Gellius – Noctes Atticae L. VII – VIII – IX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.1 Apion, Graecus homo, qui Pleistoneikes appellatus est, facili atque alacri facundia fuit. 2 Is cum de Alexandri regis laudibus scriberet: “Victi” inquit “hostis uxorem, facie incluta mulierem, vetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret.” 3 Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit Publiumne Africanum superiorem, qui Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata virginem tempestivam forma egregia, nobilis viri Hispani filiam, captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem proelio magno captam, quam esse audiebat exsuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit. 4 Sed hanc utrimque declamatiunculam super Alexandro et Scipione celebraverint, quibus abunde et ingenii et otii et verborum est; 5 nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: Scipionem istum, verone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse hosce versus a Cn. Naevio poeta in eum scriptos esse:
etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose,
cuius facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus praestat,
eum suus pater cum pallio uno ab amica abduxit. 6 His ego versibus credo adductum Valerium Antiatem adversus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse et eam puellam captivam non redditam patri scripsisse contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo usurpatam.

IX. Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.1 Quod res videbatur memoratu digna, quam fecisse Cn. Flavium Anni filium aedilem curulem L. Piso in tertio annali scripsit, eaque res perquam pure et venuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis annali transposuimus. 2 “Cn.” inquit “Flavius patre libertino natus scriptum faciebat, isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque pro tribu aedilem curulem renuntiaverunt. 3 Aedilem, qui comitia habebat, negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri. 4 Cn. Flavius Anni filius dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est. 5 “Idem Cn. Flavius Anni filius dicitur ad collegam venisse visere aegrotum. Eo in conclave postquam introivit, adulescentes ibi complures nobiles sedebant. Hi contemnentes eum, assurgere ei nemo voluit. 6 Cn. Flavius Anni filius aedilis id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset utique hi omnes inviti viderent sese in sella curuli sedentem.”

X. Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam.1 Philosophus Taurus, vir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam capessendam, tum vel maxime ista re iuvenum animos expergebat, Euclidem quam dicebat Socraticum factitavisse. 2 “Decreto” inquit “suo Athenienses caverant, ut, qui Megaris civis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini capitalis esset; 3 tanto Athenienses” inquit “odio flagrabant finitimorum hominum Megarensium. 4 Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueverat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum advesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio versicolore amictus et caput rica velatus e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius viginti eadem veste illa tectus redibat. 5 At nunc” inquit “videre est philosophos ultro currere, ut doceant, ad fores iuvenum divitum eosque ibi sedere atque opperiri ad meridiem, donec discipuli nocturnum omne vinum edormiant.”

XI. Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia.1 Cum inquinatissimis hominibus non esse convicio decertandum neque maledictis adversum inpudentes et inprobos velitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas, atque audias, non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis viri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum. 2 Verba haec sunt Metelli adversus C. Manlium tribunum plebis, a quo apud populum in contione lacessitus iactatusque fuerat dictis petulantibus: 3 “Nunc quod ad illum attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam cum indignissimum arbitror, cui a viris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem, cui a probis maledicatur. Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias.”

XII. Quod neque “testamentum”, sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque “sacellum”, sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum.1 Servius Sulpicius iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro de sacris detestandis secundo qua ratione adductus “testamentum” verbum esse duplex scripserit, non reperio; 2 nam compositum esse dixit a mentis contestatione. 3 Quid igitur “calciamentum”, quid “paludamentum”, quid “pavimentum”, quid “vestimentum”, quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus? 4 Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est, qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc vocabulo significatio, sicut hercle C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit. 5 Nam in libro de religionibus secundo: “”sacellum” est” inquit “locus parvus deo sacratus cum ara.” Deinde addit verba haec: ” “Sacellum” ex duobus verbis arbitror compositum “sacri” et “cellae”, quasi “sacra cella”.” 6 Hoc quidem scripsit Trebatius; sed quis ignorat “sacellum” et simplex verbum esse et non ex “sacro” et “cella” copulatum, sed ex “sacro” deminutum?

XIII. De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae “sympoticae” vocantur.1 Factitatum observatumque hoc Athenis est ab his, qui erant philosopho Tauro iunctiores: 2 cum domum suam nos vocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli veniremus, coniectabamus ad cenulam non cuppedias ciborum, sed argutias quaestionum. 3 Vnusquisque igitur nostrum commentus paratusque ibat, quod quaereret, eratque initium loquendi edundi finis. 4 Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed enthymematia quaedam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam. 5 Quaesitum est, quando moriens moreretur: cum iam in morte esset, an cum etiamtum in vita foret? et quando surgens surgeret: cum iam staret, an cum etiamtum sederet? et qui artem disceret, quando artifex fieret: cum iam esset, an cum etiamtum non esset? 6 Vtrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum. 7 Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, “nolite” inquit Taurus “haec quasi nugarum aliquem ludum aspernari. 8 Gravissimi philosophorum super hac re serio quaesiverunt: et alii moriendi verbum atque momentum manente adhuc vita dici atque fieri putaverunt, alii nihil in eo tempore vitae reliquerunt totumque illud, quod mori dicitur, morti vindicaverunt; 9 item de ceteris similibus in diversa tempora et in contrarias sententias discesserunt. 10 Sed Plato” inquit “noster neque vitae id tempus neque morti dedit idemque in omni consimilium rerum disceptatione fecit. 11 Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis altero manente alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris ten exaiphnes physin appellavit, idque ipsum ita, uti dico,” inquit “in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.” 12 Tales aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus erat, pragmata.

XIV. Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.1 Poeniendis peccatis tres esse debere causas existimatum est. 2 Vna est causa, quae Graece vel kolasis vel nouthesia dicitur, cum poena adhibetur castigandi atque emendandi gratia, ut is, qui fortuito deliquit, attentior fiat correctiorque. 3 Altera est, quam hi, qui vocabula ista curiosius diviserunt, timorian appellant. Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius, in quem est peccatum, tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet; idcircoque id ei vocabulum a conservatione honoris factum putant. 4 Tertia ratio vindicandi est, quae paradeigma a Graecis nominatur, cum poenitio propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco veteres quoque nostri “exempla” pro maximis gravissimisque poenis dicebant. Quando igitur aut spes magna est, ut is, qui peccavit, citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est, cuius exemplum necessario metu sanciendum sit: tum, quicquid ita delictum est, non sane dignum esse imponendae poenae studio visum est. 5 Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo commentariorum, quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit. 6 Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli metum posuimus. 7 Verba haec sunt Platonis in Gorgia: Prosekei de panti toi en timoriai onti hyp’allou orthos timoroumenoi e beltioni gignesthai kai oninasthai, e paradeigmati allois gignesthai, hina alloi hoi horontes paschonta phoboumenoi beltious gignontai. 8 In hisce verbis facile intellegas timorian Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam dicere, sed ita ut promisce dici solet pro omni punitione. 9 Anne autem quasi omnino parvam et contemptu dignam praeterierit poenae sumendae causam propter tuendam laesi hominis auctoritatem, an magis quasi ei, quam dicebat, rei non necessariam praetermiserit, cum de poenis non in vita neque inter homines, sed post vitae tempus capiendis scriberet, ego in medium relinquo.

XV. De verbo “quiesco”, an “e” littera corripi an produci debeat.1 Amicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, verbum “quiescit” usitate “e” littera correpta dixit. 2 Alter item amicus, homo in doctrinis quasi in praestigiis mirificus communiumque vocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere. 3 Nam “quiescit” ita oportere dici praedicavit, ut “calescit”, “nitescit”, “stupescit” et alia huiuscemodi multa. 4 Id etiam addebat, quod “quies” “e” producto, non brevi diceretur. 5 Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret; 6 litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et “quiesco” non esse his simile, quae supra posui, nec a “quiete” dictum, sed ab eo “quietem”, Graecaeque vocis et modum et originem verbum istud habere demonstravit rationibusque haut sane frigidis docuit “quiesco” “e” littera longa dici non convenire.

XVI. Verbum “deprecor” a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum.1 Eiusmodi quispiam, qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae promiserat neque orationis Latinae usurpationes rationesve ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit. 2 Nam cum esset verbum “deprecor” doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio venustissimos, quos subscripsi:
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
assidue, verum dispeream nisi amo. 3 “Deprecor” hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat “valde precor” et “oro” et “supplico”, in quo “de” praepositio ad augendum et cumulandum valet. 4 Quod si ita esset, frigidi sane versus forent. 5 Nunc enim contra omnino est: nam “de” praepositio, quoniam est anceps, in uno eodemque verbo duplicem vim capit. Sic enim “deprecor” a Catullo dictum est, quasi “detestor” vel “exsecror” vel “depello” vel “abominor”: 6contra autem valet, cum Cicero Pro P. Sulla ita dicit: “Quam multorum hic vitamst a Sulla deprecatus.” 7 Item in dissuasione legis agrariae: “Si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur.” 8 Sed neque solus Catullus ita isto verbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc verbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui. 9 Q. Ennius in Erechtheo non longe secus dixit quam Catullus:
“qui nunc” inquit “aerumna mea libertatem paro,
quibus servitutem mea miseria deprecor;”
signat “abigo” et “amolior” vel prece adhibita vel quo alio modo. 10 Item Ennius in Cresphonte:
ego cum meae vitae parcam, letum inimico deprecer. 11 Cicero in libro sexto de republica ita scripsit: “Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur”; hic quoque item non est “valde precabatur”, sed quasi propulsabat invidiam et defensabat invidiam, quod Graeci propinqua significatione paraiteisthai dicunt. 12 Item pro Aulo Caecina consimiliter Cicero verbo isto utitur. “Quid” inquit “huic homini facias? nonne concedas interdum, ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?” 13 Item in Verrem actionis secundae primo: “Nunc vero quid faciat Hortensius? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit.” Sic igitur Catullus eadem se facere dicit, quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.

XVII. Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum.1 Libros Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus. Deinceps studiosius accuratiusque ipsi Athenienses auxerunt; sed omnem illam postea librorum copiam Xerxes Athenarum potitus urbe ipsa praeter arcem incensa abstulit asportavitque in Persas. 2 Eos porro libros universos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curavit. 3 Ingens postea numerus librorum in Aegypto ab Ptolemaeis regibus vel conquisitus vel confectus est ad milia ferme voluminum septingenta; sed ea omnia bello priore Alexandrino, dum diripitur ea civitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliaris incensa sunt.

________________

VIII

I. “Hesterna noctu” rectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in XII tabulis “nox” pro “noctu” dixerunt.

II. Quae mihi decem verba ediderit Favorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.

III. Quem in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia stantem segnem apud se et assidue oscitantem. Et adsiduo oscitantem vidit atque illius quidem delicatissimas mentis et corporis halucinationes.

IV. Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex iisdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rem non satis exploratam pro comperta posuerit.

V. Quid illud sit, quod Vergilius “caelum stare pulvere”, et quod Lucilius “pectus sentibus stare” dixit.

VI. Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum.

VII. Ex Aristotelis libro, qui peri mnemes inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque.

VIII. Quid mihi usu venerit interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.

IX. Quod Theophrastus philosophus omnis suae aetatis facundissimus verba pauca ad populum Atheniensem facturus deturbatus verecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verba facienti evenerit.

X. Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso tempora verborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.

XI. Quam festive responderit Xanthippae uxori Socrates petenti, ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.

XII. Quid significet in veterum libris scriptum “plerique omnes”; et quod ea verba accepta a Graecis videntur.

XIII. “Cupsones”, quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed Graecum.

XIV. Lepidissima altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae.

XV. Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem LaberiI. Historia ex libris Heraclidae Pontici iucunda memoratu et miranda.

_____________