Gellius – Noctes Atticae L. VII – VIII – IX

VII

I. Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos, qui providentiam consistere negaverunt. Quibus non videtur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant, cum ita dicunt:1 “si esset providentia, nulla essent mala.” Nihil enim minus aiunt providentiae congruere, quam in eo mundo, quem propter homines fecisse dicatur, tantam vim esse aerumnarum et malorum. 2 Adversus ea Chrysippus cum in libro peri pronoias quarto dissereret: “nihil est prorsus istis” inquit “insubidius, qui opinantur bona esse potuisse, si non essent ibidem mala. 3 Nam cum bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita inter sese et quasi mutuo adverso quaeque fulta nisu consistere; nullum adeo contrarium est sine contrario altero. 4 Quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae? aut quid aliud iustitia est quam iniustitiae privatio? quid item fortitudo intellegi posset nisi ex ignaviae adpositione? quid continentia nisi ex intemperantiae? quo item modo prudentia esset, nisi foret contra inprudentia? 5 Proinde” inquit “homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut veritas sit et non sit mendacium? Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et infortunitas, dolor et voluptas. 6 Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum est; si tuleris unum, abstuleris utrumque.” 7 Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quaeri putat, ei hai ton anthropon nosoi kata physin ginontai, id est, si natura ipsa. rerum vel providentia, quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas patiuntur homines, fecerit. 8 Existimat autem non fuisse hoc principale naturae consilium, ut faceret homines morbis obnoxios; numquam enim hoc convenisse naturae auctori parentique omnium rerum bonarum. 9 “Sed cum multa” inquit “atque magna gigneret pareretque aptissima et utilissima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis, quae faciebat, cohaerentia”; eaque non per naturam, sed per sequellas quasdam necessarias facta dicit, quod ipse appellat kata parakolouthesin. 10 “Sicut,” inquit “cum corpora hominum natura fingeret, ratio subtilior et utilitas ipsa operis postulavit, ut tenuissimis minutisque ossiculis caput compingeret. 11 Sed hanc utilitatem rei maioris alia quaedam incommoditas extrinsecus consecuta est, ut fieret caput tenuiter munitum et ictibus offensionibusque parvis fragile. 12 Proinde morbi quoque et aegritudines partae sunt, dum salus paritur. 13 Sicut hercle,” inquit “dum virtus hominibus per consilium naturae gignitur, vitia ibidem per adfinitatem contrariam nata sunt.”

II. Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit. 1 Fatum, quod heimarmenen Graeci vocant, ad hanc ferme sententiam Chrysippus, Stoicae princeps philosophiae, definit: “Fatum est” inquit “sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est.” 2 Ipsa autem verba Chrysippi, quantum valui memoria, ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum videbitur esse obscurius, ad ipsius verba animadvertat. 3 In libro enim peri pronoias quarto heimarmenen esse dicit physiken tina syntaxin ton holon ex aidiou ton heteron tois heterois epakolouthounton kai metapoloumenon aparabatou ouses tes toiautes epiplokes. 4 Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt: 5 “Si Chrysippus” inquiunt “fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato”, omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri, quicquid futurum est; et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte veniunt, sed fato trahuntur. 6 Contra ea Chrysippus tenuiter multa et argute disserit; sed omnium fere, quae super ea re scripsit, huiuscemodi sententia est. 7 “Quamquam ita sit,” inquit “ut ratione quadam necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas. 8 Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim, quae de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt. Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt. 9 Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quae fatum vocatur. 10 Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non vacent.” 11 Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur. “Sicut” inquit “lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id iam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet: sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur.” 12 Infert deinde verba haec his, quae dixi, congruentia: Dio kai hypo ton Pythagoreion eiretai:
gnosei d’anthropous authaireta pemat’echontas,
hos ton blabon hekastois par’autous ginomenon kai kath’hormen auton
hamartanonton te kai blaptomenon kai kata ten auton dianoian kai thesin. 13 Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt. 14 Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce versibus:
o potoi, oion de ny theous brotoi aitioontai.
ex hemeron gar phasi kak’emmenai; hoi de kai autoi
spheisin atasthalieisin hyper moron alge’echousin. 15 Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis: “Chrysippus aestuans laboransque, quonam hoc modo explicet et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur.”

III. Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis.1 Tubero in historiis scriptum reliquit bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa castris apud Bagradam flumen positis proelium grande atque acre fecisse adversus unum serpentem in illis locis stabulantem invisitatae inmanitatis eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et viginti Romam misisse.

IV. Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandaverit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit.1 Quod satis celebre est de Atilio Regulo, id nuperrime legimus scriptum in Tuditani libris: Regulum captum ad ea, quae in senatu Romae dixit suadens, ne captivi cum Carthaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse venenum sibi Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eiusmodi, quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut viveret quidem tantisper, quoad fieret permutatio, post autem grassante sensim veneno contabesceret. 2 Eundem Regulum Tubero in historiis redisse Carthaginem novisque exemplorum modis excruciatum a Poenis dicit: 3 “In atras” inquit “et profundas tenebras eum claudebant ac diu post, ubi erat visus sol ardentissimus, repente educebant et adversus ictus solis oppositum continebant atque intendere in caelum oculos cogebant. Palpebras quoque eius, ne conivere posset, sursum ac deorsum diductas insuebant.” 4 Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita vita privatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captivos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse.

V. Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.1 Alfenus iureconsultus, Servii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro digestorum tricesimo et quarto, coniectaneorum autem secundo: “in foedere,” inquit “quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur, ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est, quid esset “purum putum”. Respondi” inquit “ego “putum” esse valde purum, sicuti novum “novicium” dicimus et proprium “propicium” augere atque intendere volentes novi et proprii significationem.” 2 Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem visam esse Alfeno “puri” et “puti”, quae sit “novicii” et “novi”; 3 nam si esset “puricium”, tum sane videretur dici quasi “novicium”. 4 Id etiam mirum fuit, quod “novicium” per augendi figuram dictum existimavit, cum sit “novicium” non, quod magis novum sit, sed quod a “novo” dictum sit inclinatumque. 5 His igitur assentimus, qui “putum” esse dicunt a “putando” dictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui a “puro” id esse factum scripsit. 6 “Putare” autem veteres dixerunt vacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere et, quod esse utile ac sine vitio videretur, relinquere. 7 Sic namque arbores et vites et sic rationes etiam “putari” dictum. 8 Verbum quoque ipsum “puto”, quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud, quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod videatur esse verum et integrum et incorruptum, retineamus. 9 Argentum ergo in Carthaginiensi foedere “putum” dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum. 10 Scriptum est autem “purum putum” non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis veterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia, quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis, quae inscripta est dis paides hoi gerontes.

VI. Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod “praepetes” Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aves praepetes et quid illae sint aves, quas Nigidius “inferas” appellavit.1 Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna praepetibus pennis ausus se credere caelo. 2 In his Vergilii versibus reprehendit Iulius Hyginus “pennis praepetibus” quasi inproprie et inscite dictum. 3 “Nam “praepetes”” inquit “aves ab auguribus appellantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas sedes capiunt.” 4 Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Daedali volatu nihil ad augurum disciplinam pertinente. 5 Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum, quid “praepetes” essent, se scire ratus est, Vergilium autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem “praepetem” appellavit in hoc versu:
dum dat vincendi praepes Victoria palmam. 6 Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius: “Brundisium” inquit “pulcro praecinctum praepete portu”? 7 Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum, quod augures dicerent, inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus. 8 Nam quoniam non ipsae tantum aves, quae prosperius praevolant, sed etiam quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, “praepetes” appellantur, idcirco Daedali pennas “praepetes” dixit, quoniam ex locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora pervenerat. 9 Locos porro “praepetes” et augures appellant, et Ennius in annalium primo dixit:
praepetibus sese pulcrisque locis dant. 10 Avibus autem “praepetibus” contrarias aves “inferas” appellari Nigidius Figulus in libro primo augurii privati ita dicit: “Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae.” 11 Ex quo est coniectare “praepetes” appellatas, quae altius sublimiusque volitent, cum differre a “praepetibus” Nigidius “inferas” dixerit. 12 Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio “praepetum” avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere “praepetes” sibi videri esse alites, quas Homerus panypterygas appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent, quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit:
tyne d’oionoisi tanypterygessi keleveis
peithesthai, ton ou ti metatrepom’oud’alegizo.

VII. De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum arvalium.1 Accae Larentiae et Gaiae Taraciae, sive illa Fufetia est, nomina in antiquis annalibus celebria sunt. Earum alterae post mortem, Taraciae autem vivae amplissimi honores a populo Romano habiti. 2 Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est, quae super ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur testabilisque una omnium feminarum ut sit datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae; contrarium est in duodecim tabulis scriptum: 3 “Inprobus intestabilisque esto.” 4 Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum sive Martium populo condonasset. 5 Sed Acca Larentia corpus in vulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quaestu uberem. 6 Ea testamento, ut in Antiatis historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit. 7 Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei publice fit et dies e nomine eius in fastos additus. 8 Sed Sabinus Masurius in primo memorialium secutus quosdam historiae scriptores Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. “Ea” inquit “mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios “fratres arvales” appellavit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum arvalium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae.”