Digesta vel Pandectae – Liber XXXXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

44.7.25

Ulpianus libro singulari regularum

pr. Actionum genera sunt duo, in rem, quae dicitur vindicatio, et in personam, quae condictio appellatur. In rem actio est, per quam rem nostram, quae ab alio possidetur, petimus: et semper adversus eum est qui rem possidet. In personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est nobis ad faciendum aliquid vel dandum: et semper adversus eundem locum habet.

1. Actionum autem quaedam ex contractu, quaedam ex facto, quaedam in factum sunt. Ex contractu actio est, quotiens quis sui lucri causa cum aliquo contrahit, veluti emendo vendendo locando conducendo et ceteris similibus. Ex facto actio est, quotiens ex eo teneri quis incipit, quod ipse admisit, veluti furtum vel iniuriam commisit vel damnum dedit. In factum actio dicitur, qualis est exempli gratia actio, quae datur patrono adversus libertum, a quo contra edictum praetoris in ius vocatus est.

2. Omnes autem actiones aut civiles dicuntur aut honorariae.

44.7.26

Ulpianus libro quinto de censibus

Omnes poenales actiones post litem inchoatam et ad heredes transeunt.

44.7.27

Papinianus libro 27 quaestionum

Obligationes, quae non propriis viribus consistunt, neque officio iudicis neque praetoris imperio neque legis potestate confirmantur.

44.7.28

Papinianus libro primo definitionum

Actio in personam infertur: petitio in rem: persecutio in rem vel in personam rei persequendae gratia.

44.7.29

Paulus libro quarto responsorum

Lucio Titio cum ex causa iudicati pecunia deberetur et eidem debitori aliam pecuniam crederet, in cautione pecuniae creditae non adiecit sibi praeter eam pecuniam debitam sibi ex causa iudicati: quaero, an integrae sint utraeque Lucio Titio petitiones. Paulus respondit nihil proponi, cur non sint integrae.

44.7.30

Scaevola libro primo responsorum

Servus effectus non idcirco, quod postea indulgentia principali libertatem consecutus est, redisse dicitur in obligationem creditorum.

44.7.31

Maecianus libro secundo fideicommissorum

Non solum stipulationes impossibili condicioni applicatae nullius momenti sunt, sed etiam ceteri quoque contractus, veluti emptiones locationes, impossibili condicione interposita aeque nullius momenti sunt, quia in ea re, quae ex duorum pluriumve consensu agitur, omnium voluntas spectetur, quorum procul dubio in huiusmodi actu talis cogitatio est, ut nihil agi existiment adposita ea condicione, quam sciant esse impossibilem.

44.7.32

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

Cum ex uno delicto plures nascuntur actiones, sicut evenit, cum arbores furtim caesae dicuntur, omnibus experiri permitti post magnas varietates optinuit.

44.7.33

Paulus libro tertio decretorum

Constitutionibus, quibus ostenditur heredes poena non teneri, placuit, si vivus conventus fuerat, etiam poenae persecutionem transmissam videri, quasi lite contestata cum mortuo.

44.7.34

Paulus libro singulari de concurrentibus actionibus

pr. Qui servum alienum iniuriose verberat, ex uno facto incidit et in aquiliam et in actionem iniuriarum: iniuria enim ex affectu fit, damnum ex culpa et ideo possunt utraeque competere. Sed quidam altera electa alteram consumi. Alii per legis Aquiliae actionem iniuriarum consumi, quoniam desiit bonum et aequum esse condemnari eum, qui aestimationem praestitit: sed si ante iniuriarum actum esset, teneri eum ex lege Aquilia. Sed et haec sententia per praetorem inhibenda est, nisi in id, quod amplius ex lege Aquilia competit, agatur. Rationabilius itaque est eam admitti sententiam, ut liceat ei quam voluerit actionem prius exercere, quod autem amplius in altera est, etiam hoc exsequi.

1. Si is, cui rem commodavero, eam subripuerit, tenebitur quidem et commodati actione et condictione, sed altera actio alteram peremit aut ipso iure aut per exceptionem, quod est tutius.

2. Hinc de colono responsum est, si aliquid ex fundo subtraxerit, teneri eum condictione et furti, quin etiam ex locato: et poena quidem furti non confunditur, illae autem inter se miscentur. Et hoc in legis Aquiliae actione dicitur, si tibi commodavero vestimenta et tu ea ruperis: utraeque enim actiones rei persecutionem continent. Et quidem post legis Aquiliae actionem utique commodati finietur: post commodati an Aquiliae remaneat in eo, quod in repetitione triginta dierum amplius est, dubitatur: sed verius est remanere, quia simplo accedit: et simplo subducto locum non habet.

44.7.35

Paulus libro primo ad edictum praetoris

pr. In honorariis actionibus sic esse definiendum cassius ait, ut quae rei persecutionem habeant, hae etiam post annum darentur, ceterae intra annum. Honorariae autem, quae post annum non dantur, nec in heredem dandae sunt, ut tamen lucrum ei extorqueatur, sicut fit in actione doli mali et interdicto unde vi et similibus. Illae autem rei persecutionem continent, quibus persequimur quod ex patrimonio nobis abest, ut cum agimus cum bonorum possessore debitoris nostri, item publiciana, quae ad exemplum vindicationis datur. Sed cum rescissa usucapione redditur, anno finitur, quia contra ius civile datur.

1. In duumviros et rem publicam etiam post annum actio datur ex contractu magistratuum municipalium.

44.7.36

Ulpianus libro secundo ad edictum

Cessat ignominia in condictionibus, quamvis ex famosis causis pendeant.

44.7.37

Ulpianus libro quarto ad edictum praetoris

pr. Actionis verbo continetur in rem, in personam: directa, utilis: praeiudicium, sicut ait Pomponius: stipulationes etiam, quae praetoriae sunt, quia actionum instar obtinent, ut damni infecti, legatorum et si quae similes sunt. Interdicta quoque actionis verbo continentur.

1. Mixtae sunt actiones, in quibus uterque actor est, ut puta finium regundorum, familiae erciscundae, communi dividundo, interdictum uti possidetis, utrubi.

44.7.38

Paulus libro tertio ad edictum

Non figura litterarum, sed oratione, quam exprimunt litterae, obligamur, quatenus placuit non minus valere, quod scriptura, quam quod vocibus lingua figuratis significaretur.

44.7.39

Gaius libro tertio ad edictum provinciale

Filius familias ex omnibus causis tamquam pater familias obligatur et ob id agi cum eo tamquam cum patre familias potest.

44.7.40

Paulus libro 11 ad edictum

Hereditariarum actionum loco habentur et legata, quamvis ab herede coeperint.

44.7.41

Paulus libro 22 ad edictum

pr. Quotiens lex obligationem introducit, nisi si nominatim caverit, ut sola ea actione utamur, etiam veteres eo nomine actiones competere.

1. Si ex eodem facto duae competant actiones, postea iudicis potius partes esse, ut quo plus sit in reliqua actione, id actor ferat, si tantundem aut minus, id consequatur.

44.7.42

Ulpianus libro 21 ad edictum

pr. Is, cui sub condicione legatum est, pendente condicione non est creditor, sed tunc, cum exstiterit condicio, quamvis eum, qui stipulatus est sub condicione, placet etiam pendente condicione creditorem esse.

1. Creditores eos accipere debemus, qui aliquam actionem vel civilem habent, sic tamen, ne exceptione submoveantur, vel honorariam actionem, vel in factum.

44.7.43

Paulus libro 72 ad edictum

Obligari potest pater familias suae potestatis pubes compos mentis: pupillus sine tutoris auctoritate non obligatur iure civili: servus autem ex contractibus non obligatur.

44.7.44

Paulus libro 74 ad edictum praetoris

pr. Obligationum fere quattuor causae sunt: aut enim dies in iis est aut condicio aut modus aut accessio.

1. Circa diem duplex inspectio est: nam vel ex die incipit obligatio aut confertur in diem. Ex die veluti “Kalendis Martiis dare spondes?” cuius natura haec est, ut ante diem non exigatur. Ad diem autem “Usque ad kalendas dare spondes?” placet autem ad tempus obligationem constitui non posse non magis quam legatum: nam quod alicui deberi coepit, certis modis desinit deberi. Plane post tempus stipulator vel pacti conventi vel doli mali exceptione summoveri poterit. Sic et in tradendo si quis dixerit se solum sine superficie tradere, nihil proficit, quo minus et superficies transeat, quae natura solo cohaeret.

2. Condicio vero efficax est, quae in constituenda obligatione inseritur, non quae post perfectam eam ponitur, veluti “Centum dare spondes, nisi navis ex asia venerit?” sed hoc casu existente condicione locus erit exceptioni pacti conventi vel doli mali.

3. Modus obligationis est, cum stipulamur decem aut hominem: nam alterius solutio totam obligationem interemit nec alter peti potest, utique quamdiu utrumque est.

4. Accessio vero in obligatione aut personae aut rei fit. Personae, cum mihi aut Titio stipulor. Rei, cum mihi decem aut Titio hominem stipulor: ubi quaeritur, an ipso iure fiat liberatio homine soluto Titio.

5. Si ita stipulatus sim: “Si fundum non dederis, centum dare spondes?” sola centum in stipulatione sunt, in exsolutione fundus.

6. Sed si navem fieri stipulatus sum et, si non feceris, centum, videndum, utrum duae stipulationes sint, pura et condicionalis, et existens sequentis condicio non tollat priorem? An vero transferat in se et quasi novatio prioris fiat? Quod magis verum est.

44.7.45

Paulus libro quinto ad Plautium

Is, qui ex stipulatu Stichum debeat, si eum ante moram manumiserit et is, priusquam super eo promissor conveniretur, decesserit, non tenetur: non enim per eum stetisse videtur, quo minus eum praestaret.

44.7.46

Paulus libro septimo ad Plautium

Furiosus et pupillus, ubi ex re actio venit, obligantur etiam sine curatore vel tutoris auctoritate, veluti si communem fundum habeo cum his et aliquid in eum impendero vel damnum in eo pupillus dederit: nam iudicio communi dividundo obligabuntur.

44.7.47

Paulus ex libro 14 ad Plautium

Arrianus ait multum interesse, quaeras, utrum aliquis obligetur an aliquis liberetur: ubi de obligando quaeritur, propensiores esse debere nos, si habeamus occasionem, ad negandum: ubi de liberando, ex diverso, ut facilior sis ad liberationem.

44.7.48

Paulus libro 16 ad Plautium

In quibuscumque negotiis sermone opus non est sufficiente consensu, iis etiam surdus intervenire potest, quia potest intellegere et consentire, veluti in locationibus conductionibus, emptionibus et ceteris.

44.7.49

Paulus libro 18 ad Plautium

Ex contractibus venientes actiones in heredes dantur, licet delictum quoque versetur, veluti cum tutor in tutela gerenda dolo fecerit aut is apud quem depositum est: quo casu etiam cum filius familias aut servus quid tale commisit, de peculio actio datur, non noxalis.

44.7.50

Pomponius libro septimo ex Plautio

Quod quis aliquo anno dare promittit aut dare damnatur, ei potestas est quolibet eius anni die dandi.

44.7.51

Celsus libro tertio digestorum

Nihil aliud est actio quam ius quod sibi debeatur, iudicio persequendi.

44.7.52

Modestinus libro secundo regularum

pr. Obligamur aut re aut verbis aut simul utroque aut consensu aut lege aut iure honorario aut necessitate aut ex peccato.

1. Re obligamur, cum res ipsa intercedit.

2. Verbis, cum praecedit interrogatio et sequitur congruens responsio.

3. Re et verbis pariter obligamur, cum et res interrogationi intercedit, consentientes in aliquam rem.

4. Ex consensu obligari necessario ex voluntate nostra videmur.

5. Lege obligamur, cum obtemperantes legibus aliquid secundum praeceptum legis aut contra facimus.

6. Iure honorario obligamur ex his, quae edicto perpetuo vel magistratu fieri praecipiuntur vel fieri prohibentur.

7. Necessitate obligantur, quibus non licet aliud facere quam quod praeceptum est: quod evenit in necessario herede.

8. Ex peccato obligamur, cum in facto quaestionis summa constitit.

9. Etiam nudus consensus sufficit obligationi, quamvis verbis hoc exprimi possit.

10. Sed et nutu solo pleraque consistunt.

44.7.53

Modestinus libro tertio regularum

pr. Plura delicta in una re plures admittunt actiones, sed non posse omnibus uti probatum est: nam si ex una obligatione plures actiones nascantur, una tantummodo, non omnibus utendum est.

1. Cum generaliter adicimus “eive, ad quem ea res pertinebit”, et adrogantis et eorum, qui iure nobis succedunt, personas comprehendimus.

44.7.54

Modestinus libro quinto regularum

Contractus imaginarii etiam in emptionibus iuris vinculum non optinent, cum fides facti simulatur non intercedente veritate.

44.7.55

Iavolenus libro 12 epistularum

In omnibus rebus, quae dominium transferunt, concurrat oportet affectus ex utraque parte contrahentium: nam sive ea venditio sive donatio sive conductio sive quaelibet alia causa contrahendi fuit, nisi animus utriusque consentit, perduci ad effectum id quod inchoatur non potest.

44.7.56

Pomponius libro 20 ad Quintum Mucium

Quaecumque actiones servi mei nomine mihi coeperunt competere vel ex duodecim tabulis vel ex lege Aquilia vel iniuriarum vel furti, eaedem durant, etiamsi servus postea vel manumissus vel alienatus vel mortuus fuerit. Sed et condictio ex furtiva causa competit, nisi si nactus possessionem servi aut alienavero aut manumisero eum.

44.7.57

Pomponius libro 36 ad Quintum Mucium

In omnibus negotiis contrahendis, sive bona fide sint sive non sint, si error aliquis intervenit, ut aliud sentiat puta qui emit aut qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil valet quod acti sit. Et idem in societate quoque coeunda respondendum est, ut, si dissentiant aliud alio existimante, nihil valet ea societas, quae in consensu consistit.

44.7.58

Licinius libro octavo regularum

Pupillus mutuam pecuniam accipiendo ne quidem iure naturali obligatur.

44.7.59

Callistratus libro primo edicti monitorii

Sciendum est ex omnibus causis lites contestatas et in heredem similesque personas transire.

44.7.60

Ulpianus libro 17 ad edictum

Numquam actiones poenales de eadem pecunia concurrentes alia aliam consumit.

44.7.61

Scaevola libro 28 digestorum

pr. Procurator Seii admisit subscriptionem ad argentarium vascularium in verba infra scripta: Loukios Kalandios epegnwn, kavws progegraptai: estin loipa par’ hymin, ofeilomena tw deini, tosa [id est: L. Calendius adgnovi sic ut supra scriptum est: sunt reliqua apud nos quae illi debentur tot]: quaero, an Gaium Seium obligare potuit. Respondit Seium, si alioquin obligatus non esset, non propter quod ea scriptura quae proponeretur interposita sit, obligatum esse.

1. Seia, cum salarium constituere vellet, ita epistulam emisit: “Lucio Titio salutem. Si in eodem animo et eadem affectione circa me es, quo semper fuisti, ex continenti acceptis litteris meis distracta re tua veni hoc: tibi quamdiu vivam praestabo annuos decem. Scio enim quia valde me bene ames”. Quaero, cum et rem suam distraxerit Lucius Titius et ad eam profectus sit et ex eo cum ea sit, an ei ex his epistulis salarium annuum debeatur. Respondit ex personis causisque eum cuius notio sit aestimaturum, an actio danda sit.