Digesta vel Pandectae – Liber XXXXIV

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XXXXIV

44.1.0. De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.

44.2.0. De exceptione rei iudicatae.

44.3.0. De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.

44.4.0. De doli mali et metus exceptione.

44.5.0. Quarum rerum actio non datur.

44.6.0. De litigiosis.

44.7.0. De obligationibus et actionibus.

44.1.0. De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.

 

44.1.1

Ulpianus libro quarto ad edictum

Agere etiam is videtur, qui exceptione utitur: nam reus in exceptione actor est.

44.1.2

Ulpianus libro 74 ad edictum

pr. Exceptio dicta est quasi quaedam exclusio, quae opponi actioni cuiusque rei solet ad excludendum id, quod in intentionem condemnationemve deductum est.

1. Replicationes nihil aliud sunt quam exceptiones, et a parte actoris veniunt: quae quidem ideo necessariae sunt, ut exceptiones excludant: semper enim replicatio idcirco obicitur, ut exceptionem oppugnet.

2. Illud tenendum est omnem exceptionem vel replicationem exclusoriam esse: exceptio actorem excludit, replicatio reum.

3. Sed et contra replicationem solet dari triplicatio, et contra triplicationem rursus et deinceps multiplicantur nomina, dum aut reus aut actor obicit.

4. Sane solemus dicere quasdam exceptiones esse dilatorias, quasdam peremptorias: ut puta dilatoria est exceptio, quae differt actionem, veluti procuratoria exceptio dilatoria est: nam qui dicit non licere procuratorio nomine agi, non prorsus litem infitiatur, sed personam evitat.

44.1.3

Gaius libro primo ad edictum provinciale

Exceptiones aut perpetuae et peremptoriae sunt aut temporales et dilatoriae. Perpetuae atque peremptoriae sunt, quae semper locum habent nec evitari possunt, qualis est doli mali et rei iudicatae et si quid contra legem senatusve consultum factum esse dicetur, item pacti conventi perpetui, id est ne omnino pecunia petatur. Temporales atque dilatoriae sunt, quae non semper locum habent, sed evitari possunt, qualis est pacti conventi temporalis, id est ne forte intra quinquennium ageretur: procuratoriae quoque exceptiones dilatoriae sunt, quae evitari possunt.

44.1.4

Paulus libro 20 ad edictum

In pupillo, cui soluta est debita pecunia sine tutoris auctoritate, si quaeratur, an doli exceptione summoveri debeat, illud tempus inspicitur, an pecuniam vel ex ea aliquid habeat, quo petit.

44.1.5

Paulus libro 18 ad edictum

Is, qui dicit [dicet] se iurasse, potest et aliis exceptionibus uti cum exceptione iurisiurandi vel aliis solis: pluribus enim defensionibus uti permittitur.

44.1.6

Paulus libro 71 ad edictum

Si rem legatam petat legatarius, de dolo testatoris excipitur: nam sicut heres, qui in universum ius succedit, summovetur exceptione, ita et legatarius debet summoveri quasi unius rei successor.

44.1.7

Paulus libro tertio ad Plautium

pr. Exceptiones, quae personae cuiusque cohaerent, non transeunt ad alios, veluti ea quam socius habet exceptionem “quod facere possit”, vel parens patronusve, non competit fideiussori: sic mariti fideiussor post solutum matrimonium datus in solidum dotis nomine condemnatur.

1. Rei autem cohaerentes exceptiones etiam fideiussoribus competunt, ut rei iudicatae, doli mali, iurisiurandi, quod metus causa factum est. Igitur et si reus pactus sit in rem, omnimodo competit exceptio fideiussori. Intercessionis quoque exceptio, item quod libertatis onerandae causa petitur, etiam fideiussori competit. Idem dicitur et si pro filio familias contra senatus consultum quis fideiusserit, aut pro minore viginti quinque annis circumscripto: quod si deceptus sit in re, tunc nec ipse ante habet auxilium, quam restitutus fuerit, nec fideiussori danda est exceptio.

44.1.8

Paulus libro 14 ad Plautium

Nemo prohibetur pluribus exceptionibus uti, quamvis diversae sunt.

44.1.9

Marcellus libro tertio digestorum

Non utique existimatur confiteri de intentione adversarii is quocum agitur, quia exceptione utitur.

44.1.10

Modestinus libro 12 responsorum

Modestinus respondit: res inter alios iudicata aliis non obest, nec si is, contra quem iudicatum est, heres exstiterit ei, contra quem nihil pronuntiatum est, hereditariam [hereditarium] ei litem inferenti praescribi ex ea sententia posse, quam proprio nomine disceptans, antequam heres exstiterit, excepit.

44.1.11

Modestinus libro 13 responsorum

Qui adgnitis instrumentis, quasi vera essent, solvit post sententiam iudicis, quaero, si postea cognita rei veritate et repertis falsis instrumentis accusare velit et probare falsa esse instrumenta, ex quibus conveniebatur, cum instrumentis subscripserat ex praecepto sive interlocutione iudicis, an praescriptio ei opponi possit? Cum et principalibus constitutionibus manifeste cavetur, etsi res iudicata esset ex falsis instrumentis, si postea falsa inveniantur, nec rei iudicatae praescriptionem opponi. Modestinus respondit ob hoc, quod per errorem solutio facta est vel cautio de solvendo interposita proponitur ex his instrumentis, quae nunc falsa dicuntur, praescriptioni locum non esse.

44.1.12

Ulpianus libro 38 ad edictum

Generaliter in praeiudiciis is actoris partes sustinet, qui habet intentionem secundum id quod intendit.

44.1.13

Iulianus libro 50 digestorum

Si post litem de hereditate contestatam res singulae petantur, placet non obstare exceptionem “quod praeiudicium hereditati non fiat “: futuri enim iudicii, non facti nomine huiusmodi exceptiones comparatae sunt.

44.1.14

Alfenus libro secundo digestorum

Filius familias peculiarem servum vendidit, pretium stipulatus est: is homo redhibitus et postea mortuus est. Et pater eius pecuniam ab emptore petebat, quam filius stipulatus erat. Placuit aequum esse in factum exceptionem eum obicere: “Quod pecunia ob hominem illum expromissa est, qui redhibitus est”.

44.1.15

Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem

Adversus exceptionem iurisiurandi replicatio doli mali non debet dari, cum praetor id agere debet, ne de iureiurando cuiusquam quaeratur.

44.1.16

Africanus libro nono quaestionum

Fundum Titianum possides, de cuius proprietate inter me et te controversia est, et dico praeterea viam ad eum per fundum Sempronianum, quem tuum esse constat, deberi. Si viam petam, exceptionem “quod praeiudicium praedio non fiat” utilem tibi fore putavit, videlicet quod non aliter viam mihi deberi probaturus sim, quam prius probaverim fundum Titianum meum esse.

44.1.17

Paulus libro 70 ad edictum

Sed si ante viam, deinde fundum Titianum petat, quia et diversa corpora sunt et causae restitutionum dispares, non nocebit exceptio.

44.1.18

Africanus libro nono quaestionum

Fundi, quem tu proprium tuum esse dicis, partem a te peto et volo simul iudicio quoque communi dividundo agere sub eodem iudice: item si eius fundi, quem tu possideas et ego proprium meum esse dicam, fructus condicere tibi velim: quaesitum est an exceptio “quod praeiudicium fundo partive eius non fiat” obstet an deneganda sit. Et utrubique putat intervenire praetorem debere nec permittere petitori, priusquam de proprietate constet, huiusmodi iudiciis experiri.

44.1.19

Marcianus libro 13 institutionum

Omnes exceptiones, quae reo competunt, fideiussori quoque etiam invito reo competunt.

44.1.20

Paulus libro singulari de conceptione formularum

Exceptiones opponuntur aut quia factum sit quod fieri oportet aut quia factum sit quod fieri non oportuit, aut quia factum non sit quod fieri debuerat. Quia factum est, quod fieri oportuit, datur exceptio rei venditae et traditae et rei iudicatae: quia factum est, quod fieri non oportuit, datur exceptio doli mali: quia non factum est, quod fieri debuit, ut bonorum possessionis non datae.

44.1.21

Neratius libro quarto membranarum

Rei maioris pecuniae praeiudicium fieri videtur, cum ea quaestio in iudicium deducitur, quae vel tota vel ex aliqua parte communis est quaestioni de re maiori.

44.1.22

Paulus libro libro singulari de variis lectionibus

pr. Exceptio est condicio, quae modo eximit reum damnatione, modo minuit damnationem.

1. Replicatio est contraria exceptio, quasi exceptionis exceptio.

44.1.23

Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum

Paulus: si quis statuam in municipio ea mente posuit, ut ea municipii esset, et eam petere vult, excludi eum oportet praescriptione in factum data.

44.1.24

Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum

Filius familias exceptionem iurisiurandi patri quaerit, si eum dare non oportere iuraverit.

 

44.2.0. De exceptione rei iudicatae.

 

44.2.1

Ulpianus libro secundo ad edictum

Cum res inter alios iudicatae nullum aliis praeiudicium faciant, ex eo testamento, ubi libertas data est vel legato agi potest, licet ruptum, vel irritum aut non iustum dicatur testamentum: nec si superatus fuerit legatarius, praeiudicium libertati fit.

44.2.2

Ulpianus libro 13 ad edictum

Qui cum herede eius egit, qui filium praeterierat, et exceptione summotus est “ac si non in ea causa sint tabulae testamenti, ut contra eas bonorum possessio dari possit”: omittente emancipato filio bonorum possessionem non inique restituetur, ut agat cum herede: et ita Iulianus libro quarto digestorum scripsit.

44.2.3

Ulpianus libro 15 ad edictum

Iulianus libro tertio digestorum respondit exceptionem rei iudicatae obstare, quotiens eadem quaestio inter easdem personas revocatur: et ideo et si singulis rebus petitis hereditatem petat vel contra, exceptione summovebitur.

44.2.4

Ulpianus libro 72 ad edictum

Rei iudicatae exceptio tacite continere videtur omnes personas, quae rem in iudicium deducere solent.

44.2.5

Ulpianus libro 74 ad edictum

De eadem re agere videtur et qui non eadem actione agat, qua ab initio agebat, sed etiam si alia experiatur, de eadem tamen re: ut puta si quis mandati acturus, cum ei adversarius iudicio sistendi causa promisisset, propter eandem rem agat negotiorum gestorum vel condicat, de eadem re agit. Recteque ita definietur eum demum “de ea re” non agere, qui prorsus rem ipsam non persequitur: ceterum cum quis actionem mutat et experitur, dummodo de eadem re experiatur, etsi diverso genere actionis quam instituit, videtur “de ea re” agere.

44.2.6

Paulus libro 70 ad edictum

Singulis controversiis singulas actiones unumque iudicati finem sufficere probabili ratione placuit, ne aliter modus litium multiplicatus summam atque inexplicabilem faciat difficultatem, maxime si diversa pronuntiarentur. Parere ergo exceptionem rei iudicatae frequens est.

44.2.7

Ulpianus libro 75 ad edictum

pr. Si quis, cum totum petisset, partem petat, exceptio rei iudicatae nocet, nam pars in toto est: eadem enim res accipitur et si pars petatur eius, quod totum petitum est. Nec interest, utrum in corpore hoc quaeratur an in quantitate vel in iure. Proinde si quis fundum petierit, deinde partem petat vel pro diviso vel pro indiviso, dicendum erit exceptionem obstare. Proinde et si proponas mihi certum locum me petere ex eo fundo, quem peti, obstabit exceptio. Idem erit probandum et si duo corpora fuerint petita, mox alterutrum corpus petatur: nam nocebit exceptio. Item si quis fundum petierit, mox arbores excisas ex eo fundo petat, aut insulam petierit, deinde aream petat, vel tigna vel lapides petat: item si navem petiero, postea singulas tabulas vindicem: si ancillam praegnatem petiero et post litem contestatam conceperit et pepererit, mox partum eius petam: utrum idem petere videor an aliud, magnae quaestionis est. Et quidem ita definiri potest totiens eandem rem agi, quotiens apud iudicem posteriorem id quaeritur, quod apud priorem quaesitum est.

1. In his igitur fere omnibus exceptio nocet: sed in cementis et tignis diversum est: nam is, qui insulam petit, si cementa vel tigna vel quid aliud suum petat, in ea condicione est, ut videatur aliud petere: etenim cuius insula est, non utique et cementa sunt: denique ea, quae iuncta sunt aedibus alienis, separata dominus vindicare potest.

2. De fructibus eadem quaestio est et de partu: haec enim nondum erant in rebus humanis, sed ex ea re sunt, quae petita est: magisque est, ut ista exceptio non noceat. Plane si in restitutionem vel fructus vel etiam partus venerunt aestimatique sunt, consequens erit dicere exceptionem obiciendam.

3. Et generaliter, ut Iulianus definit, exceptio rei iudicatae obstat, quotiens inter easdem personas eadem quaestio revocatur vel alio genere iudicii. Et ideo si hereditate petita singulas res petat vel singulis rebus petitis hereditatem petat, exceptione summovebitur.

4. Idem erit probandum et si quis debitum petierit a debitore hereditario, deinde hereditatem petat, vel contra si ante hereditatem petierit et postea debitum petat: nam et hic obstabit exceptio: nam cum hereditatem peto, et corpora et actiones omnes, quae in hereditate sunt, videntur in petitionem deduci.

44.2.8

Iulianus libro 51 digestorum

Item parte fundi petita si familiae herciscundae vel communi dividundo agit, aeque exceptione submovebitur.

44.2.9

Ulpianus libro 75 ad edictum

pr. Si a te hereditatem petam, cum nihil possideres, deinde, ubi coeperis aliquid possidere, hereditatem petam, an noceat exceptio ista? Et putem, sive fuit iudicatum hereditatem meam esse, sive adversarius, quia nihil possidebat, absolutus est, non nocere exceptionem.

1. Si quis fundum, quem putabat se possidere, defenderit, mox emerit: re secundum petitorem iudicata an restituere cogatur? Et ait Neratius, si actori iterum petenti obiciatur exceptio rei iudicatae, replicare eum oportere de re secundum se iudicata.

2. Iulianus scribit exceptionem rei iudicatae a persona auctoris ad emptorem transire solere, retro autem ab emptore ad auctorem reverti non debere. Quare si hereditariam rem vendideris, ego eandem ab emptore petiero et vicero, petenti tibi non opponam exceptionem “at si ea res iudicata non sit inter me et eum, cui vendidisti”.