Digesta vel Pandectae – Liber XXX
DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM
LIBER XXX
• 30.0. De legatis et fideicommissis.
30.1
Ulpianus libro 67 ad edictum
Per omnia exaequata sunt legata fideicommissis.
30.2
Ulpianus libro primo fideicommissorum
Sciendum est eos demum fideicommissum posse relinquere, qui testandi ius habent.
30.3
Ulpianus libro quarto ad Sabinum
Haec verba testatoris: “Quisquis mihi ex supra scriptis heres erit” aut “si heres erit Seius” vel “si hereditatem adierit” subiectum legatum vel fideicommissum non faciunt condicionale.
30.4
Ulpianus libro quinto ad Sabinum
pr. Si quis in fundi vocabulo erravit et Cornelianum pro Semproniano nominavit, debebitur Sempronianus: sed si in corpore erravit, non debebitur. Quod si quis, cum vellet vestem legare, suppellectilem adscripsit, dum putat suppellectilis appellatione vestem contineri, Pomponius scripsit vestem non deberi, quemadmodum si quis putet auri appellatione electrum vel aurichalcum contineri vel, quod est stultius, vestis appellatione etiam argentum contineri. Rerum enim vocabula immutabilia sunt, hominum mutabilia.
1. Si quis heredes instituerit et ita legaverit: “Quisquis mihi Gallicanarum rerum heres erit, damnas esto dare”, ab omnibus heredibus videri legatum, quoniam ad omnes eos res Gallicanae pertinent.
30.5
Paulus libro primo ad Sabinum
pr. Servi electione legata semel dumtaxat optare possumus.
1. Labeo ait, cum certa res aut persona legatur ita: “Qui meus erit cum moriar, heres dato” et communis sit, totum deberi. Trebatium vero respondisse partem deberi Cassius scripsit, quod et verius est.
2. Cum fundus communis legatus sit non adiecta portione, sed “meum” nominaverit, portionem deberi constat.
30.6
Iulianus libro 33 digestorum
“Stichum, qui meus erit cum moriar, heres meus dato”: magis condicionem legato iniecisse quam demonstrare voluisse patrem familias apparet eo quod, si demonstrandi causa haec oratio poneretur, ita concepta esset “Stichus qui meus est”, non “qui meus erit”. Sed condicio talis accipi debet “quatenus “meus erit”, ut, si totum alienaverit, legatum exstinguatur, si partem, pro ea parte debeatur, quae testatoris mortis tempore fuerit .
30.7
Paulus libro secundo ad Sabinum
Legatum servo delatum dominus potest repudiare.
30.8
Pomponius libro secundo ad Sabinum
pr. Si ex toto fundo legato testator partem alienasset, reliquam dumtaxat partem deberi placet, quia etiam si adiecisset aliquid ei fundo, augmentum legatario cederet.
1. Si ita scriptum sit: “Lucius Titius heres meus aut Maevius heres meus decem Seio dato”, cum utro velit, Seius aget, ut, si cum uno actum sit et solitum, alter liberetur, quasi si duo rei promittendi in solidum obligati fuissententiarum quid ergo si ab altero partem petierit? Liberum cui erit ab alterutro reliquum petere. Idem erit et si alter partem solvisset.
2. Si ita legatum sit: “Lecticarios octo aut pro his in homines singulos certam pecuniam, utrum legatarius volet”, non potest legatarius partem servorum vindicare, pro parte nummos petere, quia unum in alterutra causa legatum sit, quemadmodum si olei pondo quinquaginta aut in singulas libras certum aes legatum sit: ne aliter observantibus etiam uno homine legato divisio concedatur. Nec interest, divisa ea summa an iuncta ponatur: et certe octo servis aut pro omnibus certa pecunia legata non posse invitum heredem partem pecuniae, partem mancipiorum debere.
30.9
Pomponius libro tertio ad Sabinum
Id quod apud hostes est legari posse octavenus scripsit et postliminii iure consistere.
30.10
Paulus libro secundo ad Sabinum
Iulianus nec a filio familias sine iussu patris optari posse nec ante aditam hereditatem putat, quod est verum.
30.11
Papinianus libro nono quaestionum
Cum filio familias vel servo alieno legatum vel hereditas datur, fidei committi patris vel domini potest ac tunc demum ex persona ipsorum fideicommissum vires capit, cum ipsis, per quos commodum hereditatis vel legati patri dominove quaeritur, fideicommissum relinquitur. Denique Iulianus non insuptili ratione motus patrem, cuius filius heres institutus est, extero quidem habita ratione legis Falcidiae restituere hereditatem respondit, quoniam ex persona filii teneretur, ipsi vero filio non admissa Falcidia, quoniam ex persona sua sibi filius obligare non posset ac pater non ut heres, sed ut pater rogari videtur. Et ideo si filio rogatus sit pater post mortem suam, quod ad se pervenit ex legato vel hereditate filio relictis, restituere isque vivo patre decedat, omnimodo patrem id retenturum, quoniam fideicommissum ex persona patris vires acceperit.
30.12
Pomponius libro tertio ad Sabinum
pr. Si mihi et tibi eadem res legata fuerit, deinde die legati cedente heres tibi exstitero, liberum mihi esse Labeo ait, ex meo legato an ex eo, quod tibi heres sim, adquiram legatum: si voluero, eam rem ex meo legato ad me pertinere, ut tota mea sit, ex hereditario legato petere eam posse.
1. Proculus ait, si quis servos quos Gadibus haberet eo testamento, quod Romae moriens fecerit, triduo quo mortuus fuerit heredem dare mihi damnaverit, ratum esse legatum et angustias temporis nihil legato nocere.
2. Regula iuris civilis est, quae efficit, ut quibus ipsis legare possumus, eorum quoque servis legare possumus.
3. In legatis novissimae scripturae valent, quia mutari causa praecedentis legati vel die vel condicione vel in totum ademptione potest. Sed si sub alia et alia condicione legatum ademptum est, novissima ademptio spectanda est. Interdum tamen in legatis non posterior, sed praecedens scriptura valet: nam si ita scripsero: “Quod Titio infra legavero, id neque do neque lego”, quod infra legatum erit, non valebit. Nam et eum sermonem, quo praesentia legata data in diem proferuntur, ad postea quoque scripta legata pertinere placuit. Voluntas ergo facit, quod in testamento scriptum valeat.
30.13
Pomponius libro quarto ad Sabinum
Cum incertus homo legatus tibi esset, heres Stichum servo tuo tradidit. Neratius respondit, si voluntate domini tradidit vel ratum hoc dominus habuerit, perinde eum liberatum, atque si Stichus legatus esset.
30.14
Ulpianus libro 15 ad Sabinum
pr. Si ita sit adscriptum: “Si cui legavero bis, semel heres ei dato” vel “ut semel debeatur”, et eidem duas quantitates adscripserit vel duos fundos, an utrumque debeatur? Et ait Aristo unum videri legatum: nam quod ademptum est, nec datum videri secundum Celsi et Marcelli sententiam, quae vera est.
1. Sed Papinianus libro nono decimo quaestionum ait etsi post legata saepius adscripta idem hoc subiecit semel praestari velle et hoc ante impletum testamentum fecerit, ipso iure videri cetera legata adempta. Sed quo magis erit ademptum? Non enim apparet. Et ait posse dici exiguius esse praestandum.
30.15
Paulus libro tertio ad Sabinum
pr. Qui quartam partem bonorum legare voluit, dimidiam scripsit. Proculus recte ait posse defendi quartam legatam, quia inesset dimidiae. Idem erit et si quinquaginta voluit legare et centum scripta sint: quinquaginta enim debebuntur. Sed et si plus legare voluit et minus scripsit, valebit legatum.
1. Si quis unam summam filiabus legaverit, ut etiam de postuma sentiret, si ea non est nata, superstiti solidum debebitur.
30.16
Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr. Si duobus res coniunctim legata sit, quamvis alter in rerum natura non fuerit, alteri solam partem deberi puto verum esse.
1. Heres adiecto ei nomine cuiusdam, qui heres non sit, dare damnatus totum legatum debet: nam et si duos ex heredibus suis nominatim quis damnasset et alter hereditatem non adisset, qui adisset totum deberet, si pars eius qui non adisset ad eum qui adisset pervenerit.
2. Si Titio et postumis legatum sit, non nato postumo totum Titius vindicabit. Sed et si testator Titio et postumis viriles partes dari voluisset vel etiam id expressisset, totum legatum Titio debetur non nato postumo.
30.17
Ulpianus libro 15 ad Sabinum
pr. Qui filiabus legavit, si mentionem aliqua parte testamenti postumae fecit, videtur in filiarum legato et de postuma sensisse.
1. Si quis ita legaverit: “Si qua filia mihi genitur, ei heres meus centum dato”, pluribus natis videtur singulis tantundem legasse: quod ita accipiendum est, nisi evidens sit contraria sententia testatoris.
2. Si uni ex heredibus fuerit legatum, hoc deberi ei officio iudicis familiae herciscundae manifestum est: sed et si abstinuerit se hereditate, consequi eum hoc legatum posse constat.
30.18
Iulianus libro 31 digestorum
Et quidem totum legatum petere potest, quamvis a semet ipso inutiliter ei legatum fuisset.
30.19
Ulpianus libro 15 ad Sabinum
pr. Legata inutiliter data Papinianus putat libro quaestionum confirmari per repetitionem, id est per hanc scripturam postea forte in codicillis factam: “Hoc amplius ei heres meus dato”, et diversum esse in illa scriptura: “Quas pecunias legavi, quibus dies adpositus non est, annua bima trima die heres meus dare damnas esto”: non enim hoc egisse testatorem, ut confirmaret quae inutilia sunt, sed ut diem utilibus prorogaret.
1. Idem eodem loco et in substituto impuberis scripsit, ut, si fuerit ab impubere inutiliter legatum, substitutus hoc debeat, si “hoc amplius” legatum ab eo sit relictum aliquid nec ille patri heres exstiterit et decesserit.
2. In legato pluribus relicto si partes adiectae non sunt, aequae servantur.
30.20
Pomponius libro quinto ad Sabinum
Qui duos servos haberet, unum ex his legasset, ut non intellegeretur quem legasset, legatarii est electio.
30.21
Ulpianus libro 15 ad Sabinum
Grege legato et quae postea accedunt ad legatarium pertinent.
30.22
Pomponius libro quinto ad Sabinum
Si grege legato aliqua pecora vivo testatore mortua essent in eorumque locum aliqua essent substituta, eundem gregem videri: et si deminutum ex eo grege pecus esset et vel unus bos superesset, eum vindicari posse, quamvis grex desisset esse: quemadmodum insula legata, si combusta esset, area possit vindicari.
30.23
Paulus libro tertio ad Sabinum
Si quis bonorum partem legaverit, ut hodie fit, sine fructibus restituitur, nisi mora intercesserit heredis.
30.24
Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr. Quod in rerum natura adhuc non sit, legari posse, veluti “quidquid illa ancilla peperisset”, constitit: vel ita “ex vino quod in fundo meo natum est” vel “fetus tantum dato”.
1. Si usum fructum habeam eumque legaverim, nisi postea proprietatem eius nactus sim, inutile legatum est.
2. Si quis post testamentum factum fundo Titiano legato partem aliquam adiecerit, quam fundi Titiani destinaret, id quod adiectum est exigi a legatario potest (et similis est causa alluvionis) et maxime si ex alio agro, qui fuit eius cum testamentum faceret, eam partem adiecit.
3. Quod si post testamentum factum ex fundo Titiano aliquid detraxit et alii fundo adiecit, videndum est, utrumne eam quoque partem legatarius petiturus sit an hoc minus, quasi fundi Titiani esse desierit, cum nostra destinatione fundorum nomina et domus, non natura constituerentur.
4. Et magis est, ut quod alii destinatum est ademptum esse videatur. Si navem legavero et specialiter meam adscripsero eamque per partes totam refecero, carina eadem manente nihilo minus recte a legatario vindicaretur.
30.25
Paulus libro tertio ad Sabinum
A filio herede etiam pure patri legari potest nec interest, an die cedente legati in patris potestate sit: igitur et si iussu patris adita sit hereditas, imputabitur ei in Falcidiam.
30.26
Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr. Non amplius legatorum nomine ad quemquam pertinere videtur quam quod deducto eo, quod explendae condicionis causa datum esset, superesset.
1. Si certum corpus heres dare damnatus sit nec fecerit, quo minus ibi ubi id esset traderet, si id postea sine dolo et culpa heredis perierit, deterior fit legatarii condicio.
2. Cum bonorum parte legata dubium sit, utrum rerum partes an aestimatio debeatur, Sabinus quidem et Cassius aestimationem, Proculus et Nerva rerum partes esse legatas existimaverunt. Sed oportet heredi succurri, ut ipse eligat, sive rerum partes sive aestimationem dare maluerit. In his tamen rebus partem dare heres conceditur, quae sine damno dividi possunt: sin autem vel naturaliter indivisae sint vel sine damno divisio earum fieri non potest, aestimatio ab herede omnimodo praestanda est.
30.27
Paulus libro nono ad Plautium
Potest autem heres vel paucioribus vel in una re relictam partem legatario dare, in quam vel legatarius consenserit vel iudex aestimaverit, ne necesse haberet legatarius in omnibus rebus vindicare portionem.
30.28
Ulpianus libro 19 ad Sabinum
pr. Si creditori meo, tutus adversus eum exceptione, id quod ei debeo legem, utile legatum est, quia remissa exceptio videtur, sicut Aristo ait id quod honoraria actione mihi debetur si legetur mihi, legatum valere, quia civilis mihi datur actio pro honoraria.
1. Marcellus libro vicesimo octavo putat rem quam ex stipulatu mihi debes si legaveris, utile esse legatum, ut neque Falcidia hoc minuat:
30.29
Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
Sin autem neque modo neque tempore neque condicione neque loco debitum differatur, inutile est legatum.
30.30
Ulpianus libro 19 ad Sabinum
pr. Talis scriptura: “Quas pecunias legavi, quibus dies adpositus non est, eas heres meus annua bima trima die dato”, ad corpora legata non pertinet, sed ad ea quae pondere numero mensura continentur.
1. Et ad ea tantum legata pertinet, quibus dies non est adpositus: proinde si forte pure legatum est, ex hac adiectione prorogabitur.
2. Quid si forte centum mihi legata sunt praesentia, utrum annua die dabuntur an vero praesentia? Et ait Servius et Labeo praesens deberi. Quamvis igitur supervacua sit haec adiectio, quantum ad vim et effectum legati pertinet, tamen ad hoc proficiet, ut praesenti die legatum debeatur.
3. Sed si in annos singulos aut singulos menses sit legatum relictum, cessabit ea scriptura, quia hoc legatum et initium et finem habet.
4. Sed et si sub condicione sit legatum relictum, potest dici cessare annuam adiectionem, quia dies incertus appellatur condicio.
5. Cui congruit quod Trebatius existimat, si cui legetur, quando annorum viginti erit, vulgarem hanc clausulam cessare.
6. Item si legetur pecunia quae in arca est vel vinum quod in apothecis est, dicendum est cessare clausulam, quoniam quotiens species legetur, cessare diximus.
7. Hanc autem scripturam non solum ad praecedentia sola legata, sed ad universa quae testamento adscripta sunt, extendi Gallus Aquilius, Ofilius, Trebatius responderunt idque verum est.
30.31
Paulus libro tertio ad Sabinum
Sed etiam ad ea, quae codicillis confirmatis postea legata fuerint, haec clausula pertinet.
30.32
Ulpianus libro 20 ad Sabinum
pr. Si quis a filio pupillo herede instituto, cum is in tutelam suam venisset, pecuniam legaverit et a substituto herede legata repetierat, impubere filio mortuo secundus heres legatum non debebit. Quod ita verum esse tam Sextus quam Pomponius putant, si repetitio legatorum ad eum modum concepta sit veluti: “Quae a filio meo legavi quaeque eum dare iussi, si mihi heres esset, id heres meus isdem diebus dato”: sed si ita repetita fuerint: “Quae a filio meo legavi, heres meus dato”, pure repetita videbuntur legata et dumtaxat demonstratio eorum facta: igitur et hoc ipsum legatum de quo quaeritur praesens debebitur.
1. Si quis plures Stichos habens Stichum legaverit, si non apparet, de quo Sticho sensit, quem elegerit debet praestare.
2. Si parti civitatis aliquid sit relictum, quod ad ornatum vel compendium rei publicae spectat, sine dubio debebitur.
30.33
Paulus libro tertio regularum
Si pluribus eadem res legata fuerit, si quidem coniunctim, etiamsi alter vindicet, alter ex testamento agat, non plus quam partem habebit is qui ex testamento aget: quod si separatim, si quidem evidentissime apparuerit ademptione a priore legatario facta ad secundum legatum testatorem convolasse, solum posteriorem ad legatum pervenire placet: sin autem hoc minime apparere potest, pro virili portione ad legatum omnes venire: scilicet nisi ipse testator ex scriptura manifestissimus est utrumque eorum solidum accipere voluisse: tunc enim uni pretium, alii ipsa res adsignatur electione rei vel pretii servanda ei, qui prior de legato sive fideicommisso litem contestatus est, ita tamen, ut non habeat licentiam altero electo ad alterum transire.
30.34