Digesta vel Pandectae – Liber XXX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

30.82

Iulianus libro 33 digestorum

pr. Non quocumque modo si legatarii res facta fuerit die cedente, obligatio legati exstinguitur, sed ita, si eo modo fuerit eius, quo avelli non possit. Ponamus rem, quae mihi pure legata sit, accipere me per traditionem die legati cedente ab eo herede, a quo eadem sub condicione alii legata fuerit: nempe agam ex testamento, quia is status est eius, ut existente condicione discessurum sit a me dominium. Nam et si ex stipulatione mihi Stichus debeatur et is, cum sub condicione alii legatus esset, factus fuerit meus ex causa lucrativa, nihilo minus exsistente condicione ex stipulatu agere potero.

1. Si ex bonis eius, qui rei publicae causa aberat, rem usu adquisierim et ea antequam evinceretur mihi legata sit, deinde postea evincatur, recte ex testamento petam eam mihi dari oportere.

2. Fundus mihi legatus est: proprietatem eius fundi redemi detracto usu fructu: postea venditor capite minutus est et usus fructus ad me pertinere coepit. Si ex testamento egero, iudex tanti litem aestimare debebit, quantum mihi aberit.

3. Marcellus. Idem erit et si partem redemero, pars mihi legata est aut donata: partem enim dumtaxat petere debebo.

4. Iulianus. Quod si legatum mihi est quod ex Pamphila natum erit, ego Pamphilam mercatus sum et ea apud me peperit, non possum videri partum ex causa lucrativa habere, quia matrem eius mercatus sum: argumentum rei est, quod evicto eo actio ex empto competit.

5. Qui Gaium et Lucium eiusdem pecuniae reos habebat si ita legaverit: “Quod mihi Gaius debet, id heres meus Sempronio damnas esto dare: quod mihi Lucius debet, id heres meus Maevio damnas esto dare”, eam condicionem heredis sui constituit, ut is necesse habeat alteri actiones suas, alteri litis aestimationem praestare. Si tamen vivus testator Gaio acceptum fecit, necesse est, ut Sempronii et Maevii legatum inutile sit.

6. Cum mihi Stichus aut Pamphilus legati fuissent duorum testamentis et Stichum ex altero testamento consecutus fuissem, ex altero Pamphilum petere possum, quia et si uno testamento Stichus aut Pamphilus legati fuissent et Stichus ex causa lucrativa meus factus fuisset, nihilo minus Pamphilum petere possem.

30.83

Marcellus 13 digestorum

Titius Stichi partem tibi legavit: eiusdem Stichi partem Seius tibi legavit: ex utriusque testamento consequeris.

30.84

Iulianus 33 digestorum

pr. Huiusmodi legatum: “Si Titius heredi meo caverit centum Maevio se daturum, et heres meus Titio centum dato”, utile legatum est, quemadmodum quod alicui legatum ex causa fideicommissi restituatur.

1. Eadem ratione hoc quoque legatum utile sit: “Si Titius heredi meo caverit se in municipio ex centum aureis opus facturum, tum ei centum aureos heres meus dare damnas esto”.

2. Si Sempronius Titium heredem instituerit et ab eo post biennium fundum dari iusserit Maevio, Titius deinde ab herede suo eundem fundum Maevio praesenti die legaverit et Maevius pretium fundi ab herede Titii acceperit: si ex testamento Sempronii fundum petere velit, exceptione repelli poterit si pretio fundi contentus non erit.

3. Si cui homo legatus fuisset et per legatarium stetisset, quo minus Stichum, cum heres tradere volebat, acciperet, mortuo Sticho exceptio doli mali heredi proderit.

4. Aedes, quibus heredis aedes serviebant, legatae sunt traditae legatario non imposita servitute. Dixi posse legatarium ex testamento agere, quia non plenum legatum accepisset: nam et eum, qui debilitatum ab herede servum acceperit, recte ex testamento agere.

5. Qui servum testamento sibi legatum, ignorans eum sibi legatum, ab herede emit, si cognito legato ex testamento egerit et servum acceperit, actione ex vendito absolvi debet, quia hoc iudicium fidei bonae est et continet in se doli mali exceptionem. Quod si pretio soluto ex testamento agere instituerit, hominem consequi debebit, actione ex empto pretium reciperabit, quemadmodum reciperaret, si homo evictus fuisset. Quod si iudicio ex empto actum fuerit et tunc actor compererit legatum sibi hominem esse et agat ex testamento, non aliter absolvi heredem oportebit, quam si pretium restituerit et hominem actoris fecerit.

6. Cum pater pro filia sua dotis nomine centum promisisset, deinde eidem centum eadem legasset, doli mali exceptione heres tutus erit, si et gener ex promissione et puella ex testamento agere instituerit: convenire enim inter eos oportet, ut alterutra actione contenti sint.

7. Si ita cui legatum esset: “Si tabulas chirographi mei heredi meo reddiderit, heres meus ei decem dato”, huiusmodi condicio hanc vim habet “si heredem meum debito liberaverit”. Quare et, si tabulae exstabunt, non intellegetur condicioni satisfecisse creditor, nisi acceptum heredi fecerit, et, si tabulae in rerum natura non fuerint, existimabitur implesse condicionem, si heredem liberaverit, nec ad rem pertinebit, iam tunc cum testamentum fiebat tabulae interciderint an postea vel mortuo testatore.

8. Si Titio et Maevio legatus fuerit Stichus, qui Titii erat, debebitur pars Stichi Maevio: nam Titius, quamvis ad legatum non admittatur, partem faciet.

9. “Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus volet, Titio dato”. Si dixerit heres Stichum se velle dare, Sticho mortuo liberabitur. Cum autem semel dixerit heres, utrum dare velit, mutare sententiam non poterit.

10. Legatum est ita: “Fundum Cornelianum et mancipia, quae in eo fundo cum moriar mea erunt, heres meus Titio dato”. Ancilla, quae in eo fundo esse consueverat, mortis tempore cum in fuga esset, enixa est: quaero, an vel ipsa vel partus eius legato cedat. Respondi: ancilla quamvis in fuga sit, legata videtur et, licet fugitiva erat, perinde habetur ac si in eo fundo fuisset moriente patre familias: huic consequens est, ut partus quoque matrem sequatur et perinde legato cedat, ac si in fundo editus fuisset.

11. Si Titio Stichus aut Pamphilus, utrum eorum malet, legatus est, deinde Pamphilum testator Titio donavit, Stichus in obligatione remanet.

12. Quibus ita legatum fuerit: “Titio et Maevio singulos servos do lego”, constat eos non concursuros in eundem servum, sicuti non concurrunt, cum ita legatur: “Titio servum do lego: Maevio alterum servum do lego”.

13. Si is cui legatum fuerat antequam constitueret, qua actione uti vellet, decessit duobus heredibus relictis, legatum accipere simul venientes, nisi consenserint, non possunt: quare quamdiu alter rem vindicare vult, alter in personam agere non potest. Sed si consenserint, rem communiter habebunt: consentire autem vel sua sponte debent vel iudice imminente.

30.85

Paulus libro 11 ad Plautium

Duobus coniunctim fundus erat legatus: alter ex his partis aestimationem per actionem personalem abstulit. Alter si fundum totum vindicare velit, exceptione doli pro parte dimidia repellitur, quia defunctus semel ad eos legatum pervenire voluit.

30.86

Iulianus libro 34 digestorum

pr. Si tibi homo, quem pignori dederas, legatus ab alio fuerit, actionem ex testamento habebis adversus heredem, ut pignus luatur.

1. Si testamento Stichus ab uno herede legatus fuerit Maevio et eidem codicillis idem Stichus ab omnibus heredibus et antequam codicilli aperirentur Maevius litis aestimationem consecutus fuerit, ipso iure vindicari ex codicillis non potest, quia testator semel legatum ad eum pervenire voluit.

2. Cum servus legatur, et ipsius servi status et omnium, quae personam eius attingunt, in suspenso est. Nam si legatarius reppulerit a se legatum, numquam eius fuisse videbitur: si non reppulerit, ex die aditae hereditatis eius intellegetur. Secundum hanc regulam et de iure eorum, quae per traditionem servus acceperit aut stipulatus fuerit, deque his, quae legata ei vel donata fuerunt, statuetur, ut vel heredis vel legatarii servus singula gessisse existimetur.

3. Si fundus ab omnibus heredibus legatus sit, qui unius heredis esset, is quidem cuius fundus esset non amplius quam partem suam praestabit, ceteri in reliquas partes tenebuntur.

4. Valet legatum, si superficies legata sit ei, cuius in solo fuerit, licet is dominus soli sit: nam consequetur, ut hac servitute liberetur et superficiem lucrifaciat.

30.87

Papinianus libro 18 quaestionum

Filio pater, quem in potestate retinuit, heredi pro parte instituto legatum quoque relinquit. Durissima sententia est existimantium denegandam ei legati petitionem, si patris abstinuerit hereditate: non enim impugnatur iudicium ab eo, qui iustis rationibus noluit negotiis hereditariis implicari.

30.88

Marcianus libro sexto institutionum

Sed si non alias voluit pater habere eum legatum, nisi hereditatem retineat, tunc neque adversus coheredem dandam ei legati petitionem secundum Aristonis sententiam constat, cum ipsi filio non videretur esse solvendo hereditas: et hoc ita est, licet non condicionaliter expressisset, intellexisse tamen manifestissime adprobetur.

30.89

Iulianus libro 36 digestorum

Nam nec emancipatus hereditate omissa legatum ab herede petere prohibetur. Praetor enim permittendo his, qui in potestate fuerint, abstinere se hereditate paterna manifestum facit ius se in persona eorum tribuere, quod futurum esset, si liberum arbitrium adeundae hereditatis habuissententiarum

30.90

Papinianus libro 18 quaestionum

pr. Quid ergo si ita legaverit “Hoc amplius filio meo?” non dubie voluntatis quidem quaestio erit, sed non absimilis est prioris casus circa filii providentiam, nisi evidens voluntas contraria patris probetur.

1. Plane si pluribus filiis institutis inter eos verbis legatorum bona diviserit, voluntatis ratione legatorum actio denegabitur ei, qui non agnoverit hereditatem.

30.91

Iulianus libro 36 digestorum

pr. Quaesitum est, si filius familias, qui filium habebat, heres institutus fuisset, cum esset uterque in potestate aliena, an ab eo filio eius legari possit. Respondi, cum possit a filio patri legari, consequens est, ut vel fratri ipsius vel filio vel etiam servo patris sui legetur.

1. Praesenti quidem die data libertate servo legari vel pure vel sub condicione poterit: cum vero libertas sub condicione data fuerit, alias utiliter, alias inutiliter pure legabitur. Nam si ea condicio libertatis fuerit, ut patre familias statim mortuo possit ante aditam hereditatem exsistere condicio, veluti: “Stichus si decem Titio dederit” (vel “Capitolium ascenderit”), “liber esto”, utile legatum est: huiusmodi autem condiciones: “Si heredi decem dederit”, “si post aditam hereditatem Capitolium ascenderit”, inutile legatum efficient. Necessario autem ex asse herede scripto etiam hae condiciones, quae ante aditam hereditatem impleri possunt, inutile legatum efficient.

2. Duobus heredibus institutis alteri Stichum legaverat et eidem Sticho decem. Cum Stichus vivo testatore ad libertatem pervenisset, totum legatum ei debebitur: nam in solidum constitisse causam legati in eius persona hoc quoque argumento est, quod, si heres, cui legatus fuerat, hereditatem non adisset, solidum ab altero herede consequi possit.

3. Servo legato legatum datum est: si alienatus a testatore fuisset, legatum ad emptorem pertinebit.

4. Cum servus Titio et eidem servo aliquid legatur, fideicommitti potest, ut aut servum alicui restituat vel ea quae servo legata sunt: hoc amplius etiam ipsi servo, cum liber erit, fideicommissum a Titio dari potest.

5. Si quis Stichum legaverit et eundem alienaverit vel manumiserit, deinde codicillis eidem legatum dederit, legatum vel manumisso vel emptori debebitur.

6. Si mihi servus a te herede legatus fuerit et eidem servo aliquis legaverit et vivo eo qui mihi servum legaverat dies legati servo dati cesserit, confestim id legatum hereditati adquiritur: et ideo, quamvis postea moritur is qui servum mihi legaverat, ad me id quod servo legatum est non pertinebit.

7. Cum homo ex testamento petitus est, causa eius temporis, quo lis contestabatur, repraesentari debet actori et, sicut partus ancillarum, sicut fructus fundorum interim percepti in hoc iudicium deducuntur, ita quod servo legatorum vel hereditatis nomine interim obvenerit praestandum est petitori.

30.92

Iulianus libro 39 digestorum

pr. Si fundum per fideicommissum relictum unus ex heredibus, excusso pretio secundum reditum eius fundi, mercatus sit propter aes alienum hereditarium praesente et adsignante eo, cui fideicommissum debebatur, placet non fundum, sed pretium eius restitui deberi. Marcellus notat: si fundum restituere malit heres, audiendum existimo.

1. Iulianus. Si Titio pecunia legata fuerit et eius fidei commissum, ut alienum servum manumitteret, nec dominus eum vendere velit, nihilo minus legatum capiet, quia per eum non stat, quominus fideicommissum praestet: nam et si mortuus fuisset servus, a legato non summoveretur.

2. Sicuti conceditur unicuique ab eo, ad quem legitima eius hereditas vel bonorum possessio perventura est, fideicommissum dare, ita et ab eo, ad quem impuberis filii legitima hereditas vel bonorum possessio perventura est, fideicommissa recte dabuntur.

30.93

Ulpianus libro primo fideicommissorum

Quod fideicommissum hactenus, quatenus impubes decedat, valebit: ceterum si pubes factus decesserit, evanescit fideicommissum.

30.94

Iulianus libro 39 digestorum

pr. Plane si filium impuberem exheredaverit, fideicommissum legitimus heres praestare cogendus non erit, nisi idem et patri heres fuerit.

1. Qui rogatus erat hereditatem, ex qua servus eius heres institutus erat, restituere, cum alii servum vendidisset, quaesitum est, an hereditatem restituere cogendus est is, ad quem hereditas ex emptione servi heredis scripti pervenerit. Dixi compellendum esse ad fideicommissum restituendum eum, qui servum suum heredem scriptum vendidit, cum pretium hereditatis, quam restituere rogatus est, habeat. Is autem, ad quem hereditas ex emptione servi heredis scripti pervenerit, ex causa cogendus erit fideicommissum praestare, id est si dominus servi heredis scripti solvendo non erit.

2. Si cui Stichus aut Dama legatus esset electione legatario data et fidei eius commissum esset, ut Stichum alteri praestaret: si Damam vindicare maluerit, nihilo minus Stichum ex causa fideicommissi praestare debebit. Sive enim pluris est Dama, compellendus est Stichum redimere, sive minoris, aeque Stichum iuste dare cogetur, cum per eum steterit, quo minus ex testamento haberet quod fideicommissum fuerit.

3. Qui testamento manumittitur et neque legatum neque hereditatem capit, fideicommissum praestare cogendus non est, ac ne is quidem, qui servum legatum rogatus fuerit manumittere: is enim demum pecuniam ex causa fideicommissi praestare cogendus est, qui aliquid eiusdem generis vel similis ex testamento consequitur.

30.95

Ulpianus libro primo fideicommissorum

Videndum tamen est, numquid, si vice operarum rogaverit eum aliquid, debeat hoc fideicommissum valere: quod nequaquam dicendum est, quia nec operae imponi huiusmodi liberto possunt nec impositae exiguntur, quamvis testator ita caverit.

30.96

Iulianus libro 39 digestorum

pr. Quidam testamento vel codicillis ita legavit: “Aureos quadringentos Pamphilae dari volo ita ut infra scriptum est: ab Iulio actore aureos tot et in castris quos habeo tot et in numerato quos habeo tot”: post multos annos eadem voluntate manente decessit, cum omnes summae in alios usus translatae essent: quaero, an debeatur fideicommissum. Respondi: vero similius est patrem familias demonstrare potius heredibus voluisse, unde aureos quadringentos sine incommodo rei familiaris contrahere possint, quam condicionem fideicommisso iniecisse, quod initio pure datum esset, et ideo quadringenti Pamphilae debebuntur.

1. Quotiens lege Iulia bona vacantia ad fiscum pertinent, et legata et fideicommissa praestantur, quae praestare cogeretur heres a quo relicta erant.

2. Si tibi servus legatus fuerit et petitum a te, ut Titio aliquid praestares usque ad pretium servi, deinde servus decesserit, nihil fideicommissi nomine praestare cogendus eris.

3. Si scriptus ex parte heres rogatus sit praecipere pecuniam et eis quibus testamento legatum erat distribuere, id quod sub condicione legatum est tunc praecipere debebit, cum condicio exstiterit: interim aut ei aut his quibus legatum est satisdari oportet.

4. Cui statuliber pecuniam dare iussus est, is rogari potest, ut eandem pecuniam alicui restituat: nam cum possit testator codicillis pure libertatem dare et hoc modo condicionem exstinguere, cur non etiam per fideicommissum eandem pecuniam adimendi potestatem habeat?

30.97

Iulianus libro 42 digestorum

Si mihi Stichus legatus esset fideique meae commissum, ut aut Stichum aut Pamphilum meum servum redderem, et in Sticho aliquid ex legato propter legem Falcidiam perdidissem, necesse habebo aut Pamphilum servum meum totum Titio dare aut eam partem Stichi, quam legatorum nomine accepero.

30.98

Iulianus libro 52 digestorum

Servus ab hostibus captus recte legatur: hoc enim iure postliminii fit, ut, quemadmodum heredem instituere possumus servum qui in hostium potestate est, ita legare quoque eum possemus [possumus].

30.99

Iulianus libro 70 digestorum

Si domino Stichus legatus esset et servo eius optio data, partem dimidiam Stichi dico ad dominum pertinere, quod possit servus manumissus eundem Stichum optare.

30.100

Ulpianus libro 77 digestorum

Si mihi Sempronius a Titio herede legaverit Titiusque mihi sub eadem condicione eandem rem legaverit, exsistente condicione capiam legatum ex testamento Sempronii.

30.101

Iulianus libro 78 digestorum

pr. Si servo meo Stichus legatus fuerit testamento idque legatum repudiavero, deinde prolatis codicillis apparuerit mihi quoque eundem Stichum legatum esse, nihilo minus eundem vindicare possum.

1. Si ei qui in hostium potestate est legatum fuerit et is apud hostes decesserit, nullius momenti legatum erit, quamvis postliminio confirmari potuit.

30.102

Iulianus libro 81 digestorum

Si minor quam viginti annis dominus servum causa non probata manumiserit et postea legatum ei dederit isque alienatus ad libertatem perductus fuisset, legatum non capit: nam perinde nullius est momenti legatum, ac si sine libertate datum fuisset.

30.103

Iulianus libro 83 digestorum

In tacitis fideicommissis fraus legi fieri videtur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione vel chirographo obligaret se ad praestandum fideicommissum ei qui capere non potest.

30.104

Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem

pr. Ab omnibus heredibus legatum ita erat: “Quisquis mihi heres erit, damnas esto Titio dare centum”: deinde infra comprehensum erat, ne unus ex heredibus ei daret: quaeritur, reliqui heredes utrum tota centum dare deberent an deducta unius illius hereditaria portione. Respondit verius esse reliquos heredes tota centum debere, cum et significatio verborum non repugnet huic sententiae et voluntas testatoris congruat.

1. In testamento sic erat scriptum: “Lucio Titio, si is heredi meo tabellas, quibus ei pecuniam expromiseram, dederit, centum dato”: Titius deinde antequam tabellas heredi redderet, decesserat: quaesitum est, an heredi eius legatum deberetur. Cassius respondit, si tabulae fuissent, non deberi, quia non redditis his dies legati non cessit. Iulianus notat: si testamenti faciendi tempore tabulae nullae fuerunt, una ratione dici potest legatum Titio deberi, quod adunatos condicio pro non scripta habetur.

2. Etiam rem hostium posse legari Sabinus ait, si aliquo casu emi possit.

3. Si Attio ita legatum fuerit: “Quisquis mihi heres erit, damnas esto Attio heredi decem dare”, deducta sua parte Attius decem petet.

4. Item si iussus fuisset heres decem dare et fundum sibi habere, deducta sua parte decem dabit.

5. Denique constitit, cum ita legatum fuisset: “Quisquis mihi heres erit, damnas esto heredi meo decem dare”, exaequari omnium heredum partes eo, quod unusquisque et sibi et coheredi suo dari damnatus videtur.

6. Cum quidam heredem instituit, quandoque mater eius decessisset, deinde secundus heres scriptus fuisset et ab eo legata ei, qui sub condicione heres institutus fuisset, relicta essent isque viva matre decessisset, postquam dies legati cesserit, quaesitum est, an heredi eius legata deberentur. Verius est legatum heredi deberi, sive pure a substituto legatum datum est primo heredi sive sub hac condicione “si heres non fuerit”, quia moriente eo condicio impletur.

7. Si socero a genero suo herede instituto pars hereditatis alii legata fuisset, deducta dote eum debiturum esse partem hereditatis legatam Sabinus respondit, quemadmodum, si pecunia ex crediti causa socero debita fuisset, ea deducta partem hereditatis daturus fuisset.

30.105

Iulianus libro primo ex Minicio

Legatum ita erat: “Quae Lucius Titius mihi debet, ea heres meus Cornelio dare damnas esto”. Nihil amplius ex hoc legato quam actiones suas heres praestare debet.

30.106

Alfenus libro secundo a Paulo epitomatorum

Si in testamento scriptum esset: “Heres meus aureos centum Licinio damnas esto” neque adscripsisset “dare”, deberi legatum constat.

30.107

Africanus libro secundo quaestionum

pr. Si a pluribus heredibus legata sint eaque unus ex his praecipere iubeatur et praestare, in potestate eorum, quibus sit legatum, debere esse ait, utrumne a singulis heredibus petere velint an ab eo, qui praecipere sit iussus: itaque eum qui praecipere iussus est cavere debere coheredibus indemnes eos praestari.

1. Si quis servum, cui aliquid sine libertate legaverit, cum morietur ipse servus, leget, minime dubitandum, quin utile legatum futurum sit, propterea scilicet, quod moriente servo id quod ipsi legatum erit ad eum cui ipse legatus fuerit perventurum sit.

30.108

Africanus libro quinto quaestionum

pr. Si servus legatus vivo testatore fugisse dicatur, et impensa et periculo eius cui legatus sit reddi debet, quoniam rem legatam eo loco praestare heres debeat, in quo a testatore sit relicta.

1. Si id quod ex testamento mihi debes quilibet alius servo meo donaverit, manebit adhuc mihi ex testamento actio et maxime, si ignorem meam factam esse: alioquin consequens erit, ut etiam, si tu ipse servo meo eam donaveris, invito me libereris: quod nullo modo recipiendum est, quando ne solutione quidem invito me facta libereris.

2. Cum homo Titio legatus esset, quaesitum est, utrum arbitrium heredis est quem velit dandi an potius legatarii. Respondi verius dici electionem eius esse, cui potestas sit qua actione uti velit, id est legatarii.

3. Huiusmodi legatum “Illi aut illi, uter eorum prior Capitolium ascenderit” utile esse evidenti argumento probari ait, quod constet usum fructum libertis legatum et qui eorum supervixerit proprietatem utiliter legari. Idque et de herede instituendo dicendum existimavit.

4. Stichum, quem de te stipulatus eram, Titius a te herede mihi legavit: si quidem non ex lucrativa causa stipulatio intercessit, utile legatum esse placebat, sin e duabus, tunc magis placet inutile esse legatum, quia nec absit quicquam nec bis eadem res praestari possit.

5. Sed si, cum mihi ex testamento Titii Stichum deberes, eundem a te herede Sempronius mihi legaverit fideique meae commiserit, ut eum alicui restituam, legatum utile erit, quia non sum habiturus: idem iuris erit et si pecuniam a me legaverit: multo magis, si in priore testamento fideicommissum sit. Item si in priore testamento Falcidiae locus sit, quod inde abscidit ratione Falcidiae, ex sequenti testamento consequar.

6. Item si domino heres exstitero, qui non esset solvendo, cuius fundum tu mihi dare iussus esses, manebit tua obligatio, sicut maneret, si eum fundum emissem.

7. Si ita scriptum erit: “Amplius quam Titio legavi heres meus Seio decem dato”, dubitandum non erit, quin et Titio suum legatum maneat et Seio nihil ultra decem debeatur: nam et usitatum fere est sic legare: “Lucio Titio tot et hoc amplius uxori et liberis eius tot”.

8. Si ei cui nihil legatum est cum hac adiectione “hoc amplius” aliquid legetur, minime dubitandum est, quin id quod ita legaverit debeatur: multoque minus dubitandum, si ab eo qui nihil mihi debet ita stipulatus fuero: “Amplius quam mihi debes decem dare spondes?” quin decem debeantur.

9. Si servus alienus liber esse iussus et legatus sit, peti eum ex legato posse ait: nam cum libertas nullius momenti sit, absurdum esse per eam legatum infirmari, quod alioquin valeret, et si solum datum fuisset.

10. Qui quinque in arca habebat ita legavit vel stipulanti promisit “decem quae in arca habeo”: et legatum et stipulatio valebit, ita tamen, ut sola quinque vel ex stipulatione vel ex testamento debeantur. Ut vero quinque quae deerunt ex testamento peti possint, vix ratio patietur: nam quodammodo certum corpus, quod in rerum natura non sit, legatum videtur. Quod si mortis tempore plena summa fuerat et postea aliquod ex ea deperierit, sine dubio soli heredi deperit.

11. Si servus legatus sit et moram heres fecerit, periculo eius et vivit et deterior fit, ut, si debilem forte tradat, nihilo minus teneatur.

12. Cum quid tibi legatum fideive tuae commissum sit, ut mihi restituas, si quidem nihil praeterea ex testamento capias, dolum malum dumtaxat in exigendo eo legato, alioquin etiam culpam te mihi praestare debere existimavit: sicut in contractibus fidei bonae servatur, ut, si quidem utriusque contrahentis commodum versetur, etiam culpa, sin unius solius, dolus malus tantummodo praestetur.

13. Qui Margarita Titio pignori dederat, filium heredem instituit et filiam exheredavit, deinde ita cavit: “Te, Titi, rogo fideique tuae committo, uti Margarita, quae tibi pignori dedi, vendas et deducto omni debito tuo quod amplius erit id omne filiae meae restituas”. Ex ea scriptura filiam a fratre fidei commissum petere posse, ut is actiones suas adversus debitorem ei praestaret: hoc enim casu eum, qui creditor fuisset, debitorem intellegendum eius scilicet, quod pretium pignoris summam debiti excedat.

14. Non autem mirandum, si, cum alius rogatus sit, alius fidei commisso obstringatur: nam et cum in testamento ita scribatur: “Te, Titi, rogo, ut acceptis centum illum servum manumittas” vel “Sempronio quid praestes”, parum quidem apte scribi, verum aeque intellegendum heredis fidei commissum, ut pecuniam Titio praestet: ideoque et ipsum Titium cum herede acturum et libertatem servo vel Sempronio quod rogatus sit praestare cogendum.

15. Avidius filii sui fidei commisit, ut certam pecuniam quattuor libertis suis mutuam daret et usuras leviores taxaverat: placuit hoc fideicommissum utile totum esse.

30.109

Africanus libro sexto quaestionum

pr. Si quando quis uxori suae ea, quae vivus donaverat volgari modo, leget, non de aliis donationibus videri eum sentire ait, quam de his quae iure valiturae non sunt: alioquin et frustra legaturus sit atque si ita exprimat: “quae uxori iure donavero” vel ita: “quae uxori manumissionis causa donavero, ea ei lego”: nam inutile legatum futurum est.

1. Heres, cuius fidei commissum erat, ut mihi fundum aut centum daret, fundum Titio vendidit: cum electio ei relinquitur utrum malit dandi, ut tamen alterum solidum praestet, praetoris officio convenire existimo, ut, si pecuniam Titius offerat, inhibeat fundi persecutionem. Ita enim eadem causa constitueretur, quae futura esset si alienatus fundus non fuisset, quando etiam adversus ipsum heredem officium praetoris sive arbitri tale esse deberet, ut, si fundus non praestaretur, neque pluris neque minoris quam centum aestimaretur.

30.110

Africanus libro octavo quaestionum

Si heres generaliter servum quem ipse voluerit dare iussus sciens furem dederit isque furtum legatario fecerit, de dolo malo agi posse ait. Sed quoniam illud verum est heredem in hoc teneri, ut non pessimum det, ad hoc tenetur, ut et alium hominem praestet et hunc pro noxae dedito relinquat.