Digesta vel Pandectae – Liber XXVII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

12. Ohi gar paranomws doventes epitropoi, tout’ estin y huf’ hwn my exryn, y ohutoi ohus my exryn, y ohis my exryn, y hon my exryn tropon, ean myte bebaiwvwsin myte efaqwntai tou xeirismou, eisin aneuvunoi, oude prooisei tis autois hoti tas provesmias ouk etyrysan twn paraitysewn: oude gar exousin paraitysews anagkyn, hws deiknutai ek twn hupotetagmenwn diatacewn, has paradeigmatos xarin hupetaca, efarmozointo de an pasin. [id est: Nam qui non iure dati sunt tutores, id est aut a quibus non debuerunt, aut qui non debuerunt, aut quibus non debuerunt, aut quomodo non debuerunt, si neque confirmantur neque administrationem attigerunt, liberi sunt: nec iis imputari potest quod tempora excusationis non servarint, neque enim excusare se necesse habent, ut apparet ex infra scriptis constitutionibus, quas exempli causa subieci, pertinent autem ad omnes.] Divi Severus et Antoninus Augusti Narcisso. Ab avo materno tutor datus necesse non habuisti excusari, cum ipso iure non teneris: si igitur administrationi te non miscuisti, potes esse securus”. Homoiws de kai ean ton my hupokeimenon ty dikaiodosia xeirotonyswsin ohi arxontes epitropon y kouratora, oude ohutos anagkyn exei parafulassein tas provesmias, ohion ton myte polityn myte inkolan. [id est: idem est si iurisdicrioni non subiectum magistratus titorem curatoremve fecerunt, nam nec is cogitur tempora observare, qualis est qui nec civis est neque incola.]

27.1.14

Modestinus libro quinto excusationum

pr. Apeleuveron en tw logw tw peri afesews epitropwn kai kouratorwn eidenai dei hoti ou monon tou patros tou orfanou, alla kai mytros noeisvai xry. [id est: Libertum in tractatu de excusatione tutorum et curatorum scire oportet non solum patris pupilli, sed matris quoque intellegi.]

1. Kai hopotan de zytwmen peri paidwn patrwnos, eidenai xry hoti tyn prosygorian tautyn ouk en tw prwtw bavmw stysomen, tout’ estin uhion kai vugatera, alla kai eggonous ec hekaterou kai tous efecys. [id est: Et ubi quaerimus de liberis patroni, scire oportet eam appellationem non primo gradu contineri, id est filium filiam significari, sed nepotes quoque ex utroque et deinceps.]

2. Alla kai ean dikaion xruswn daktuliwn laby, eti diaswzei tyn twn apeleuverwn tacin en toutw, haper antegraqen ho veiotatos Antwninos ho Megas. [id est: Sed et si ius anulorum aureorum impetrarit, adhuc in hac quidem re liberti loco eum esse rescripsit divus Antoninus Magnus.]

3. Ho idiw arguriw wnyveis kai apeleuverwveis oudamws sugkrinetai tois loipois apeleuverois. [id est: Qui sua pecunia emptus et manumissus est, nullo modo ceteris libertis comparatur.]

4. Ean polloi apeleuverwswsin hena, pantwn tois teknois epitropos dovysetai kai apo triwn epitropwn ouk apoluvysetai. [id est: Si plures eundem manumiserint, omnium liberis is tutor dabitur nec excusabitur propter tres titelas.]

27.1.15

Modestinus libro sexto excusationum

pr. Spadonta xeirotonysousin epitropon: oudemian gar exei paraitysin, hws deiknusin diatacis twn autokratorwn Sebyrou kai Antwninou. [id est: Spadonem dabunt tutorem: neque enim ullam excusationem habet, ut ostendit constitutio inperatorum Severi et Antonini.]

1. Ho tw patri epaggeilamenos epitropeuein twn paidwn afiesvai tautys tys epitropys ou dunatai, kan allws exy dikaia aphesews. [id est: Qui patri promisit tutelam se suscrepturum liberorum, excusari ab hac tutela non potest, etsi praeterea causae excusationis habeat.]

2. Eidenai dei hoti aciwma oudeni parecei paraitysin. hoven ean tis sugklytikos y, ohutos epitropeusei kai twn katadeesteras tacews ontwn sugklytikwn, hoper antegraqan ohi veiotatoi Markos kai Kommodos. [id est: Sciendum est dignitatem nemini excusationem praebere: unde qui senator est tutor erit etiam inferioris ordinis senatoribus, quod rescripserunt divi Marcus et Commodus.]

3. Ei de tis epitropos y kouratwr wn my sugklytikou y allws aciwmatikou, eita husteron genytai sugklytikos, diynekws apoluetai tys frontidos. ei de ohi epitropeuomenoi y kouratoreuomenoi par’ autou paides ysan sugklytikou, ouk apoluetai tys epitropys. [id est: Si quis [non senatorii ordinis ins.] eius qui neque senatoriae condicionis neque alioquin speciosus est, tutor curatorve constitutus deinde fiat senator, in perpetuum onere liberatur: sed si quorum tutelam curamve gerebat liberi erant senatoris, a tutela non liberabitur.]

4. Homoiws de ho katadeesteras tacews wn ou paraitysetai epitropeuein y kouratoreuein twn meizonwn. [id est: Similiter qui inferioris ordinis est a superioris qui sunt tutela curare non excusabitur.]

5. Myde librarious myde kalkoulatoras, ohus diaqyfistas legomen, exein aleitourgysian legousin ahi veiai diataceis. [id est: Neque librarios neque calculatores, quos diapsefistas dicimus, immunitatem habere aiunt sacrae constitutiones.]

6. Ydy de kai ohi ioudaioi twn my ioudaiwn epitropeusousin, hwsper kai ta loipa leitourgysousin: ahi gar diataceis ekeinois monois anenoxlytous autous einai keleuousin, di’ hwn hy vryskeia xrainesvai dokei. [id est: Iam Iudaei quoque tutelam suscipient non Iudaeorum, ut etiam reliquis muneribus fungentur: nam constitutiones iis solis eos subicere vetuerunt, quibus superstitio eorum laederetur.]

7. Logisteia polews oude eis arivmon mias epitropys proxwrei. [id est: Cura rationum civitatis ne pro una quidem tutela numeratur.]

8. Apeleuveroi gunaikwn sugklytikwn, kan dioikwsin ta autwn pragmata, ouk apoluontai epitropwn: touto gar tois twn arrenwn sugklytikwn apeleuverois monois sugkexwrytai. [id est: Liberti mulierum senatorii ordinis etsi earum res administrant, a tutelis non liberantur: hoc enim virorum senatorii ordinis libertis solis indultum est.]

9. Ean ho tys polews arxwn, tout’ estin ho stratygos diapiptouses autw tys xeirotonias hupeuvunos genytai kindunw epitropys, tautyn ou sunarivmysei allais epitropais, hwsper oude ho egguysamenos epitropyn, all’ oude ohi kata timyn epitropoi grafentes. [id est: Quod si magistratus municipalis, id est strategos, cum nominatio ad eum pertineat periculo tutelae subiciatur, hanc cum aliis tutelis non connumerabit: nec magis qui de tutela fideiussit et ne ii quidem, qui honorarii tutores scripti sunt.]

10. Ho tely memisvwmenos para polewn ouk afietai epitropys. [id est: Qui vectigalia conducta habet a civitatibus, a tutela non excusatur.]

11. Ho polla dikaia exwn eipein, hwn hekaston kav’ heauto ouk estin isxuron, ei dunysetai afevynai ezytyvy. ohion hebdomykonta men etwn ouk estin oude treis exei epitropas oude pente tekna y allo ti dikaion afesews, exei mentoi duo epitropas kai duo paidas kai hecykonta estin etwn, y alla tina toiauta legei kav’ heauta men entely tyn boyveian my parexonta, ty de pros allyla koinwnia onta dikaiofany. all’ edocen touton my afiesvai. [id est: Qui multas causas habere se dicit, quarum nulla per se valida sit, quaesitum est num possit excusari: verbi causa non habet septuaginta annos neque tres tutelas neque quinque liberos vel aliam causam excusationis, habet autem duas tutelas et duos liberos et est annorum sexaginta, vel alia quaedam eius modi profert, quae singula plenum auxilium non praebeant, sed inter se coniuncta iuris speciem habeant. magis tamen placuit eum non excusari.]

12. Ho labwn y exwn aleitourgysian politikwn y dymosiwn leitourgiwn ohutos epitropys ouk afevysetai. [id est: Qui accipit vel habet immunitatem civilium sive publicorum numerum, a tutela non liberabitur.]

13. Ho apoluveis epitropys y kouratorias ou pantws tois hupomnymasin pros afesin heteras xeirotonias xrysetai, ean my huparxy autw dikaia afesews. [id est: Excusatus a tutela curave non omnino actorum ratione ab alia nominatione liberabitur, nisi habet causas excusationis.]

14. Ho faskwn heauton agnwston einai tw patri y ty mytri tou orfanou ou dia touto afevysetai. [id est: Qui novisse se negat patrem vel matrem pupilli, ob id non excusabitur.]

15. Esv’ hote kai ho treis exwn epitropas y kouratorias ouk exei dikaion afesews, ohion ean tis epitydeusy anadecasvai. ydy de kai ho metriou genomenos epitropos epitydeusai dokei. [id est: Interdum etiam qui tres tutelas curasve habet causam excusandi se non habet, ut si quis eas suscipere affectavit: affectasse autem videtur vel is qui tenuioris tutor factus est.]

16. Ulpianus libro singulari de excusationibus ita scribit: si quis inter tres tutelas emancipati filii sui tutelam administret, an ei haec in numerum procedit, scio dubitatum: invenio tamen rescriptum emancipatae filiae tutelam numerari inter onera oportere.

17. Ean tis xeirotonyvy epitropos wn en ty tou patros ecousia, eita ho patyr my bouloito huper autou asfalizesvai, ekeleusan ohi nomoi kai auton ton patera xeirotoneisvai epitropon, hws mydeni tropw diakrousvy to epi ty epitropy asfales: hws dyloi tou veiou hadrianou diatacis [id est: Si quis tutor datus sit in patria potestate constitutus, deinde pater pro eo cavere nolit, leges iusserunt patrem et ipsum tutorem fieri, ut omnimodo res pupillo salva sit, ut manifestat divi Hadriani constitutio]: “Imperator Hadrianus Vitrasio Pollioni legato Lygdonensi. Si Clodius Macer, quamvis filius familias sit, idoneus tutor esse videbitur, pater autem eius idcirco cavere non vult, ut filium suum tutela eximat, et in hoc artificio perseveraverit, existimo te huic fraudi recte occursurum, ut et filius et ipse ad tutelam liberorum clementis gerendam compellantur”.

27.1.16

Modestinus libro secundo responsorum

Gaius testamento Nigidium filio suo tutorem dedit eundemque usque ad vicensimum quintum annum curatorem constituit: quaero, cum liceat Nigidio a curatione etiam citra appellationem se excusare, ex qua die tempora, quae in excusationibus observanda divus Marcus statuit, computanda sunt, utrum ex die aperti testamenti, an ex quo ad negotia gerenda vocatur, id est post quartum decimum annum impletum. Modestinus respondit excusationem a cura tunc necessariam esse, cum decreto praetoris seu praesidis confirmatus curator fuerit.

27.1.17

Callistratus libro quarto de cognitionibus

pr. Non tantum magnitudo patrimoniorum ineunda est susceptarum trium tutelarum quaeque suscipienda est, sed etiam aetas pupillorum consideranda est: nam si priorum pupillorum aetas prope pubertatem sit, ita ut tantummodo semenstre tempus reliquum fuerit, aut eorum quorum suscipere tutelam cogitur, non dabitur excusatio: idque principalibus constitutionibus cavetur.

1. Iliensibus et propter inclutam nobilitatem civitatis et propter coniunctionem originis Romanae iam antiquitus et senatus consultis et constitutionibus principum plenissima immunitas tributa est, ut etiam tutelae excusationem habeant, scilicet eorum pupillorum, qui ilienses non sint: idque divus Pius rescripsit.

2. Eos, qui in corporibus sunt veluti fabrorum, immunitatem habere dicimus etiam circa tutelarum exterorum hominum administrationem habebunt excusationem, nisi si facultates eorum adauctae fuerint, ut ad cetera quoque munera publica suscipienda compellantur: idque principalibus constitutionibus cavetur.

3. Non omnia tamen corpora vel collegia vacationem tutelarum habent, quamvis muneribus municipalibus obstricta non sint, nisi nominatim id privilegium eis indultum sit.

4. Is qui aedilitate fungitur potest tutor dari: nam aedilitas inter eos magistratus habetur qui privatis muneribus excusati sunt secundum divi Marci rescriptum.

5. Sane notum est, quod gerentibus honorem vacationem tutelarum concedi placuit, vacare autem eos, qui tunc primum vocentur ad suscipiendum officium tutelae: ceterum eos, qui iam se miscuerint administrationi, ne tempore quidem magistratus vacare aeque notum est.

6. Domini navium non videntur haberi inter privilegia, ut a tutelis vacent, idque divus Traianus rescripsit.

7. Inquilini castrorum a tutelis excusari solenti nisi eorum, qui et ipsi inquilini sunt et in eodem castro eademque condicione sunt.

27.1.18

Ulpianus libro 20 ad legem Iuliam et Papiam

Bello amissi ad tutelae excusationem prosunt: quaesitum est autem, qui sunt isti, utrum hi, qui in acie sunt interempti an vero omnes omnino, qui per causam belli parentibus sunt abrepti, in obsidione forte. Melius igitur probabitur eos solos, qui in acie amittuntur, prodesse debere, cuiuscumque sexus vel aetatis sint: hi enim pro re publica ceciderunt.

27.1.19

Ulpianus libro 35 ad edictum

Illud usitatissimum est, ut his, qui in Italia domicilium habeant, administratio rerum provincialium remittatur.

27.1.20

Iulianus libro 20 digestorum

Si pupillum patruus contendat exheredtatum esse et se heredem scriptum, aequum est tutorem pupillo dari recepta patrui excusatione vel, si nolit excusationem petere, remoto eo a tutela ita litem de hereditate expedire.

27.1.21

Marcianus libro secundo institutionum

pr. Propter litem, quam quis cum pupillo habet, excusare se a tutela non potest, nisi forte de omnibus bonis aut plurima parte eorum controversia sit.

1. Qui se vult excusare, si plures habet excusationes et de quibusdam non probaverit, aliis uti intra tempora non prohibetur.

2. Licet datus tutor ad universum patrimonium datus est, tamen excusare se potest, ne ultra centensimum lapidem tutelam gerat, nisi in eadem provincia pupilli patrimonium sit: et ideo illarum rerum dabunt tutores in provincia praesides eius.

3. Nec senatores ultra centensimum lapidem urbis tutelam gerere coguntur.

4. Habenti ergo tutorem tutor datur: sed aliarum rerum, non earundem datur.

27.1.22

Scaevola libro primo regularum

pr. Geometrae a tutelis non vacant.

1. Hi vero, quibus princeps curam alicuius rei iunxit, excusantur a tutela, donec curam gerunt.

27.1.23

Ulpianus libro secundo responsorum

pr. Propter magistratum, quem in municipio quis erat administraturus, tutelae excusationem non habere respondi.

1. Si in castris merentes non ab eo tutores dentur, qui in castris merebat, excusationem habere respondi.

27.1.24

Papinianus libro 11 quaestionum

Nequaquam credendum est ei privilegium excusationis ablatum, cui fideicommissaria libertas soluta est: nam in toto fere iure manumissor eiusmodi nihil iuris ut patronus adversus liberti personam consequitur, excepto quod in ius vocare patronum iniussu praetoris non debet.

27.1.25

Ulpianus libro secundo de officio proconsulis

Excusare se tutor per libellos non poterit.

27.1.26

Paulus libro singulari de excusationum

Mensores frumentarios habere ius excusationis apparet ex rescripto divorum marci et commodi, quod rescripserunt praefecto annonae.

27.1.27

Marcianus libro quinto regularum

Legatarius, qui rogatus est alii omne legatum restituere, si maluit se excusare a tutela, legatum propter fideicommissarium consequitur: cui similis est, qui de falso egit nec optinuit.

27.1.28

Papinianus libro quinto responsorum

pr. Tutor petitus ante decreti diem si aliquod privilegium quaerit, recte petitionem institutam excludere non poterit.

1. Quae tutoribus remunerandae fidei causa testamento parentis relinquuntur, post excusationem ab heredibus extrariis quoque retineri placuit. Quod non habebit locum in persona filii, quem pater impuberi fratri coheredem et tutorem dedit, cum iudicium patris ut filius, non ut tutor promeruit.

2. Tutorem ad tempus exulare iussum excusari non oportet, sed per tempus exilii curator in locum ipsius debet dari.

27.1.29

Marcianus libro secundo institutionum

pr. Plane si in exilium datus sit tutor, potest se excusare, si in perpetuum datus est.

1. Facilius autem exulis ignorantia, qui contutorem suspectum facere non potuerit, veniam habebit.

27.1.30

Papinianus libro quinto responsorum

pr. Iuris peritos, qui tutelam gerere coeperunt, in consilium principum adsumptos optimi maximique principes nostri constituerunt excusandos, quoniam circa latus eorum agerent et honor delatus finem certi temporis ac loci non haberet.

1. Cum oriundus ex provincia Romae domicilium haberet, eiusdem curator decreto praesidis ac praetoris constitutus rerum administrationem utrubique suscepit. Placuit eum duas curationes administrare non videri, quod videlicet unius duo patrimonia non viderentur.

2. Qui privilegio subnixus est, fratris curationem suscipere non cogitur.

3. Patronus impuberi liberto quosdam ex libertis tutores aut curatores testamento dedit. Quamvis eos idoneos esse constet, nihilo minus iure publico poterunt excusari, ne decreto confirmentur.

27.1.31

Paulus libro sexto quaestionum

pr. Si is, qui tres tutelas administrabat, duobus pupillis diversis decretis datus est qui potuit excusari, et priusquam causas excusationis allegaret, unus ex pupillis, quorum iam tutelam administrabat, decessit, ubi desiit ei competere excusatio, statim tenuit eum prius decretum, quasi in loco tertiae tutelae quarta subroganda: nam ipso iure tutor est et antequam excusetur. Potuit ergo tutela eius, qui nunc quarto loco invenitur, excusari: sed cum non sit excusatus, necessario subeundum est onus illius quoque tutelae. Nec me movet, quod dicat aliquis hoc ne exigi, an administretur tutela: hoc enim eo pertinet, ne sit finita administratio: ceterum si periculum sustineat cessationis, puto ei imputandam eam quoque tutelam.

1. Idem evenire potest, si duobus testamentis, cum haberet tres tutelas, tutor datus est: ubi non apertarum tabularum tempus inspici debebit, si quaeratur, quae prior delata sit tutela, sed aditae hereditatis vel condicionis existentis.

2. Illa quoque erit differentia tutelarum, de quibus diximus, si tertia et quarta sit delata, licet in quartam prius detentus sit, quod huius, id est quartae, ex quo iussus est administrare, illius ex quo datus est periculum sustinet.

3. Eum, qui pupillum bonis paternis abstinuerat, detinendum in quarta tutela existimavi quasi deposita illa.

4. Ceterum putarem recte facturum praetorem, si etiam unam tutelam sufficere crediderit, si tam diffusa et negotiosa sit, ut pro pluribus cedat. Neque igitur fratres consortes plurium loco habendi sunt, neque non fratres, si idem patrimonium habent et ratio administrationis pariter reddenda sit. Et ex diverso fratres diviso patrimonio duae tutelae sunt: non enim, ut dixi, numerus pupillorum, sed difficultas rationum conficiendarum et reddendarum consideranda est.

27.1.32

Paulus libro septimo quaestionum

Nesennius Apollinaris Iulio Paulo. Mater filium suum pupillum vel quivis alius extraneus extraneum aeque pupillum scripsit heredem et Titio legatum dedit eumque eidem pupillo tutorem adscripsit: Titius confirmatus excusavit se a tutela: quaero, an legatum amittat. Et quid, si testamento quidem tutor non sit scriptus, legatum tamen acceperit datusque a praetore tutor excuset se, an aeque repellendus sit a legato? Et an aliquid intersit, si a patre vel emancipato pupillo tutor datus sit vel puberi curator? Respondi: qui non iure datus tutor vel curator a patre, confirmatus a praetore excusationis beneficio uti maluit, repellendus est a legato: idque et Scaevolae nostro placuit: nam praetor, qui eum confirmat tutorem, defuncti sequitur iudicium. Idem in matris testamento dicendum est. Similis est matri quivis extraneus, qui pupillum heredem instituit eique et in tutore dando prospicere voluit, quales sunt alumni nostri. Recte ergo placuit eum, qui recusat id quod testator relinquit ab eo quod petit quod idem dedit repelli debere. Non semper tamen existimo eum, qui onus tutelae recusavit, repellendum a legato, sed ita demum, si legatum ei ideo adscriptum appareat, quod eidem tutelam filiorum iniunxit, non quod alioquin daturus esset etiam sine tutela. Id apparere potuit, si posueris testamento legatum adscriptum, codicillis vero postea factis tutorem datum: in hoc enim legato potest dici non ideo ei relictum, quia et tutorem esse voluerit testator.

27.1.33

Paulus libro 23 quaestionum

Sed haec nimium scrupulosa sunt nec admittenda, nisi evidenter pater expresserit velle se dare etiam, si tutelam non administravit: semper enim legatum aut antecedit aut sequitur tutelam.

27.1.34

Paulus libro septimo quaestionum

Ex his apparet non esse his similem eum, quem praetor tutorem dedit, cum posset uti immunitate: hic enim nihil contra iudicium fecit testatoris. Nam quem ille non dedit tutorem, eum voluisse tutelam administrare filii dicere non possumus.

27.1.35

Paulus libro 23 quaestionum

Quid autem, si se non excusaverit, sed administrare noluerit contentus, quod ceteri idonei essent? Hic poterit conveniri, si ab illis res servari non potuisset. Sed hoc non quaerendum est, sed contumacia punienda est eius, qui quodammodo se excusavit. Multo magis quis dicere debebit indignum iudicio patris, qui ut suspectus remotus est a tutela.

27.1.36

Paulus libro nono responsorum

pr. Amicissimos quidem et fidelissimos parentes liberis tutores eligere solere et ideo ad suscipiendum onus tutelae etiam honore legati eos persequi. Sed cum proponatur is de quo quaeritur in testamento legatum meruisse et idem pupillo substitutus, non est verisimile hunc demum eum testatorem substituere voluisse, si et tutelam suscepisset: et ideo eum de quo quaeritur a legato quidem, si adhuc viveret pupillus, repellendum fuisse, a substitutione autem non esse summovendum, cum eo casu etiam suscepta tutela finiretur.

1. Lucius Titius ex tribus filiis incolumibus unum habet emancipatum eius aetatis, ut curatores accipere debeat: quaero, si idem Titius pater petente eodem filio emancipato curator a praetore detur, an iure publico uti possit et nihilo minus trium filiorum nomine vacationem postulare. Respondi praemium quidem patri, quod propter numerum liberorum ei competit, denegari non oportere. Sed cum filio suo curator petatur, contra naturales stimulos facit, si tali excusatione utendum esse temptaverit.

27.1.37

Scaevola libro secundo responsorum

pr. Qui testamento tutor datus fuerat, adito praetore dixit se tres liberos habere, adiecit praeterea habenti patruum legitimum tutorem se vitiose tutorem datum. Praetor ita decrevit: “Si legitimum tutorem habenti tutor datus es, non est tibi necessaria excusatio”. Quaero, cum nemo patruus impuberi tutor esset, an nihilo minus tutor remansit. Respondi secundum ea quae proponerentur, quamvis iustas excusationis causas haberet, non tamen esse excusatum propter vitium pronuntiationis.

1. Item quaero, si adquievisset sententiae, an ob id, quod non gessit tutelam, utilis actio in hunc dari debeat. Respondi, si errore potius (quod se pro iure trium liberorum, quod allegabat, excusatum crederet) quam malitia ab administratione cessasset, utilem actionem non dandam.

27.1.38

Paulus libro secundo sententiarum

Quinquaginta dierum spatium tantummodo ad contestandas excusationum causas pertinet: peragendo enim negotio ex die nominationis continui quattuor menses constituti sunt.

27.1.39

Tryphoninus libro 13 disputationum

Si cum ipse institueret, ut proferret excusationem, mora contradictionis impeditus est, quo minus decreto liberaretur, excusationem recte probari.

27.1.40

Paulus libro secundo sententiarum

pr. Post susceptam tutelam caecus aut surdus aut mutus aut furiosus aut valetudinarius deponere tutelam potest.

1. Paupertas, quae operi et oneri tutelae inpar est, solet tribuere vacationem.

27.1.41

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr. Administrantes rem principum ex indulgentia eorum, licet citra codicillos, a tutela itemque cura tempore administrationis delata excusantur.

1. Idemque custoditur in his, qui praefecturam annonae vel vigilum gerunt.

2. Eorum, qui rei publicae causa absunt, comites, qui sunt intra statutum numerum, de tutela, quae absentibus vel profecturis delata est, excusantur: nam susceptam antea non deponunt.

3. Qui corporis, item collegii iure excusantur, a collegarum filiorumque eorum tutela non excusantur, exceptis his, quibus hoc specialiter tributum est.

27.1.42

Paulus libro singulari de cognitionibus

Plane ultra centesimum miliarum ab urbe filiorum collegarum suorum tutelam suscipere non coguntur.

27.1.43

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

Libertus senatoris filiorum eius tutelam administrans ab aliis tutelis non excusatur.

27.1.44

Tryphoninus libro secundo disputationum

pr. Cum ex oratione divi Marci ingenuus libertino tutor datus excusari debeat, eandem excusationem competere etiam ei, qui ius anulorum impetrasset, imperator noster cum divo Severo patre suo rescripsit.

1. Ergo si pupillo libertino habenti ius anulorum datus sit ingenuus tutor vel curator, consequens est, ut excusatio eius ob hanc condicionum diversitatem non debeat accipi.

2. At si antequam pupillus vel pubes minor annorum viginti quinque ius anulorum acciperet, Lucius Titius ei datus ut ingenuus excusatus fuit, post impetratum beneficium denuo eidem tutor curatorve dari poterit exemplo eo, quo placuit et rescriptum est eum, qui tempore, quod intra annum erat ex quo rei publicae causa abesse desierat, excusatus fuit, praeterito eo ipsum suo loco dari posse.

3. Et quamvis libertinus, qui senatori patrono procurat, excusationem ab aliorum tutela habeat, iste tamen, qui ius anulorum impetravit, qui in ordinem ingenuorum transit, tali excusatione uti non posset.

27.1.45

Tryphoninus libro 13 disputationum

pr. “Titius filiis meis, quoad rei publicae causa non abierit, tutor esto”. Gessit tutelam ex testamento delatam, deinde rei publicae causa abesse coepit et desiit. An quasi nova tutela nunc delata excusari debeat etiam ob absentiam rei publicae causa, an, quia praecessit testamentum absentiam ob publicam causam et est ab eo iam administrata tutela, non oporteat eum excusari? Quid si liberos interea susceperit aut aliam excusationem paravit? Magis est, ut haec una tutela sit: ideo nec excusationem ei competere nec agi tutelae ob prius tempus posse.

1. Sed si ita scriptum in testamento fuit: “Titius tutor esto: cum rei publicae causa aberit, tutor ne esto: cum redierit, tutor esto”, quid de excusatione aut ob absentiam rei publicae causa aut aliam quae post obvenit dici oporteat, videamus. Praecedit autem alia quaestio, testamento ex die vel sub condicione tutores dati an se excusare ante diem condicionemve necesse habeant et in primis an iam dies quinquaginta eis cedant, intra quos necesse est causas excusationis exercere. Sed verum est non ante esse tutorem, quam dies venerit: nam nec antequam adita sit hereditas. Quia igitur ex eodem testamento iam gesta fuit tutela et qui excusatus est alias afuturus rei publicae causa, reversus continuo haeret tutelis ante suspectis etiam intra annum, sed hic ex ipso testamento desierit esse tutor et ideo ex secunda tutela excusare se potest.

2. Si a praetore detur curator mente capto aut muto sive ventri, excusatur iure liberorum.

3. Romae datos tutores eos tantum accipere debemus, qui vel a praefecto urbis vel a praetore vel in testamento Romae confecto vel in continentibus dati sunt.

4. Si tanta corporis aut mentis valetudine ab agendis rebus libertus prohibeatur, ut ne suis quidem negotiis sufficiat, necessitati erit subcumbendum, ne impossibile iniungatur tutelae munus, quod obiri a liberto non potest cum incommodo pupilli et adversus utilitatem eius.

27.1.46

Paulus libro singulari de cognitionibus

pr. Qui in collegio pistorum sunt, a tutelis excusantur, si modo per semet pistrinum exerceant: sed non alios puto excusandos quam qui intra numerum sunt.

1. Urbici autem pistores a collegarum quoque filiorum tutelis excusantur.

2. Sed et hoc genus excusationis est, si quis se dicit ibi domicilium non habere, ubi ad tutelam datus est: idque imperator Antoninus cum divo patre significavit.

 

27.2.0. Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.

 

27.2.1

Ulpianus libro 34 ad edictum

pr. Solet praetor frequentissime adiri, ut constituat, ubi filii vel alantur vel morentur, non tantum in postumis, verum omnino in pueris.

1. Et solet ex persona, ex condicione et ex tempore statuere, ubi potius alendus sit: et nonnumquam a voluntate patris recedit praetor. Denique cum quidam testamento suo cavisset, ut filius apud substitutum educetur, imperator Severus rescripsit praetorem aestimare debere praesentibus ceteris propinquis liberorum: id enim agere praetorem oportet, ut sine ulla maligna suspicione alatur partus et educetur.

2. Quamvis autem praetor recusantem apud se educari non polliceatur se coacturum, attamen quaestionis est, an debeat etiam invitum cogere, ut puta libertum, parentem vel quem alium de adfinibus cognatisve. Et magis est, ut interdum debeat id facere.

3. Certe non male dicetur, si legatarius vel heres educationem recuset testamento sibi iniunctam, denegari ei actiones debere exemplo tutoris testamento dati: quod ita demum placuit, si idcirco sit relictum: ceterum si esset relicturus, etiamsi educationem recusaturum sciret, non denegabitur ei actio, et ita divus Severus saepissime statuit.

27.2.2

Ulpianus libro 36 ad edictum

pr. Officio iudicis, qui tutelae cognoscit, congruit reputationes tutoris non improbas admittere, ut puta si dicat impendisse in alimenta pupilli vel disciplinas.

1. Modus autem, si quidem praetor arbitratus est, is servari debet, quem praetor statuit: si vero praetor non est aditus, pro modo facultatium pupilli debet arbitrio iudicis aestimari: nec enim permittendum est tutori tantum reputare quantum dedit, si plus aequo dedit.

2. Hoc amplius et si praetor modum alimentis statuit, verumtamen ultra vires facultatium est quod decretum est nec suggessit praetori de statu facultatium, non debet ratio haberi alimentorum omnium, quia, si suggessisset, aut minuerentur iam decreta aut non tanta decernerentur.

3. Sed si pater statuit alimenta liberis quos heredes scripserit, ea praestando tutor reputare poterit, nisi forte ultra vires facultatium statuerit: tunc enim imputabitur ei, cur non adito praetore desideravit alimenta minui.

27.2.3

Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus

pr. Ius alimentorum decernendorum pupillis praetori competit, ut ipse moderetur, quam summam tutores vel curatores ad alimenta pupillis vel adulescentibus praestare debeant.

1. Modum autem patrimonii spectare debet, cum alimenta decernit: et debet statuere tam moderate, ut non universum reditum patrimonii in alimenta decernat, sed semper sit, ut aliquid ex reditu supersit.

2. Ante oculos habere debet in decernendo et mancipia, quae pupillis deserviunt, et mercedes pupillorum et vestem et tectum pupilli: aetatem etiam contemplari, in qua constitutus est cui alimenta decernuntur.

3. In amplis tamen patrimoniis positis non cumulus patrimonii, sed quod exhibitioni frugaliter sufficit modum alimentis dabit.

4. Sed si non constat, quis modus facultatium sit, inter tutorem et eum, qui alimenta decerni desiderat, suscipere debet cognitionem nec temere alimenta decernere, ne in alterutram partem delinquat: prius tamen exigere debet, ut profiteatur tutor, quae sit penes se summa, et comminari graviores ei usuras infligi eius, quod supra professionem apud eum fuerit comprehensum.

5. Idem ad instructionem quoque pupillorum vel adulescentium pupillarum vel earum, quae intra vicensimum annum constitutae sunt, solet decernere respectu facultatium et aetatis eorum qui instruuntur.

6. Sed si egeni sint pupilli, de suo eos alere tutor non compellitur. Et si forte post decreta alimenta ad egestatem fuerit pupillus perductus, deminui debent quae decreta sunt, quemadmodum solent augeri, si quid patrimonio accesserit.

27.2.4

Iulianus libro 21 digestorum

Qui filium heredem instituerat, filiae dotis nomine, cum in familia nupsisset, ducenta legaverat nec quicquam praeterea et tutorem eis Sempronium dedit: is a cognatis et a propinquis pupillae perductus ad magistratum iussus est alimenta pupillae et mercedes, ut liberalibus artibus institueretur, pupillae nomine praeceptoribus dare: pubes factus pupillus puberi iam factae sorori suae ducenta legati causa solvit. Quaesitum est, an tutelae iudicio consequi possit, quod in alimenta pupillae et mercedes a tutore ex tutela praestitum sit. Respondi: existimo, etsi citra magistratuum decretum tutor sororem pupilli sui aluerit et liberalibus artibus instituerit, cum haec aliter ei contingere non possent, nihil eo nomine tutelae iudicio pupillo aut substitutis pupilli praestare debere.

27.2.5

Ulpianus libro tertio de officio proconsulis

Si disceptetur, ubi morari vel ubi educari pupillum oporteat, causa cognita id praesidem statuere oportebit. In causae cognitione evitandi sunt, qui pudicitiae impuberi possunt insidiari.

27.2.6

Tryphoninus libro 14 disputationum

Si absens sit tutor et alimenta pupillus desideret, si quidem neglegentia et nimia cessatio in administratione tutoris obiciatur, quae etiam ex hoc arguatur, quod per absentiam eius deserta derelictaque sunt pupilli negotia, evocatis adfinibus atque amicis tutoris praetor edicto proposito causa cognita etiam absente tutore vel removendum eum, qui dignus tali nota videbitur, decernet vel adiungendum curatorem: et ita qui datus erit, expediet alimenta pupillo. Si vero necessaria absentia tutoris et improvisa acciderit, forte quod subito ad cognitionem principalem profectus nec rei suae providere nec consulere pupillo potuerit et speratur redire et idoneus sit tutor nec expediat alium adiungi et pupillus alimenta de re sua postulet: recte constituetur ad hoc solum, ut ex re pupilli alimenta expediat.

 

27.3.0. De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.

 

27.3.1

Ulpianus libro 36 ad edictum

pr. In omnibus quae fecit tutor, cum facere non deberet, item in his quae non fecit, rationem reddet hoc iudicio, praestando dolum, culpam et quantam in suis rebus diligentiam.

1. Unde quaeritur apud Iulianum libro vicensimo primo digestorum, si tutor pupillo auctoritatem ad mortis causa donationem accommodaverit, an tutelae iudicio teneatur. Et ait teneri eum: nam sicuti testamenti factio, inquit, pupillis concessa non est, ita nec mortis quidem causa donationes permittendae sunt.

2. Sed et si non mortis causa donaverit tutore auctore, idem Iulianus scripsit plerosque quidem putare non valere donationem, et plerumque ita est: sed nonnullos casus posse existere, quibus sine reprehensione tutor auctor fit pupillo ad deminuendum, decreto scilicet interveniente: veluti si matri aut sorori, quae aliter se tueri non possunt, tutor alimenta praestiterit: nam cum bonae fidei iudicium sit, nemo feret, inquit, aut pupillum aut substitutum eius querentes, quod tam coniunctae personae alitae sint: quin immo per contrarium putat posse cum tutore agi tutelae, si tale officium praetermiserit.

3. Officio tutoris incumbit etiam rationes actus sui conficere et pupillo reddere: ceterum si non fecit aut si factas non exhibet, hoc nomine iudicio tutelae tenebitur. De servis quoque interrogationes, sed et quaestiones habendas et hoc officio iudicis convenire placuit. Nam divus Severus decrevit, cum neque inventaria neque auctionalia proferentur, remedio eo uti debere, ut rationes a servis qui rem gesserant proferantur: has rationes si esse mala fide conscriptas a servis dicunt tutores, etiam in quaestionem servi interrogari poterunt.

4. Praeterea si matrem aluit pupilli tutor, putat Labeo imputare eum posse: sed est verius non nisi perquam egenti dedit, imputare eum oportere de largis facultatibus pupilli: utrumque igitur concurrere oportet, ut et mater egena sit et filius in facultatibus positus.

5. Sed si munus nuptiale matri pupilli miserit, non eum pupillo imputaturum Labeo scripsit: nec perquam necessaria est ista muneratio.

6. Si pupillis tutores pater dedit, inter quos et libertum suum, perque eum voluerit tutelam administrari, et tutores certam summam ei statuerunt, quia aliter se exhibere non poterat, habendam eius rationem quod statutum est Mela existimat.

7. Ergo et si ex inquisitione propter rei notitiam fuerit datus tutor eique alimenta statuerint contutores, debebit eorum ratio haberi, quia iusta causa est praestandi.

8. Sed et si servis cibaria praestiterit vel libertis, scilicet rei pupilli necessariis, dicendum est reputaturum: idemque et si liberis hominibus, si tamen ratio praestandi iusta intercedat.

9. Item sumptus litis tutor reputabit et viatica, si ex officio necesse habuit aliquo excurrere vel proficisci.

10. Nunc tractemus, si plures tutelam pupilli administraverint, pro qua quisque eorum parte conveniendus sit.

11. Et si quidem omnes simul gesserunt tutelam et omnes solvendo sunt, aequissimum erit dividi actionem inter eos pro portionibus virilibus exemplo fideiussorum.

12. Sed et si non omnes solvendo sint, inter eos qui solvendo sunt dividitur actio. Sed prout quisque solvendo est, poterunt conveniri.

13. Et si forte quis ex facto alterius tutoris condemnatus praestiterit vel ex communi gestu nec ei mandatae sunt actiones, constitutum est a divo Pio et ab imperatore nostro et divo patre eius utilem actionem tutori adversus contutorem dandam.

14. Plane si ex dolo communi conventus praestiterit tutor, neque mandandae sunt actiones neque utilis competit, quia proprii delicti poenam subit: quae res indignum eum fecit, ut a ceteris quid consequatur doli participibus: nec enim ulla societas maleficiorum vel communicatio iusta damni ex maleficio est.

15. Usque adeo autem ad contutores non venitur, si sint solvendo contutores, ut prius ad magistratus qui eos dederunt vel ad fideiussores veniatur: et ita imperator noster Ulpio Proculo rescripsit. Quod enim Marcellus libro octavo digestorum scripsit, quodque saepissime rescriptum est, quamdiu vel unus ex tutoribus idoneus est, non posse ad magistratus qui dederunt veniri, sic erit accipiendum, si non contutor ob hoc conveniatur, quod suspectum facere vel satis exigere noluit.

16. Hanc actionem etiam in heredem tutoris competere constat.

17. Sed et heredi pupilli aeque competit similibusque personis.

18. Non tantum ante condemnationem, sed etiam post condemnationem desiderare tutor potest mandari sibi actiones adversus contutorem, pro quo condemnatus est.

19. Rationibus distrahendis actione non solum hi tenentur tutores, qui legitimi fuerunt, sed omnes, qui iure tutores sunt et gerunt tutelam.

20. Considerandum est in hac actione, utrum pretium rei tantum duplicetur an etiam quod pupilli intersit. Et magis esse arbitror in hac actione quod interest non venire, sed rei tantum aestimationem.

21. In tutela ex una obligatione duas esse actiones constat: et ideo, sive tutela fuerit actum, de rationibus distrahendis agi non potest, sive contra, tutelae actio quod ad speciem istam perempta est.

22. Hunc tamen tutorem, qui intercepit pecuniam pupillarem, et furti teneri Papinianus ait: qui etsi furti teneatur, hac actione conventus furti actione non liberatur: nec enim eadem est obligatio furti ac tutelae, ut quis dicat plures esse actiones eiusdem facti, sed plures obligationes: nam et tutelae et furti obligatur.

23. Hanc actionem sciendum est perpetuam esse et heredi similibusque personis dari ex eo quod vivo pupillo captum est: sed in heredem ceterosque successores non dabitur, quia poenalis est.

24. Haec actio tunc competit, cum et tutelae actio est, hoc est finita demum tutela.

27.3.2

Paulus libro octavo ad Sabinum

pr. Actione de rationibus distrahendis nemo tenetur, nisi qui in tutela gerenda rem ex bonis pupilli abstulerit.

1. Quod si furandi animo fecit, etiam furti tenetur. Utraque autem actione obligatur et altera alteram non tollet. Sed et condictio ex furtiva causa competit, per quam si consecutus fuerit pupillus quod fuerit ablatum, tollitur hoc iudicium, quia nihil absit pupillo.

2. Haec actio licet in duplum sit, in simplo rei persecutionem continet, non tota dupli poena est.

27.3.3

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Si tutelae aut negotiorum gestorum agatur incerto hoc, quantum ab adversariis debetur tutori procuratorive, arbitratu iudicis cavendum est, quod eo nomine eis absit.

27.3.4

Paulus libro octavo ad Sabinum

pr. Nisi finita tutela sit, tutelae agi non potest: finitur autem non solum pubertate, sed etiam morte tutoris vel pupilli.

1. Filium familias emancipatum, si tutelam administret, etiam directo teneri Iulianus putat.

2. Si adhuc impubes tutelae agat, nihil consumitur.

3. Cum furiosi curatore non tutelae, sed negotiorum gestorum actio est: quae competit etiam dum negotia gerit, quia non idem in hac actione, quod in tutelae actione, dum impubes est is cuius tutela geritur, constitutum est.

27.3.5

Ulpianus libro 43 ad Sabinum

Si tutor rem sibi depositam a patre pupilli vel commodatam non reddat, non tantum commodati vel depositi, verum tutelae quoque tenetur. Et si acceperit pecuniam, ut reddat, plerisque placuit eam pecuniam vel depositi vel commodati actione repeti vel condici posse: quod habet rationem, quia turpiter accepta sit.

27.3.6

Ulpianus libro 31 ad edictum

Si filius familias tutelam administraverit et liberatus patria potestate dolo aliquid fecerit, an actio tutelae patrem quoque hoc nomine teneat, quaeritur. Et aequum est, ut eum dumtaxat dolum pater praestet, qui commissus est ante emancipationem filii.

27.3.7

Ulpianus libro 35 ad edictum

pr. Si pupillus heres exstiterit ei, cuius tutelam tutor suus gesserat, ex hereditaria causa cum tutore suo habebit actionem.

1. Si tutor in hostium potestatem pervenerit, quia finita tutela intellegitur, fideiussores, qui pro eo rem salvam fore spoponderint, et si quis existat defensor eius, qui paratus est suscipere iudicium tutelae, vel si quis sit curator bonis eius constitutus, recte convenientur:

27.3.8

Papinianus libro 28 quaestionum

Quamvis iure postliminii tutelam pristinam possit integrare.

27.3.9

Ulpianus libro 25 ad edictum

pr. Si tutor rei publicae causa abesse coeperit ac per hoc fuerit excusatus, quod rei publicae causa aberit, tutelae iudicio locus est. Sed si desierit rei publicae causa abesse, consequenter desinit qui in locum eius datus est et tutelae conveniri poterit.

1. Si duobus impuberibus fratribus tutor datus sit et alter eorum in legitimam tutelam fratris sui perfectae aetatis constituti reccidit, eum qui datus esset tutorem esse desisse Neratius ait. Quia igitur desinit, erit tutelae actio etiam ex persona impuberis, quamvis, si testamento datus fuisset, non desineret esse tutor eius, qui adhuc erat impubes, quia semper legitima tutela testamentariae cedit.

2. Si testamento sub condicione tutor datus sit, deinde alius medio tempore ex inquisitione, dicendum est locum esse tutelae iudicio existente condicione, quia tutor esse desinit.

3. Sed et si quis testamento usque ad tempus fuerit datus, idem erit dicendum.

4. Et generaliter quod traditum est pupillum cum tutore suo agere tutelae non posse hactenus verum est, si eadem tutela sit: absurdum enim erat a tutore rationem administrationis negotiorum pupilli reposci, in qua adhuc perseveraret. In qua autem desinit tutor et iterum coepit esse, sic ex pristina administratione tutelae debitor est pupillo, quomodo si pecuniam creditam a patre eius accepisset. Quem igitur effectum haec sententia habeat, videamus: nam si solus tutor est, utique ipse secum non aget. Sed vel per specialem curatorem conveniendus est vel pone eum contutorem habere, qui possit adversus eum iudicem accipere, ex qua causa cum eo tutelae agi potest. Quin immo si medio tempore solvendo esse desierit, imputabitur contutoribus, cur non egerunt cum eo.