Digesta vel Pandectae – Liber XXVII
DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM
LIBER XXVII
27.1.0. De excusationibus.
27.2.0. Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.
27.3.0. De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.
27.4.0. De contraria tutelae et utili actione.
27.5.0. De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.
27.6.0. Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.
27.7.0. De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.
27.8.0. De magistratibus conveniendis.
27.9.0. De rebus eorum, qui sub tutela vel cura sunt, sine decreto non alienandis vel supponendis.
27.10.0. De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.
27.1.0. De excusationibus.
27.1.1
Modestinus libro primo excusationum
pr. Herennios Modestinos Egnatiw Dectrw. Suggraqas suggramma, hws emoi dokei, xrysimwtaton, hoper paraitysin epitropys kai kouratorias wnomasa, touto soi pepomfa. [id est: Herennius Modestinus Egnatio Dextro. Scriptum a me commentarium ut mihi quidem videtur utilissimum, cui titulum feci excusationem tutelae et curiae, ad te misi.]
1. Poiysomai de hws an ohios te w tyn peri toutwn didaskalian safy, afygoumenos ta nomima ty twn hellynwn fwny, ei kai oida dusfrasta einai auta nomizomena pros tas toiautas metabolas. [id est: Docebo autem ut potero de his, explanans iura lingua Graeca, licet sciam haberi ea ad eiusmodi translationes minime apta.]
2. Prosvysw de ty twn legomenwn diygysei auta ta twn nomwn hrymata, ei pou kai toutou deyveiyn, hina tyn te twn lektewn kai tyn twn anagnwstewn xrysin exontes to holoklyron tois deomenois kai tyn wfeleian parasxwmeva. [id est: Adiciam autem ad ea quae in hac tractatione dicentur ipsa legum verba, si qui forte et ea requirant, ut cum copiam habeamus tam eorum quae dicenda quam eorum quar recitanda sunt universam rem iis qui volent quodque iis proficiat tradamus.]
3. Lekteon toinun prwton, tinas ou dei xeirotoneisvai. [id est: Dicemus igitur primum, qui fieri non possint.]
4. Apeleuverikois orfanois eugeneis ou dwsousin ohi arxontes epitropous y kouratoras, plyn ei my pantelys aporia kata ton topon apeleuverwn estin: apeleuverikois gar apeleuverous monous dein didosvai tous ek tou autou topou ontas veiou Markou oratiwn keleuei. ean de dovy, ho veiotatos Sebyros twn afylikwn pronooumenos hupeuvunon auton einai ty epitropy, ean my emprovesmws dikaiologysytai, antegraqen. [id est: Et pupillis libertinis ingenuos tutores vel curatores praesides non dabunt, nisi plane desint in ea civitate libertini: nam iis qui libertini ordinis sunt libertinos solos dandos esse ex eadem civitate oriundos divi Marci oratio iubet. quod si detur, divus Severus pupillis prospiciens obligatum eum esse tutelae rescripsit, nisi intra tempus se excusasset.]
5. Ouk ecestin kouratoreuein mnystyra mnystys, hws hy sugklytos legei: xeirotonyveis de ho toioutos apoluvysetai. [id est: Non licet curatorem esse sponsum sponsae, ut ait senatus: quod si talis datus erit, excusabitur.]
27.1.2
Modestinus libro secundo excusationum
pr. Afientai epitropys kai kouratorias kai ohi hebdomykonta ety peplyrwkotes. huperbebykenai de dei ta hebdomykonta ety en ekeinw tw xronw en hw xeirotoneitai, y en hw ty klyronomia proserxetai tis, y en hw hy ahiresis hy ty diavyky prosgrafeisa peplyrwtai, ouk entos twn xronwn tys paraitysews. [id est: Liberantur a tutela et cura etiam qui annum septuagesimum expleverunt. explevisse autem opus est annum septuagesimum, quo tempore dantur vel quo tempore hereditas aditur vel quo tempore condicio testamento expressa impletur, non intra tempora excusationis.]
1. Hy de hylikia deiknutai y ek paidografiwn y ec heterwn apodeicewn nomimwn. [id est: Aetas autem probatur vel liberorum professionibus vel aliis iustis probationibus.]
2. Afiysin epitropys kai kouratorias kai polupaidia. [id est: Liberat a tutela et cura etiam numerus liberorum:]
3. Nomimous de paidas einai dei pantas, kan my wsin en ecousia. [id est: iustos autem liberos esse oportet omnes, licet non sint in potestate.]
4. Dei de einai tous paidas hote ohi pateres didontai epitropoi: ohi gar prin teleutysantes ou sunarivmountai, oute palin blaptousin ohi meta touto apovanontes: kai tauta fysi diatacis tou veiotatou Sebyrou. [id est: Esse autem oportet liberos tum cum patres dantur tutores: nam ante mortui non conumerantur nec rursus nocent postea defuncti, idque constitutio divi Severi ait.]
5. Touto de dokei men eirysvai peri tou kata diavykas doventos epitropou: harmozoi de an kai epi pantos heterou. [id est: Videtur autem hoc dictum esse de tutore testamento dato: sed locum habet etiam de omni alio.]
6. Ho de en ty gastri wn ei kai en pollois meresin tou nomou sunkrinetai tois ydy gegenymenois, homws oute en ty parousy zytysei oute en tais loipais politikais leitourgiais sunairetai tw patri: kai touto eirytai diatacei tou veiotatou Sebyrou. [id est: Qui in utero est etsi in multis partibus iuris cum iam natis componitur, tamen neque in hac inquisitione neque in reliquis muneribus civilibus patri prodest, idque dictum est in constitutione divi Severi.]
7. Ou monon de uhioi afesin epitropys didoasin kai vugateres, alla kai eggonoi ec uhiwn arrenwn texventes arrenes te kai vyleiai. boyvousin de tote, hopotan tou patros autwn apovanontos ton ekeinou topon plyrwswsin tw pappw. hosoi d’ an wsin eggonoi ec henos uhiou, anti henos teknou arivmountai. tauta de kai ek diatacewn, ahi peri twn teknwn dialegontai, estin sunagagein: oudamou gar estin hradiws ehurein, hoti peri uhiwn dialegetai diatacis, alla peri teknwn: hy de prosygoria ahute kai epi tous eggonous ekteinetai. [id est: Non solum autem filii liberationem a tutela dant et filiae, sed etiam nepotes ex filio nati neptesqur: prosunt autem tum cum praemortuo patre suo locum eius apud avum obtinet, quotque sunt nepotes ex uno filio, pro uno filio numerantur. idque etiam ex constitutionibus, quae de liberis loquuntur, colligitur, neque enim facile invenies constitutionem de filiis, non de loberis loquentem, quod nomen ad nepotes quoque pervenit.]
8. Ton de arivmon twn teknwn ton hwrismenon tais diatacesin einai dei hekastw tote, hote xeirotoneitai, ouxi kan meta to xeirotonyvynai genyvy pro tou ta dikaia tys afesews parasxesvai: ohi gar meta touto gegenymenoi ou boyvousin, hws diatacis fysin Sebyrou kai Antwninou. [id est: Numerum autem liberorum a constitutionibus praefinitum tum esse cuivis oportet, cum datur, non etiamsi post creationem [potius non post creationem, etiamsi] ante quam causae excusationis allegentur nascantur. qui enim postea nati sunt, non prosunt, ut constitutio Severi et Antonini dicit.]
9. Eti myn kai ohi treis exontes epitropas y treis kourationas y anamemigmenas treis kouratorias te kai epitropas kai eti menousas, tout’ estin mypw ekbantwn tyn hylikian twn afylikwn, ohutoi afientai eis tetartyn epitropyn y kouratorian kaloumenoi. alla myn kan kouratwr tis y my afylikos, alla mainomenou, eis ton arivmon twn kouratoriwn kai auty hupologisvysetai hy kouratoria: hoper ohutws exein didaskei diatacis Sebyrou kai Antwninou. legei kai ho kratistos Oulpianos peri twn triwn epitropwn tauta. [id est: Praeterea etiam qui habent tres tutelas vel tres curas vel permixtas tres tutelas curasve easque adhuc durantes, id est eorum qui nondum pervenerunt as suam aetatem, ii liberantur ad quartam tutelam curamve vocati. Sed etiam si curator quis sit non adulescentis, sed furiosi, in numero curarum et haec cura computatur: quod ita se habere ostendit constitutio Severi et Antonini. dicit etiam praestantissimus Ulpianus de tribus tutelis haec.]
27.1.3
Ulpianus libro singulari de officio praetoris tutelaris
Tria onera tutelarum dant excusationem. Tria autem onera sic sunt accipienda, ut non numerus pupillorum plures tutelas faciat, sed patrimoniorum separatio: et ideo qui tribus fratribus tutor datus est, qui indivisum patrimonium haberent, vel quibusdam tutor, quibusdam curator, unam tutelam suscepisse creditur.
27.1.4
Modestinus libro secundo excusationum
pr. Efamen treis exontas epitropas eis tetartyn my kaleisvai. ezytyvy toinun, ean tis en duo wn epitropais eita eis epitropyn trityn problyveis ekkalesytai kai eti metewrou ousys tys dikys tys epi ty ekklytw eis tetartyn epitropyn problyvy, poteron eis tyn tetartyn dikaiologoumenos mnysvysetai kai tys tritys y pantapasin paraleiqei ekeinyn. kai ehuriskw hupo twn veiotatwn Sebyrou kai Antwninou diatetagmenon my dein eis tetartyn proxeirizesvai ton apo tys tritys ekklyton pepoiymenon, alla metewrou ousys tys epi ty trity xeirotonia dikaiologias to ekeinys telos perimenein horon esomenon ty tetarty xeirotonia, orvw tw logw: ei gar tyn ty tacei tetartyn hupodecetai tis hws ty dunamei trityn, adikou tys epi ty trity ekklytou apofanveisys tessarsi xreiais enkatasxevysetai para tous nomous. [id est: Diximus eos qui tres tutelas habeant ad quartam non vocari. quaesitum est igitur, si quis duas tutelas sustinens, deinde ad tertiam tutelam nominatus appellaverit et pendente adhuc iudicio appellationis in quartam tutelam nominetur, num in excusando se a quarta etaiam tertiam allegaturus sit an hanc plane omissurus. et reperio constitutum esse a divis Severo et Antonino non debere ad quartam tutelam eligi eum, qui a tertia appellarit, sed pendente de tertia datione iudicio expectandum esse eius finem, et inde pendere quartam dationem, recte: nam si quis ordine quartam suscipiat tamquam re tertiam, iniusta eius de tertia appellatione iudicata quattuor tutelis onerabitur contra iura.]
1. Ean patyr en trisin y frontisin y epitropwn y kouratoriwn, ho uhios autou ouk enoxlyvysetai, kai touto ohutw diatetaktai hupo twn veiotatwn Sebyrou kai Antwninou. touto de kai ek tou enantiou estin, hws dein tas tou uhiou epitropas anesin tw patri didonai kai palin amfoterois tas koinas, tout’ estin mian tou uhiou kai duo tou patros ye eis to empalin. tote de tauta ohutws exei, epeidan to baros heni oikw, ouxi diakexwrismenois diafery. grafei de kai oulpianos ho kratistos tauta. [id est: Si pater tria onera sustineat sive tutelarum sive curarum, filius eius non onerabitur, idque ita constitutum est a divis Severo et Antonino. id etiam e contrario valet: scilicet debent filii tutetae patri liberationem parare, et rursus utrique communes, id est una filii duaeque patris vel in contrarium. tum autem haec ita se habent, cum onus ad eandem domum, non ad separatas pertinet. scribit etiam praestantissimus Ulpianus haec.]
27.1.5
Ulpianus libro singulari de officio praetoris tutelaris
Tria onera in domo una esse sufficit: proinde si pater alicuius vel filius vel frater qui est in eiusdem potestate tria onera sustineat, quae ad periculum patris sui spectent, quia voluntate eius administrant, omnibus excusatio a tutela competit. Sed si non patris voluntate administrent, non prodesse saepe rescriptum est.
27.1.6
Modestinus libro secundo excusationum
pr. Ean duo exonti epitropas allai duo homou epaxvwsin, hy ty tacei trity boyvysei autw eis tyn afesin tys tetartys, kan autokratwr y ho tyn tetartyn egxeirisas, y tyn trityn, prin mentoi gnwnai ta tou autokratoros fvasy problyveis eis allyn. ean de hy tacis my fainytai, alla en mia hymera ahi duo xeirotoniai protevwsin en diaforois xartais, oux’ ho xeirotonyveis, alla ho xeirotonysas epilecetai, hopoian dei auton hupodecasvai. [id est: Si quis tutelas habenti duae aliae simul iniungantur, ordine tertia ei procedit in liberationem a quarta, etsi imperator sit qui quartam iniunxit, vel tertiam, prius tamen, quam imperatoris resciverit, as aliam vocatus sit [immo vel quarta in liberationem a tertia, si tamen, priusquam de tertia resciverit, ab imperatore ad aliam vocatus sit]. quod si ordo non appareat, sed eodem die duae nominationes proponantur in instrumentis diversis, non qui factus est, sed qui eum fecit eliget, utram subire debeat.]
1. Grammatikoi, sofistai hrytores, iatroi ohi periodeutai kaloumenoi hwsper twn loipwn leitourgiwn ohutwsi de kai apo epitropys kai kouratorias anapausin exousin. [id est: Grammatici, sophistae rhetores, medici qui dicuntur circitores ut a reliquis muneribus, ita etiam tutelae curaeque vacationem habent.]
2. Estin de kai ho arivmos hrytorwn en hekasty polei twn tyn aleitourgysian exontwn, kai ahireseis tines proskeimenai tw nomw, hoper dyloutai ec epistolys Antwninou tou eusebous grafeisys men tw koinw tys Asias, panti de tw kosmw diaferousys, hys estin to kefalaion touto hupotetagmenon: ” ahi men elattous poleis dunantai pente iatrous ateleis exein kai treis sofistas kai grammatikous tous isous: ahi de meizous poleis hepta tous verapeuontas, tessaras tous paideuontas hekateran paideian: ahi de megistai poleis deka iatrous kai hrytoras pente kai grammatikous tous isous. huper de touton ton arivmon oude hy megisty polis tyn ateleian parexei”. eikos de tw men megistw arivmw xrysasvai tas mytropoleis twn evnwn, tw de deuterw tas exousas agoras dikwn, tw de tritw tas loipas. [id est: Est autem etiam numerus definitus eorum qui in singulis civitatibus immunitatem habeant, et condiciones quaedam in lege adiectae sunt: quod intellegitur ex epistula Antonini quae data est ad commune Asiae, sed pertinet ad orbem universum, cuius est caput infra scriptum: “Civitates minores possunt habere immunes medicos quinque et sophistas tres eodemque numero grammaticos: maiores civitates septem qui medeantur, [quattuor sophistas, item ins.] quattuor qui doceant litteras utrasque: maximae vero medicos decem et rhetores quinque eodemque numero grammaticos. super hunc autem numerum ne maxima quidem civitas immunitatem confert”. apparet autem maximo numero uti metropoles provinciarum, secundo civitates in quibus ius dicitur, tertio reliquas.]
3. Touton ton arivmon huperbainein men ouk ecestin oute qyfismati boulys oute ally tini pareuresei, elattoun de ecestin, epeidyper huper twn politikwn leitourgiwn fainetai to toiouto ginomenon. [id est: Hunc numerum excedere quidem non licet neque decurionum decreto neque alio aliquo invento, minuere licet, quoniam apparet eo iuvari munera publica.]
4. Kai mentoi ouk allws tyn aleitourgysian tautyn karpwsontai, ean my dogmati boulys enkatalegwsin tw arivmw tw sugkexwrymenw kai peri to ergon oligwrws my exwsin. [id est: Debique non aliter immunitate illa fruentur, nisi decreto decurionum in numerum permissum referantur et officio non neglegentur fungantur.]
5. Kai filosofous de apoluesvai epitropwn Paulos grafei ohutws [id est: Philosophos quoque a tutelis liberari Paulus scribit sic]: philosophi oratores grammatici, qui publice iuvenibus prosunt, excusantur a tutelis.
6. Nam et Ulpianus libro quarto de officio proconsulis ita scribit: sed et reprobari medicum posse a republica, quamvis semel probatus sit, imperator noster cum patre Laelio Basso rescripsit.
7. Peri de twn filosofwn hy auty diatacis tou Piou ohutw legei: “Filosofwn de ouk etaxvy arivmos dia to spanious einai tous filosofountas: oimai de hoti ohi ploutw huperballontes evelontai parecousin tas apo twn hrymatwn wfeleias tais patrisin: ei de akribologointo peri tas ousias, autoven ydy faneroi genysontai my filosofountes”. [id est: De philosophis autem eadem constitutio Pii sic dicit: “Philosophorum autem numerum non definimus, quoniam pauci sunt qui philosophantur. puto autem divitiis abundantes munera quae ad rem familiarem pertinent sponte praebituros patriis suis: quod si cavillentur de patrimoniis, eo ipso iam se declarabunt non sapientae studiosos”.]
8. Estin de kai en tais tou basilews kommodou diatacesin engegrammenon kefalaion ec epistolys antwninou tou eusebous, en hw dyloutai kai filosofous aleitourgysian exein apo epitropwn. estin de ta hrymata tauta: “homoiws de toutois hapasin ho veiotatos patyr mou parelvwn euvus epi tyn arxyn diatagmati tas huparxousas timas kai ateleias ebebaiwsen, graqas filosofous hrytoras grammatikous iatrous ateleis einai gumnasiarxiwn agoranomiwn hierwsunwn epistavmiwn sitwnias elaiwnias kai myte krinein myte presbeuein myte eis strateian katalegesvai akontas myte eis allyn autous hupyresian evnikyn y tina allyn anagkazesvai”. [id est: Sed est etiam in constitutiones imperatoris Commodi relatum caput ex epistula divi Pii, unde manifestum fit etiam philosophos vacare a tutela, verba autem haec sunt. Similiter his omnibus divus pater meus simulatque imperare coepisset edicto honores et immunitates confirmavit, scribens philosophos rhetores grammaticos medicos vacare a gymnasiarchiis et agoranomiis et sacerdotiis et hospitis recipiendi onere et cura frumenti oleive emendi, item neque iudicare reque legationibus fungi neque invitos militiae nomen dare neque aliud munus provinciale vel aliud quodquam ut suscipiant cogi.]
9. Eti kakeino eidenai xry, hoti ho en ty idia patridi didaskwn y verapeuwn tyn aleitourgysian tautyn exei: ean gar Komaneus wn en Neokaisareia sofisteuy y verapeuy y didasky, para Komaneusin aleitourgysian ouk exei. kai touto ohutw nenomovetytai hupo twn veiotatwn Sebyrou kai Antwninou. [id est: Hoc quoque sciendum est in sua quemque civitate profitentem vel curantem immunitatem eam habere: cum autem qui Comanus est Neocaesareae rhetoricam tradit vel curat vel docet, apud Comanos immunitatem non habet, idque ita ordinatum est a divis Severo et Antonino.]
10. Tous mentoi agan epistymonas kai huper ton arivmon kai en allotria patridi tas diatribas poioumenous einai aleitourgytous Paulos grafei, legwn ton veiotaton Antwninon ton Euseby ohutw kekeleukenai. [id est: Attamen valde doctos etiam super numerum et in aliena civitate morantes immunes esse Paulus scribit, dicens divum Antoninum Pium ita iussisse.]
11. Ton en Rhomy sofisteuonta y salariw y kai xwris salariou afesin exein nenomovetytai hupo twn veiotatwn Sebyrou kai Antwninou, ohutws hws an ei etuxen en idia patridi didaskwn. ahis nomovesiais dunatai tis ekeinon prosagagein ton logon, hoti koinys ousys te kai nomizomenys patridos tys basileuousys eikotws an hws en idia patridi xrysimon heauton parasxwn aleitourgysian karpwsetai. [id est: Eum qui Romae rhetor est sive salario constituto sive sine salario vacationem habere constitutum est a divis Severo et Antonino, tamquam si in sua civitate peofiteretur. quarum constitutionum possit quis eam rationem reddere, quod cum urbis aeterna communis patria et sit et habeatur, recte tamquam qui in propria patria eius utilitatibus inservit immunitate fruatur.]
12. Nomwn de didaskaloi en eparxia didaskontes afesin ouk hecousin, en hrwmy de didaskontes afientai. [id est: Qui ius civile docent in provincia, vacationem non habent, Romae docentes habent.]
13. Ulpianus libro singulari de officio praetoris tutelaris ita scribit: athletae habent a tutela excusationem, sed qui sacris certaminibus coronati sunt.
14. Evnous hierarxia, ohion Asiarxia, Bivunarxia, Kappadokarxia, parexei aleitourgysian apo epitropwn, tout’ estin hews an arxy. [id est: Provinciae sacerdotium, ut Asiarchia, Bithynarchia, Cappadocarchia, immunitatem praestat a tutela, scilicet donec quis eo fungitur.]
15. Tutela non est rei publicae munus nec quod ad impensam pertinet, sed civile: nec provinciale videtur tutelam administrare.
16. Afientai epitropys kai kouratorias stratygoi twn polewn. [id est: Excusantur a tutela vel cura magistratus municipales.]
17. Didwsin afesin epitropys kai kefaliky exvra tw xeirotonyventi genomeny pros ton patera twn orfanwn, ektos ei my kata diavykas faneiy doveis ho epitropos, plyn ei my meta to grafynai tyn diavykyn kefalikos agwn autois pros allylous sunesty, y ei my presbutera men estin tys diavykys hy exvra, dia touto de dokei didosvai epitropos, hina hupoblyvy enoxy kai pragmasin: kai touto ec epistolys Sebyrou basilews deiknutai. [id est: Vacatonem tutelae dant et inimicitiae capitales, quae inter tutorem satum et patrem pupilorum extiterunt, nisi si ex testamento tutor datus est, praeterquam ubi post scriptum testamentum capitales inimicitiae inter eos extiterunt vel ubi inimicitiae quidem coeperunt ante testamentumm, ideo autem datus videtur esse tutor, ut obligatione et negotiis oneretur: idque apparet ex epistula imperatoris Severi.]
18. Eti apoluetai epitropys, hopotan amfisbytysin tis tw orfanw peri tys katastasews kiny, fainytai de touto my sukofantia poiwn, all` ek kalys pistews: kai touto ohi veiotatoi Markos kai Byros enomovetysan. [id est: Praeterea a tutela liberatur si quis pupillo de statu quaestionem moverit idque eum appareat fecisse non fraude, sed bona fide, idque divi Marcus at Verus constituerunt.]
19. Peri twn agroikwn kai twn tapeinwn kai twn agrammatwn grafei Paulos ohutwsi [id est: De rusticis et humilibus et de iis qui litteras nesciunt sic scribit Paulus]: mediocritas et rusticitas interdum excusationem praebent secundum epistulas divorum Hadriani et Antonini. Eius qui se neget litteras scire, excusatio accipi non debet, si modo non sit expers negotiorum.
27.1.7
Ulpianus libro singulari excusationum
Paupertas sane dat excusationem, si quis inparem se oneri iniuncto possit probare, idque divorum fratrum rescripto continetur.
27.1.8
Modestinus libro tertio excusationum
pr. Ohi palai stratiwtai ohi epitimws plyrwsantes ton tys strateias xronon afesin exousin epitropwn pros pantas tous idiwtas. pros de tous paidas twn tys autys tacews kekoinwnykotwn y pantwn palai stratiwtwn entos men eniautou tou apostrateusasvai afesin exousin, meta de eniauton ouketi. to gar isotimon tys strateias isxuroteron enomisvy tys twn palai stratiwtwn pronomias, ean my ara alla exwsin dikaia pros paraitysin epitropys, ohion arivmon etwn y ti toiouto, hopoion kai tois idiwtais pros hapantas sunairesvai eiwven. tauta de peri uhiwn, ouxi peri ekgonwn twn palai stratiwtwn: ohi gar ekgonoi twn palai stratiwtwn en ty auty xwra twn loipwn idiwtwn einai pisteuvysontai. [id est: Veterani qui honeste militiae tempus expleverunt vacationem habent a tutelis afversus paganos omnes: adversus liberos autem eorum, qui in eadem legione simul militaverunt veteranorumve omnium intra annum post missionem excusationem habent, post annum non amplius, nam militiae existimatio aequabilis plus valet quam privilegium veteranorum, scilicet nisi alias causas habent excusandi se a tutela, ut aetatem, vel tale quid, quale etiam paganis adversus omnes prodesse solet. haec de filiis neque vero de nepotibus veteranorum: nam nepotes veteranorum eodem loco esse creduntur ac privati reliqui.]
1. Ohi mentoi atimws apostrateusamenoi homoioi tois myde strateusamenois nomizontai, kai dia touto oute autoi exousin pronomian oute tois toutwn paisin palai stratiwtai epitropoi doventes katasxevysontai. [id est: Ignominiose autem a militia dimissi perinde habentur ac qui non militaverunt, itaque neque ipsi privilegium habent neque liberis eorum veterani tutores dati tenentur.]
2. Esv’ hote de ou plyrousi tines ton tys strateias xronon kai homws exousin afesin epitropwn kata ta auta tois plyrwsasin: ho gar eikoston etos tys strateias huperbas homoios einai pisteuetai tw plyrwsanti ton tys strateias xronon. [id est: Interdum autem quidam non explent militiae tempus et nihilo minus habent excusationem a tutelis similiter ac qui expleverunt: nam viginti stipendia supergressus perinde habetur ac qui implevit militiam.]
3. Ho de entos toutwn twn etwn afeveis ouk exei diyneky tyn epi tais epitropais aleitourgysian, alla pros xronon, hwsper kai twn loipwn politikwn leitourgiwn afesin exei. ho men gar entos pente etwn tys strateias apoluveis oudemian heautw ekdikysei aleitourgysian, ho de meta pente henos eniautou exei aleitourgysian, ho de meta oktw dieteias, ho de meta dwdeka trieteias, ho de meta dekaec tetraeteias, ho de meta eikosin, hws proeipomen, diynekws apoluvysetai. [id est: Sed qui intra hunc annum missus est, non habet perpetuam a tutelis vacationem, sed ad tempus, ut etiam a reliquis civilibus muneribus vacationem habet. nam qui intra quinquennium a militia missus est nullam sibi immunitatem vindicabit: qui post quinquennium, vacationem habet anni, qui post annos octo, annorum duorum, qui post duodecim, annorum trium, qui post sedecim, annorum quattuor: post viginti autem ut diximus perpetuo liberabitur.]
4. Ho de en tois nuktofulacin tois en hrwmy strateusamenos eniautou monou exei afesin. [id est: Sed qui inter vigiles qui Romae sunt permilitavit, anni tantum vacationem habet.]
5. Ohutoi de dylady ean entimws apoluvwsin, hwsper proeirytai, y dia noson kaloumenyn kausarian afesin labwsin (estin gar kai auty entimos): ho gar atimou tuxwn afesews ouk exei anapausin. [id est: Hi [excusantur a tutelis excepta una conveterani ins.] scilicet, si honeste dimittantur, ut diximus, vel propter morbium quam dicunt causariam mussionem accipiant (est enim ea et ipsa honesta): nam ignominiose missus vacationem non habet.]
6. Sunbeteranos de einai pisteuetai ou monon ho legewnarios, alla kai pas pantos tou hopououn strateusamenou, epitimws de kai autou apoluventos: kai gar legewnarios tou en tois nuktofulacin strateusamenou paidwn epitropos ginetai. [id est: Conveteranus autem habetur non solum legionarius, sed quivis cuiusvis, quocumque loco militaverit, modo et ipse honeste missus sit: nam legionarius quoque eius, qui inter vigiles meruit, liberorum tutor fit.]
7. Ydy de kai stratiwtou afylikos kouratwr dovysetai ho palai stratiwtys, dylady ean ho patyr autou apovany: ean de kai ohutoi apo xeiros apoluvwsin, homoiws. [id est: Etiam militi minori curator veteranus dabitur, scilicet patre eius mortuo: item si eiusmodi milites emancipentur, similiter.]
8. Kai toutois hapasin diataceis marturousin. [id est: Et de his omnibus testantur constitutiones.]
9. Grafei de kai Oulpianos ohutws [id est: Scribit etiam Ulpianus sic]: Sed ignominia missi ab urbicis plane tutelis excusabuntur, quia ingredi eis urbem non licet. Plane si quis in cohortibus urbanis permilitavit, licet ante viginti annos mittitur, tamen perpetuam habet a tutelis excusationem.
10. Ezytyvy de poteron mian hapac epitropyn anadexontai ohi palai stratiwtai, y heni kairw ou pleon tou hapac, pauomenys de tys prwtys epitropys palin analyqontai. all’ hwsper epi twn idiwtwn ahi pausamenai ou boyvysousin tois esxykosi oude eis tas treis qyfizontai, ohutws kai epi twn palai stratiwtwn ouk wfelei to gegenysvai. touto de kai epi twn kouratoriwn estin nenomovetymenon, hws dyloi veia diatacis Sebyrou kai Antwninou. [id est: Quaesitum est, utrum unam semel omnino tutelam veterani suscipiant an simul non plus una, prima autem tutela finita rursus [immo aliam] suscipiant. at sicut apud paganos finitae non proderunt iis qui eas gesserunt neque inter tres computantur, ita etiam apud veteranos non prodest fuisse tutorem. id etiam de curis constitutum est, ut declarat sacra constitutio Severi et Antonini.]
11. Kai ouden diaferei, pws deysontai ohi paides tou sunstratiwtou epitropou y kouratoros, poteron apo xeiros apoluventes y tou patros apovanontos. [id est: Neque interest, quam ob rem commilitonum liberi indigeant tutoris curatorisve, utrum propter emancipationem an patre mortuo.]
12. Primipilarioi ek diatacewn basilikwn paraitysin exousin twn loipwn epitropwn, primipilariou de uhiwn epitropeusousin. primipilarioi de ohutoi nomizontai ohi dianusantes to primipilon: ean de my dianusas apovany, toutou twn paidwn primipilarios ouk epitropeusei. [id est: Primipilares ex sacris constitutionibus excusationem habent a tutelis reliquis: primipilaris tamen filiis tutores erunt. primipilares autem habentur primipilo perfuncti: quod si quis ante quam eo perfungatur, moriatur, huius liberis primipilaris tutor non erit.]
27.1.9
Ulpianus libro singulari de officiis praetoris tutelaris.
Si tribunus in cohortibus praetoriis permilitaverit, etiam collegarum filiorum tutela excusabitur beneficio divi Severi et imperatoris nostri.
27.1.10
Modestinus libro tertio excusationum
pr. Ou monon de ohi tas apo kaligos strateias kai tas loipas primipilarioi strateusamenoi, alla kai ohi hopwsoun xreias dymosias dymou hrwmaiwn heneka apodymysantes eniautou exousin anapausin meta to epanelvein. [id est: Non tantum autem qui militaverunt et caligati et reliqui, scilicet primipilares [scil. prim. del.], sed etiam qui quocumque modo rei publicae populi Romani causa afuerunt, anni vacationem habent post reditum.]
1. Ho mentoi eniautos ohutos ou monon tois plyrwsasin ton sunyvy tys strateias kairon en tais loipais dymosiais xreiais didotai, alla kai tois hopwsoun pausamenois tys dymosias xreias kai epanelvousin, kan elattona xronon diatriqwsin tou diatetagmenou. [id est: Annus autem hic datur non solum iis, qui consuetum militiae tempus permanserunt in reliquis publicis officiis, sed etiam iis qui quomodocumque publicum officium deposuerunt et reversi sunt, etsi minore quam constitutum est tempore officio functi sunt.]
2. Has mentoi proteron eixon epitropas, dia de touto apevento hoti dymosiou heneka pragmatos apedymoun, tautas epanelvontes parauta epanalyqontai ouden autois boyvountos tou eniautou: ho gar eniautos pros tas mellousas kainas didontai, ouxi pros tas analyfvynai ofeilousas. [id est: Sed quas antea habebant tutelas, propter hoc autem deposuerunt, quod rei publicae causa profecti sunt, eas reversi statim recipient, ut annus iis nihil proficiat: nam annus datur propter tutelae novas futuras, non propter recipiendas.]
3. Eniautos de sunymmenwn hymerwn ecetasvysetai, ec hotou tis epanylven euveian hodon euvunwn y dieuvunein ge ofeilwn, ouxi tyn ek periodwn. [id est: Annus autem computabitur dierum continuorum, ex quo quis regressus est rectam viam tenens vel certe quam tenere deberet non deflectens alio.]
4. Kai ohi kata diavykas doventes epitropoi paraitysontai kata nomous ton xeirismon twn en ally eparxia ontwn ktymatwn, hws dyloi hy hupotetagmeny tou veiotatou Sebyrou diatacis [id est: Etiam testamento dati tutores excusare se poterunt iure ab administratione rerum quae in alia provincia sunt, ut declarat infra scripti divi Severi constitutio]: “Divi Severus et Antoninus Augusti Valerio. Testamento tutor datus ante praefinitum diem adire debuisti et postulare, ut ab administratione rerum, quae in alia provincia erant, liberareris”.
5. Ho primipilon dianusas ean epitropyn decamenos henos paidiou palin eis tas stratiwtikas xreias analyfvy, apovysetai tyn frontida tys epitropys. [id est: Primipilo perfunctus si recepta tutela pueri unius rursus ad militaria officia se conferat, onus tutelae deponet.]
6. Homoiws kai eis ton topon ekeinou tou epitropou, hon meta tauta sunkavedron heautw tis apygagen, dovysetai kouratwr, hws fysin diatacis tou veiotatou sebyrou: hyn orvws efarmozwn pasin tois homoiois kefalaiois kouratora didosvai erei eis ton topon twn xronou anapausin lambanontwn. [id est: Similiter etiam in locum eius tutoris, quem postea adsessorem sibi quis abduxit, curator dabitur, ut ait constitutio divi Severi, quam qui recte applicat ad capita similia omnia, curatorem dari dicet in locum eorum, qui ad tempus vacationem accipiunt.]
7. Ean apeleuveros dovy afylic hupo patrwnos epitropos tois teknois autou, y kai heteros hoiosdypote elattwn twn eikosi pente eniautwn, hews men afylic y, ouk enoxlyvysetai. en tosoutw de heteros eis topon autou xeirotonyvysetai kydemwn. homoios estin toutw kai ho nomimos epitropos, ean afylic wn tuxy: kai gar kai eis ton topon toutou kydemwn en tw tews dovysetai. [id est: Si libertus dabitur minor a patrono tutor filiis vel etiam alius quivis minor viginti qinque annis, quamdiu minor erit, non obligabitur, sed interim alius in locum eius curator constituetur. cui similis est etiam legitimus tutor, si forte minor sit: nam etiam in huius locum curator interim dabitur.]
8. Ean tis ohutws nosysy, hws dein auton my pantapasin afevynai epitropys, eis ton topon autou kouratwr didotai. hraisas de palin ohutos analyqetai tyn epitropyn. ei de kai tis eis manian empesy, homoios estin toutw. ohutw kai oulpianos grafei [id est: Si quis ita aegrotet, ut non opus sit eum omnino a tutela liberare, in locum eius curator datur et ubi convaluerit, rursus ipse titelam suscipiet. sed et si quis in furorem inciderit, illi similis est. ita etiam Ulpianus ait ]: adversa quoque valetudo excusat, sed ea, quae impedimento est, quo minus quis suis rebus superesse possit, ut imperator noster cum patre rescripsit:
27.1.11
Paulus libro singulari de excusationum tutorum.
Et non tantum ne incipiant, sed et a coepta excusari debent.
27.1.12
Modestinus libro tertio excusationum
pr. Idem Ulpianus scribit: sed in hoc rescripto adiectum est solere vel ad tempus vel in perpetuum excusari, prout valetudo, qua adficitur. Furor autem non in totum excusat, sed efficit, ut curator interim detur.
1. Eisin kai alloi, ohi, kan ydy wsin epitropoi y kouratores, diynekws loipon apoluontai tys frontidos, ohion ohi tyn hestian allaxou metaveinai tuxontes ec antigrafys basilews, eidotos men auton epitropeuein, to de metoikysai hrytws autw filotimoumenou, kai toutwn hekateron dylountos tois grammasin. [id est: Sunt alii quoque, qui, cum iam sint tutores curatoresve, in perpetuum deinceps onere liberantur, verbi gratia qui sedes alio transtulerunt ex rescripto principis, qui sciat eum tutorem esse et domicilii translationem expresse ei largiatur et utrumque litteris significet.]
27.1.13
Modestinus libro quarto excusationum
pr. Eidenai xry hoti oute ohi xeirotonyventes epitropoi oute ohi kata diavykyn doventes ekkaleisvai anagkyn exousin, hws dyloi diatacis twn veiotatwn sebyrou kai antwninou. touto de parafulattein dei kai epi twn xeirotonyventwn kouratorwn: en oligois gar panu diallattousin ohi kouratores apo twn epitropwn. kata mentoi twn qyfwn twn ekballouswn autois tas eckousationas adeian hecousin ekkaleisvai. [id est: Sciendum est neque a magistratu datos tutores neque testamento datos necessitatem habere appellandi, observandum est etiam in curatoribus a magistratu datis, nam omnino vix differunt curatores a tutoribus. adversus sententias autem, quae excusationes iis eripiunt, ius habebunt appellandi.]
1. Polla de parafulattein prosykei, hina epitrapwsin epitropoi y kouratores ta dikaia parasxesvai tys afesews. dei gar autous emprovesmws proselvein tw dikasty. eisin de ahi provesmiai ahutai: ho men gar en auty ty polei wn, hopou kexeirotonytai, y entos hekatostou miliou tys polews entos pentykonta hymerwn paraitysetai, y meta touto ou sugxwryvysetai, all’ hecetai tys frontidos. kan toutwn ti my poiysy, estai en ty auty aitia, en hy yn an ei apefanvy tw idiw kindunw auton oligwrein pros to myde kataleipesvai autw tina hodon pros paraitysin. ho de huper hekaton milia tys polews apodymwn eikosi milia hecei arivmoumena autw kav’ hekastyn hymeran, af’ hys an gnw ( dei de autw mynuvynai hupo twn arxontwn y kata proswpon y epi tys oikias) kai ecwven toutwn allas triakonta hymeras exei pros dikaiologian. touto de diaferei kai tois kata diavykas doveisin, ean te epitropoi wsin ean te kouratores, ohus kouratoras bebaiousvai evos hupo tou hygoumenou. [id est: Sed multa observanda sunt, ut liceat tutoribus curatoribusve causas excusationes proferre. nam intra tempora iudicem adire oportet: tempora autem haec sunt. qui est in eadem civitate, ubi datur, vel intra centesimum miliarium ab ea, intra quinquaginta dies se excusabit aut post hoc non liberabitur, sed onere tenebitur. quorum si neutrum fecerit, in eadem causa erit, in qua fuisset, si iudicatum esset suo periculo eum cessare, cum praeterea nullam viam excusandi se reliquam habeat. qui autem plus centum milia a civitate abest, ei vicena milia computabuntur per singulos dies, ex quo sciat (denuntiandum autem est ei a magistratibus aut coram aut ad domum) et praeter hos alios triginta dies habebit ad causam agendam. hoc pertinet etiam ad testamento datos, sive tutores sint sive curatores, qui curatores confirmari solent a praeside.]
2. Heteron de ekeino ehuriskomen ek tys markou nomovesias zytysews acion: tw gar en auty ty polei onti, en hy kexeirotonytai y entos hekaton miliwn pentykonta hymerwn edwken ho nomovetys provesmian. tw de huper hekaton milia diatribonti kav’ hekastyn hymeran dein arivmeisvai eikosi milia ekeleusen kai ecwven toutwn allas triakonta hymeras prosevyken eis dikaiologian. hoven sumbainei, ean y tis apo hekaton hecykonta miliwn tas diatribas poioumenos, toutw einai provesmian oktw kai triakonta hymeron, oktw men twn hekaton hecykonta miliwn, hws kav’ hekastyn hymeran eikosi miliwn arivmoumenwn, triakonta de tas pros tyn dikaiologian. estai oun en xeironi tacei ho porrhwven diatribwn tou entos hekaton miliwn ontos y en auty ty polei, eige toutois men aei pentykonta hymerai provesmias eisin, ekeinois de elattous. all’ ei kai ta malista to hryton tou nomou tautyn apotelei tyn dianoian, homws hy gnwmy tou nomovetou allo bouletai. ohutws gar kai kerbidios skaibolas kai paulos kai domitios oulpianos ohi korufaioi twn nomikwn grafousin, faskontes ohutws dein tauta parafulattein, hws mydepote tini elattw didosvai twn pentykonta hymerwn provesmian, tote de makroteran, hopotan hy diarivmysis twn epi ty hodw hymerwn prostivememy tais triakonta hymerais, has pros dikaiologian ho nomos didwsin, huperbainei tas pentykonta hymeras, ohion ean tina fwmen apo tetrakosiwn tessarakonta miliwn diatribein: ohutos gar tys men hodou hecei hymeras eikosi duo, pros dikaiologian de allas triakonta. [id est: Aliud quoque invenimus hoc in ordinatione divi Marci, de quo videddum est. nam ei, qui est in eadem civitate, in qua datus est, vel intra centesimum miliarium, quinquaginta dierum spatium legis lator dedit, ei autem, qui extra centesimum miliarium habitat, per singulos dies vicena milia computari iussit et praeter hos alios triginta dies adiecit ad causam agendam. unde evenit, ut, si quis as militarium centesimum sexagesimum habitet, spatium habiturus sit dierum octo et triginta, octo scilicet propter milia centum et sexaginta utpote per singulos dies vicenis milibus computatis, triginta autem ad causam agendam. erit igitur deteriore loco qio longius habitat quam qui est intra centesimum miliarium vel in ipsa civitate, quoniam his semper quinquaginta dierum spatium datur, illis autem pauciorum. at etsi maxime verba legis hanc significationem habent, tamen sententia legis latoris aliud flagitat: et ita scribunt Cervidius Scaevola et Paulus et Domitius Ulpianus principes iuris auctorum et aiunt sic haec accipienda esse, ut numque ulli spatium minus quinquaginta dierum detur, tum autem longius, cu, summa dierum itineris adiuncta triginta diebus, quos ad causam agendam lex dedit, quinquaginta dies superat: ut si quem dicamus habitare ad miliarium quadringentesimum quadragesimum: is enim itineris habebit dies viginti duos et ad ius dicendum alios triginta.]
3. Parafulacousin de tautyn tyn provesmian pantes ohi hopwsoun paraitoumenoi epitropyn y kouratorian y meros ge tautys. [id est: Hoc spatium observabunt quicumque a tutela curave parteve eius se excusant.]
4. Akolouvon de estin pisteuein, hoti ei kai tini eidei paraitysews y tis xrwmenos, ouk allws akousvysetai, ean my fulacy tyn provesmian, ei my ara tys heteras polews politys estin. [id est: Consequens est ut dicamus, ut etsi quam excusationis speciem habeat quis, non aliter audiatur nisi spatium observet: modo ne sit alienae civitatis civis.]
5. Ohutws de epanagkes estin fulattein tyn provesmian, hoti kan dikaiologysamenos afevy, my eleuverousvai auton ohi veiotatoi sebyros kai antwninos dylousin en diatacei keleusantes my krateisvai ton eis topon autou xeirotonyventa, hws ouk econ dedomenon eis topon ontos epitropou. [id est: Et ita necessarium est spatium servare, ut ne eum quidem liberatum esse, qui causa peracta excusatus sit, divi Severus et Antoninus in constitutione declararint, tutorem esse negantes eum, qui in locum eius datus sit, utpote non licito satum in locum eius qui sit tutor.]
6. Apoxry de entos tys provesmias entuxein monon: ean gar meta tauta my hekwn apoleifvy, ouk estai paragraqimos. dioper ean afosiwsews xarin monon entuxy, my epimeiny de meta tauta ty dikaiologia, meta tyn provesmian hupopeseitai ty paragrafy. kai legei touto diatacis twn autokratorwn sebyrou kai antwninou. [id est: Sufficit autem intra spatium adesse tantum: nam si postea non sua sponte abeat, non poterit praescribi. quare si dicis causa tantum adfuerit nec perseveret postea in causa agenda, post spatium in praescriptionem incidet; idque ait constitutio imperatorum Severi et Antonini.]
7. Ean gar tis dia noson y di’ allyn anagkyn, ohion valassys y xeimwnos y efodou lystwn y tina heteran paraplysian, emprovesmws my dunytai entuxein, sungnwmys tugxanein. ohu tyn pistin yrkei sustysai kai ec autou tou fusei dikaiou, plyn alla kai diatacis estin twn autokratorwn sebyrou kai antwninou tauta legousa. [id est: Nam si quis propter morbum vel aliam iustam causam, puta navigationis vel hiemis vel latronum incursus vel aliam similem, ad tempus adesse non possit, venia ei datur. qua de re satis erat constare vel ex ipso iure naturae: sed etiam constitutio est imperatorum Severi et Antonini in eam sententiam.]
8. Eidenai de dei, hoti ouk apoxry to proselvein tw dikazonti, alla dei auton kai peri tou eidous tys afesews marturasvai, kai ei polla exei pros afesin dikaia, panta onomasai: ei de my, homoios estin tw myde tyn arxyn proselyluvoti ho proselvwn men, dikaion de afesews my onomasas. [id est: Sed sciendum est non sufficere iudicem adire, sed oportere etiam de specie excusationis testari, et qui multas habeat excusationis causas, omnes allegare; quod nisi dacit, similis est ei qui plane non adiit is qui adiit quidem, sed causam excusationis non edidit.]
9. Ahi de pentykonta hymerai sunymmenai qyfizontai arxomenai apo tou kairou tys gnwsews, en hw tis egnw heauton dedosvai. [id est: Quinquaginta dies numerantur continui incipientes a tempore scientiae, quo quis se datum esse compererit.]
10. Xry de mia marturasvai pro bymatos y allws epi hupomnymatwn: dunatai de kai biblidia epidounai xamaven, hws ohi autoi fasin autokratores. [id est: Oportet autem una [una del.] testari pro tribunali vel aliter apud acta: possunt autem et libelli edi de plano, ut aiunt iidem imperatores.]
11. Tauta peri twn fulassein tyn provesmian ofeilontwn: peri de twn my hupokeimenwn tais provesmiais fere skeqwmeva. [id est: Haec de iis qui spatium observare debent: iam videamus de iis, qui spatiis non tenentur.]