Cicero – Pro Caecina

40. Videte, per deos immortalis! quod ius nobis, quam condicionem vobismet ipsis, quam denique civitati legem constituere velitis. Huiusce generis una est actio per hoc interdictum quo nos usi sumus constituta; ea si nihil valet aut si ad hanc rem non pertinet, quid neglegentius aut quid stultius maioribus nostris dici potest, qui aut tantae rei praetermiserint actionem aut eam constituerint quae nequaquam satis verbis causam et rationem iuris amplecteretur? Hoc est periculosum, dissolvi hoc interdictum, est captiosum omnibus rem ullam constitui eius modi quae, cum armis gesta sit, rescindi iure non possit; verum tamen illud est turpissimum, tantae stultitiae prudentissimos homines condemnari, ut vos iudicetis huius rei ius atque actionem in mentem maioribus nostris non venisse.

41. ‘Queramur,’ inquit, ‘licet; tamen hoc interdicto Aebutius non tenetur.’ Quid ita? ‘Quod vis Caecinae facta non est.’ Dici in hac causa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta hominum multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro homines conlocati, ubi minae, pericula terroresque mortis, ibi vim non fuisse? ‘Nemo,’ inquit, ‘occisus est neque saucius <factus>.’ Quid ais? cum de possessionis controversia et de privatorum hominum contentione iuris loquamur, tu vim negabis factam, si caedes et occisio facta non erit? At exercitus maximos saepe pulsos et fugatos esse dico terrore ipso impetuque hostium sine cuiusquam non modo morte verum etiam volnere. 42. Etenim, recuperatores, non ea sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco saepe et certo de statu demovet. Itaque saucii saepe homines cum corpore debilitantur, animo tamen non cedunt neque eum relinquunt locum quem statuerunt defendere; at alii pelluntur integri; ut non dubium sit quin maior adhibita vis ei sit cuius animus sit perterritus quam illi cuius corpus volneratum sit. 43. Quod si vi pulsos dicimus exercitus esse eos qui metu ac tenui saepe suspicione periculi fugerunt, et si non solum impulsu scutorum neque conflictu corporum neque ictu comminus neque coniectione telorum, sed saepe clamore ipso militum aut instructione aspectuque signorum magnas copias pulsas esse et vidimus et audivimus, quae vis in bello appellatur, ea in otio non appellabitur? et, quod vehemens in re militari putatur, id leve in iure civili iudicabitur? et, quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? et volnus corporis magis istam vim quam terror animi declarabit? et sauciatio quaeretur, cum fugam factam esse constabit? 44. Tuus enim testis hoc dixit, metu perterritis nostris advocatis locum se qua effugerent demonstrasse. Qui non modo ut fugerent sed etiam ipsius fugae tutam viam quaesiverunt, his vis adhibita non videbitur? Quid igitur fugiebant? Propter metum. Quid metuebant? Vim videlicet. Potestis igitur principia negare, cum extrema conceditis? Fugisse perterritos confitemini; causam fugae dicitis eandem quam omnes intellegimus, arma, multitudinem hominum, incursionem atque impetum armatorum; haec ubi conceduntur esse facta, ibi vis facta negabitur?

45. At vero hoc quidem iam vetus est et maiorum exemplo multis in rebus usitatum, cum ad vim faciendam veniretur, si quos armatos quamvis procul conspexissent, ut statim testificati discederent, <cum> optime sponsionem facere possent, ni adversvs edictvm praetoris vis facta esset. Itane vero? scire esse armatos satis est ut vim factam probes; in manus eorum incidere non est satis? aspectus armatorum ad vim probandam valebit; incursus et impetus non valebit? qui abierit, facilius sibi vim factam probabit quam qui effugerit? 46. At ego hoc dico, si, ut primum in castello Caecinae dixit Aebutius se homines coegisse et armasse neque eum, si illo accessisset, abiturum, statim Caecina discessisset, dubitare vos non debuisse quin Caecinae facta vis esset; si vero simul ac procul conspexit armatos recessisset eo minus dubitaretis. Omnis enim vis est quae periculo aut decedere nos alicunde cogit aut prohibet accedere. Quod si aliter statuetis, videte ne hoc vos statuatis, qui vivus discesserit, ei vim non esse factam, ne hoc omnibus in possessionum controversiis praescribatis, ut confligendum sibi et armis decertandum putent, ne, quem ad modum in bello poena ignavis ab imperatoribus constituitur, sic in iudiciis deterior causa sit eorum qui fugerint quam qui ad extremum usque contenderint. 47. Cum de iure et legitimis hominum controversiis loquimur et in his rebus vim nominamus, pertenuis vis intellegi debet. Vidi armatos quamvis paucos; magna vis est. Decessi unius hominis telo proterritus; deiectus detrususque sum. Hoc si ita statuetis, non modo non erit cur depugnare quisquam posthac possessionis causa velit, sed ne illud quidem cur repugnare. Sin autem vim sine caede, sine volneratione, sine sanguine nullam intellegetis, statuetis homines possessionis cupidiores quam vitae esse oportere.

48. Age vero, de vi te ipsum habebo iudicem, Aebuti. Responde, si tibi videtur. In fundum Caecina utrum tandem noluit, an non potuit accedere? Cum te obstitisse et reppulisse dicis, certe hunc voluisse concedis. Potes igitur dicere non ei vim fuisse impedimento cui, cum cuperet eoque consilio venisset, per homines coactos licitum non sit accedere? Si enim id quod maxime voluit nullo modo potuit, vis profecto quaedam obstiterit necesse est; aut tu dic quam ob rem, cum vellet accedere, non accesserit. 49. Iam vim factam negare non potes; deiectus quem ad modum sit, qui non accesserit, id quaeritur. Demoveri enim et depelli de loco necesse est eum qui deiciatur. Id autem accidere ei qui potest qui omnino in eo loco unde se deiectum esse dicit numquam fuit? Quid? si fuisset et ex eo loco metu permotus fugisset, cum armatos vidisset, diceresne esse deiectum? Opinor. Ain tu? qui tam diligenter et tam callide verbis controversias non aequitate diiudicas, et iura non utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne dicere deiectum esse eum qui tactus non erit? Quid? detrusum dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc interdicto uti solebant. Quid ais? potestne detrudi quisquam qui non attingitur? nonne, si verbum sequi volumus, hoc intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus adferantur? Necesse est, inquam, si ad verbum rem volumus adiungere, neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus et actus praeceps intellegatur. 50. Deiectus vero qui potest esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus? Potest pulsus, fugatus, eiectus denique; illud vero nullo modo potest, non modo qui tactus non sit sed ne in aequo quidem et plano loco. Quid ergo? hoc interdictum putamus eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex locis superioribus dicerent—eos enim vere possumus dicere esse deiectos—an, cum voluntas et consilium et sententia interdicti intellegatur, impudentiam summam aut stultitiam singularem putabimus in verborum errore versari, rem et causam et utilitatem communem non relinquere solum sed etiam prodere?

51. An hoc dubium est quin neque verborum tanta copia sit non modo in nostra lingua, quae dicitur esse inops, sed ne in alia quidem ulla, res ut omnes suis certis ac propriis vocabulis nominentur, neque vero quicquam opus sit verbis, cum ea res cuius causa verba quaesita sint intellegatur? Quae lex, quod senatus consultum, quod magistratus edictum, quod foedus aut pactio, quod, ut ad privatas res redeam, testamentum, quae iudicia aut stipulationes aut pacti et conventi formula non infirmari ac convelli potest, si ad verba rem deflectere velimus, consilium autem eorum qui scripserunt et rationem et auctoritatem relinquamus? 52. Sermo hercule familiaris et cotidianus non cohaerebit, si verba inter nos aucupabimur; denique imperium domesticum nullum erit, si servolis hoc nostris concesserimus ut ad verba nobis oboediant, non ad id quod ex verbis intellegi possit obtemperent. Exemplis nunc uti videlicet mihi necesse est harum rerum omnium; non occurrit uni cuique vestrum aliud alii in omni genere exemplum quod testimonio sit non ex verbis aptum pendere ius; sed verba servire hominum consiliis et auctoritatibus. 53. Ornate et copiose L. Crassus, homo longe eloquentissimus, paulo ante quam nos in forum venimus, iudicio cvirali hanc sententiam defendit et facile, cum contra eum prudentissimus homo, Q. Mucius, diceret, probavit omnibus, M’. Curium, qui heres institutus esset ita: ‘mortvo postvmo filio,’ cum filius non modo non mortuus sed ne natus quidem esset, heredem esse oportere. Quid? verbis hoc satis erat cautum? Minime. Quae res igitur valuit? Voluntas, quae si tacitis nobis intellegi posset, verbis omnino non uteremur; quia non potest, verba reperta sunt, non quae impedirent sed quae indicarent voluntatem. 54. Lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium; at utimur eodem iure in aedibus, quae in lege non appellantur. Si via sit immunita, iubet qua velit agere iumentum; potest hoc ex ipsis verbis intellegi, licere, si via sit in Bruttiis immunita, agere si velit iumentum per M. Scauri Tusculanum. Actio est in auctorem praesentem his verbis: ‘qvandoqve te in ivre conspicio.’ Hac actione Appius ille Caecus uti non posset, si ita in iure homines verba consectarentur ut rem cuius causa verba sunt non considerarent. Testamento si recitatus heres esset pupillus Cornelius isque iam annos xx haberet, vobis interpretibus amitteret hereditatem. 55. Veniunt in mentem mihi permulta, vobis plura, certo scio. Verum ne nimium multa complectamur atque ab eo quod propositum est longius aberret oratio, hoc ipsum interdictum quo de agitur consideremus; intellegetis enim in eo ipso, si in verbis ius constituamus, omnem utilitatem nos huius interdicti, dum versuti et callidi velimus esse, amissuros. ‘Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs.’ Si me vilicus tuus solus deiecisset, non familia deiecisset, ut opinor, sed aliquis de familia. Recte igitur diceres te restituisse? Quippe; quid enim facilius est quam probare eis qui modo Latine sciant, in uno servolo familiae nomen non valere? Si vero ne habeas quidem servum praeter eum qui me deiecerit, clames videlicet: ‘Si habeo familiam, a familia mea fateor te esse deiectum.’ Neque enim dubium est quin, si ad rem iudicandam verbo ducimur, non re, familiam intellegamus quae constet ex servis pluribus; quin unus homo familia non sit; verbum certe hoc non modo postulat, sed etiam cogit, 56. at vero ratio iuris interdictique vis et praetorum voluntas et hominum prudentium consilium et auctoritas respuit hanc defensionem et pro nihilo putat. Quid ergo? isti homines Latine non loquuntur? Immo vero tantum loquuntur quantum est satis ad intellegendam voluntatem, cum sibi hoc proposuerint ut, sive me tu deieceris sive tuorum quispiam sive servorum sive amicorum, servos non numero distinguant sed appellent uno familiae nomine; 57. de liberis autem quisquis est, procuratoris nomine appelletur; non quo omnes sint aut appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant, sed in hac re cognita sententia interdicti verba subtiliter exquiri omnia noluerunt. Non enim alia causa est aequitatis in uno servo et in pluribus, non alia ratio iuris in hoc genere dumtaxat, utrum me tuus procurator deiecerit, is qui legitime procurator dicitur, omnium rerum eius qui in Italia non sit absitve rei publicae causa quasi quidam paene dominus, hoc est alieni iuris vicarius, an tuus colonus aut vicinus aut cliens aut libertus aut quivis qui illam vim deiectionemque tuo rogatu aut tuo nomine fecerit. 58. Qua re, si ad eum restituendum qui vi deiectus est eandem vim habet aequitatis ratio, ea intellecta certe nihil ad rem pertinet quae verborum vis sit ac nominum. Tam restitues si tuus me libertus deiecerit nulli tuo praepositus negotio, quam si procurator deiecerit; non quo omnes sint procuratores qui aliquid nostri negoti gerunt, sed quod <hoc> in hac re quaeri nihil attinet. Tam restitues si unus servolus, quam si familia fecerit universa; non quo idem sit servolus unus quod familia, verum quia non quibus verbis quidque dicatur quaeritur, sed quae res agatur. Etiam, ut longius a verbo recedamus, ab aequitate ne tantulum quidem, si tuus servus nullus fuerit et omnes alieni ac mercennarii, tamen ei ipsi tuae familiae genere et nomine continebuntur. 59. Perge porro hoc idem interdictum sequi. ‘hominibvs coactis.’ Neminem coegeris, ipsi convenerint sua sponte; certe cogit is qui congregat homines et convocat; coacti sunt ei qui ab aliquo sunt unum in locum congregati. Si non modo convocati non sunt, sed ne convenerunt quidem, sed ei modo fuerunt qui etiam antea non vis ut fieret, verum colendi aut pascendi causa esse in agro consuerant, defendes homines coactos non fuisse, et verbo quidem superabis me ipso iudice, re autem ne consistes quidem ullo iudice. Vim enim multitudinis restitui voluerunt, non solum convocatae multitudinis; sed, quia plerumque ubi multitudine opus est homines cogi solent, ideo de coactis compositum interdictum est; quod etiam si verbo differre videbitur, re tamen erit unum et omnibus in causis idem valebit, in quibus perspicitur una atque eadem causa aequitatis. ‘armatisve.’