Cicero – Pro Caecina

80. Cum exemplis uterer multis ex omni memoria antiquitatis a verbo et ab scripto plurimis saepe in rebus ius et aequi bonique rationem esse seiunctam, semperque id valuisse plurimum quod in se auctoritatis habuisset aequitatisque plurimum, consolatus est me et ostendit in hac ipsa causa nihil esse quod laborarem; nam verba ipsa sponsionis facere mecum, si vellem diligenter attendere. ‘Quonam,’ inquam, ‘modo?’ ‘Quia certe,’ inquit, ‘deiectus est Caecina vi hominibus armatis aliquo ex loco; si non ex eo loco quem in locum venire voluit, at ex eo certe unde fugit.’ ‘Quid tum?’ ‘Praetor,’ inquit, ‘interdixit ut, unde deiectus esset, eo restitueretur, hoc est, quicumque is locus esset unde deiectus esset. Aebutius autem qui fatetur aliquo ex loco deiectum esse Caecinam, is quoniam se restituisse dixit, necesse est male fecerit sponsionem.’ 81. Quid est, Piso? placet tibi nos pugnare verbis? placet causam iuris et aequitatis et non nostrae possessionis, sed omnino possessionum omnium constituere in verbo? Ego quid mihi videretur, quid a maioribus factitatum, quid horum auctoritate quibus iudicandum est dignum esset, ostendi; id verum, id aequum, id utile omnibus esse spectari, quo consilio et qua sententia, non quibus quidque verbis esset actum. Tu me ad verbum vocas; non ante veniam quam recusaro. Nego oportere, nego obtineri posse, nego ullam rem esse quae aut comprehendi satis aut caveri aut excipi possit, si aut praeterito aliquo verbo aut ambigue posito re et sententia cognita non id quod intellegitur, sed id quod dicitur valebit.

82. Quoniam satis recusavi, venio iam quo vocas. Quaero abs te simne deiectus, non de Fulciniano fundo; neque enim praetor, ‘si ex eo fundo essem deiectus,’ ita me restitui iussit, sed ‘eo unde deiectus essem.’ Sum ex proximo vicini fundo deiectus, qua adibam ad istum fundum, sum de via, sum certe alicunde, sive de privato sive de publico; eo restitui sum iussus. Restituisse te dixti; nego me ex decreto praetoris restitutum esse. Quid ad haec dicimus? Aut tuo, quem ad modum dicitur, gladio aut nostro defensio tua conficiatur necesse est. 83. Si ad interdicti sententiam confugis et, de quo fundo actum sit tum cum Aebutius restituere iubebatur, id quaerendum esse dicis neque aequitatem rei verbi laqueo capi putas oportere, in meis castris praesidiisque versaris; mea, mea est ista defensio, ego hoc vociferor, ego omnis homines deosque testor, cum maiores vim armatam nulla iuris defensione texerint, non vestigium eius qui deiectus sit, sed factum illius qui deiecerit, in iudicium venire; deiectum esse qui fugatus sit, vim esse factam cui periculum mortis sit iniectum. 84. Sin hunc locum fugis et reformidas et me ex hoc, ut ita dicam, campo aequitatis ad istas verborum angustias et ad omnis litterarum angulos revocas, in eis ipsis intercludere insidiis quas mihi conaris opponere. ‘Non deieci, sed reieci.’ Peracutum hoc tibi videtur, hic est mucro defensionis tuae; in eum ipsum causa tua incurrat necesse est. Ego enim tibi refero: si non sum ex eo loco deiectus quo prohibitus sum accedere, at ex eo sum deiectus quo accessi, unde fugi. Si praetor non distinxit locum quo me restitui iuberet, et restitui iussit, non sum ex decreto restitutus.

85. Velim, recuperatores, hoc totum si vobis versutius quam mea consuetudo defendendi fert videbitur, sic existimetis; primum alium, non me excogitasse, deinde huius rationis non modo non inventorem, sed ne probatorem quidem esse me, idque me non ad meam defensionem attulisse, sed illorum defensioni rettulisse; me posse pro meo iure dicere neque in hac re quam ego protuli quaeri oportere quibus verbis praetor interdixerit, sed de quo loco sit actum cum interdixit, neque in vi armatorum spectari oportere in quo loco sit facta vis, verum sitne facta; te vero nullo modo posse defendere in qua re tu velis verba spectari oportere, in qua re nolis non oportere.

86. Verum tamen ecquid mihi respondetur ad illud quod ego iam antea dixi, non solum re et sententia sed verbis quoque hoc interdictum ita esse compositum ut nihil commutandum videretur? Attendite, quaeso, diligenter, recuperatores; est enim vestri ingeni non meam, sed maiorum prudentiam cognoscere; non enim id sum dicturus quod ego invenerim, sed quod illos non fugerit. Cum de vi interdicitur, duo genera causarum esse intellegebant ad quae interdictum pertineret, unum, si qui ex eo loco ubi fuisset se deiectum diceret, alterum, si qui ab eo loco quo veniret; et horum utrumque neque praeterea quicquam potest accidere, recuperatores. 87. Id adeo sic considerate. Si qui meam familiam de meo fundo deiecerit, <ex eo me loco deiecerit>; si qui mihi praesto fuerit cum armatis hominibus extra meum fundum et me introire prohibuerit, non ex eo, sed ab eo loco me deiecerit. Ad haec duo genera rerum unum verbum quod satis declararet utrasque res invenerunt, ut, sive ex fundo sive a fundo deiectus essem, uno atque eodem interdicto restituerer ‘vnde tv.’ Hoc verbum ‘vnde’ utrumque declarat, et ex quo loco et a quo loco. Vnde deiectus est Cinna? Ex urbe. Vnde Telesinus? Ab urbe. Vnde deiecti Galli? A Capitolio. Vnde qui cum Graccho fuerunt? Ex Capitolio. 88. Videtis igitur hoc uno verbo ‘vnde’ significari res duas, et ex quo et a quo. Cum autem eo restitui iubet, ita iubet ut, si Galli a maioribus nostris postularent ut eo restituerentur unde deiecti essent, et aliqua vi hoc adsequi possent, non, opinor, eos in cuniculum qua adgressi erant sed in Capitolium restitui oporteret. Hoc enim intellegitur: vnde deiecisti, sive ex quo loco sive a quo loco, eo restitvas. Hoc iam simplex est, in eum locum restituas: sive ex hoc loco deiecisti, restitue in hunc locum, sive ab hoc loco, restitue in eum locum, non ex quo, sed a quo deiectus est. Vt si qui ex alto cum ad patriam accessisset, tempestate subito reiectus optaret ut, cum a patria deiectus esset, eo restitueretur, hoc, opinor, optaret ut a quo loco depulsus esset, in eum se fortuna restitueret, non in salum, sed in ipsam urbem quam petebat, sic quoniam verborum vim necessario similitudine rerum aucupamur, qui postulat ut a quo loco deiectus est, hoc est unde deiectus est, eo restituatur, hoc postulat ut in eum ipsum locum restituatur. 89. Cum verba nos eo ducunt, tum res ipsa hoc sentire atque intellegere cogit. Etenim, Piso,—redeo nunc ad illa principia defensionis meae—si quis te ex aedibus tuis vi hominibus armatis deiecerit, quid ages? Opinor, hoc interdicto quo nos usi sumus persequere. Quid? si qui iam de foro redeuntem armatis hominibus domum tuam te introire prohibuerit, quid ages? Vtere eodem interdicto. Cum igitur praetor interdixerit, unde deiectus es, ut eo restituaris, tu hoc idem quod ego dico et quod perspicuum est interpretabere, cum illud verbum ‘vnde’ in utramque rem valeat, eoque tu restitui sis iussus, tam te in aedis tuas restitui oportere, si e vestibulo, quam si ex interiore aedium parte deiectus sis.

90. Vt vero iam, recuperatores, nulla dubitatio sit, sive rem sive verba spectare voltis, quin secundum nos iudicetis, exoritur hic iam obrutis rebus omnibus et perditis illa defensio, eum deici posse qui tum possideat; qui non possideat, nullo modo posse; itaque, si ego sim a tuis aedibus deiectus, restitui non oportere, si ipse sis, oportere. Numera quam multa in ista defensione falsa sint, Piso. Ac primum illud attende, te iam ex illa ratione esse depulsum, quod negabas quemquam deici posse nisi inde ubi tum esset; iam posse concedis; eum qui non possideat negas deici posse. 91. Cur ergo aut in illud cotidianum interdictum ‘vnde ille me vi deiecit’ additur ‘cvm ego possiderem,’ si deici nemo potest qui non possidet, aut in hoc interdictum de hominibvs armatis non additur, si oportet quaeri possederit necne? Negas deici, nisi qui possideat. Ostendo, si sine armatis coactisve hominibus deiectus quispiam sit, eum qui fateatur se deiecisse vincere sponsionem, si ostendat eum non possedisse. Negas deici, nisi qui possideat. Ostendo ex hoc interdicto de armatis hominibvs, qui possit ostendere non possedisse eum qui deiectus sit, condemnari tamen sponsionis necesse esse, si fateatur esse deiectum. 92. Dupliciter homines deiciuntur, aut sine coactis armatisve hominibus aut per eius modi rationem atque vim. Ad duas dissimilis res duo diiuncta interdicta sunt. In illa vi cotidiana non satis est posse docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum possideret, tum deiectum. Ne id quidem satis est, nisi docet ita se possedisse <ut> nec vi nec clam nec precario possederit. Itaque is qui se restituisse dixit magna voce saepe confiteri solet se vi deiecisse, verum illud addit: ‘non possidebat’ vel etiam, cum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsionem, si planum facit ab se illum aut vi aut clam aut precario possedisse. 93. Videtisne quot defensionibus eum qui sine armis ac multitudine vim fecerit uti posse maiores voluerint? Hunc vero qui ab iure, officio, bonis moribus ad ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum in causa destitutum videtis, ut, qui armatus de possessione contendisset, inermis plane de sponsione certaret. Ecquid igitur interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum in hoc sit additum ‘cvm A. Caecina possideret’ necne? Ecquid te ratio iuris, ecquid interdictorum dissimilitudo, ecquid auctoritas maiorum commovet? Si esset additum, de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit? 94. Atque ego in hoc Caecinam non defendo; possedit enim Caecina, recuperatores; et id, tametsi extra causam est, percurram tamen brevi ut non minus hominem ipsum quam ius commune defensum velitis. Caesenniam possedisse propter usum fructum non negas. Qui colonus habuit conductum de Caesennia fundum, cum idem ex eadem conductione fuerit in fundo, dubium est quin, si Caesennia tum possidebat, cum erat colonus in fundo, post eius mortem heres eodem iure possederit? Deinde ipse Caecina cum circuiret praedia, venit in istum fundum, rationes a colono accepit. 95. Sunt in eam rem testimonia. Postea cur tu, Aebuti, de isto potius fundo quam de alio, si quem habes, Caecinae denuntiabas, si Caecina non possidebat? Ipse porro Caecina cur se moribus deduci volebat idque tibi de amicorum et de Aquili sententia responderat.

At enim Sulla legem tulit. Vt nihil de illo tempore, nihil de calamitate rei publicae querar, hoc tibi respondeo, ascripsisse eundem Sullam in eadem lege: ‘si qvid ivs non esset rogarier, eivs ea lege nihilvm rogatvm.’ Quid est quod ius non sit, quod populus iubere aut vetare non possit? Vt ne longius abeam, declarat ista ascriptio esse aliquid; nam, nisi esset, hoc in omnibus legibus non ascriberetur. 96. Sed quaero <de> te, putesne, si populus iusserit me tuum aut te meum servum esse, id iussum ratum atque firmum futurum. Perspicis hoc nihil esse et fateris; qua in re primum illud concedis, non quicquid populus iusserit, ratum esse oportere; deinde nihil rationis adfers quam ob rem, si libertas adimi nullo modo possit, civitas possit. Nam et eodem modo de utraque re traditum nobis est, et, si semel civitas adimi potest, retineri libertas non potest. Qui enim potest iure Quiritium liber esse is qui in numero Quiritium non est? 97. Atque ego hanc adulescentulus causam cum agerem contra hominem disertissimum nostrae civitatis, <C.> Cottam, probavi. Cum Arretinae mulieris libertatem defenderem et Cotta xviris religionem iniecisset non posse nostrum sacramentum iustum iudicari, quod Arretinis adempta civitas esset, et ego vehementius contendissem civitatem adimi non posse, xviri prima actione non iudicaverunt; postea re quaesita et deliberata sacramentum nostrum iustum iudicaverunt. Atque hoc et contra dicente Cotta et Sulla vivo iudicatum est. Iam vero in ceteris rebus ut omnes qui in eadem causa sunt et lege agant et suum ius persequantur, et omni iure civili sine cuiusquam aut magistratus aut iudicis aut periti hominis aut imperiti dubitatione utantur, quid ego commemorem? Dubium esse nemini vestrum certo <scio>.

98. Quaeri hoc solere me non praeterit—ut ex me ea quae tibi in mentem non veniunt audias—quem ad modum, si civitas adimi non possit, in colonias Latinas saepe nostri cives profecti sint. Aut sua voluntate aut legis multa profecti sunt; quam multam si sufferre voluissent, manere in civitate potuissent. Quid? quem pater patratus dedidit aut suus pater populusve vendidit, quo is iure amittit civitatem? Vt religione civitas solvatur civis Romanus deditur; qui cum est acceptus, est eorum quibus est deditus; si non accipiunt, <ut> Mancinum Numantini, retinet integram causam et ius civitatis. Si pater vendidit eum quem in suam potestatem susceperat, ex potestate dimittit. 99. Iam populus cum eum vendit qui miles factus non est, non adimit ei libertatem, sed iudicat non esse eum liberum qui, ut liber sit, adire periculum noluit; cum autem incensum vendit, hoc iudicat, cum ei qui in servitute iusta fuerunt censu liberentur, eum qui, cum liber esset, censeri noluerit, ipsum sibi libertatem abiudicavisse. Quod si maxime hisce rebus adimi libertas aut civitas potest, non intellegunt qui haec commemorant, si per has rationes maiores adimi posse voluerunt, alio modo noluisse?