Cicero – Pro Balbo

1. Si auctoritates patronorum in iudiciis valent, ab amplissimis viris L. Corneli causa defensa est; si usus, a peritissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab amicissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima familiaritate coniunctis. Quae sunt igitur meae partes? Auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus mediocris, ingeni minime voluntati paris. Nam ceteris a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono, me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si minus referenda gratia satis facere potuerim, praedicanda et habenda certe satis esse facturum. 2. Quae fuerit hesterno die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas, quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed perspicua admiratione declarari videbatur. Nihil enim umquam audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur, nihil memoria maiore de exemplis, nihil peritius de foederibus, nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine ornatius: 3. ut mihi iam verum videatur illud esse quod non nulli litteris ac studiis doctrinae dediti quasi quiddam incredibile dicere putabantur, ei qui omnis animo virtutes penitus comprehendisset omnia quae faceret <recte procedere>. Quae enim in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi singularem quandam facultatem, si hanc causam ageret, maior esse ubertas, varietas, copia quam fuit in eo qui tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse a pueritia usque ad hanc aetatem a continuis bellis et victoriis conquievit? 4. Quo mihi difficilior est hic extremus perorandi locus. Etenim ei succedo orationi quae non praetervecta sit auris vestras, sed in animis omnium penitus insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis quam non modo ex mea, sed ex cuiusquam oratione capere possitis. Sed mos est gerundus non modo Cornelio, cuius ego voluntati in eius periculis nullo modo deesse possum, sed etiam Cn. Pompeio, qui sui facti, sui iudici, sui benefici voluit me esse, ut apud eosdem vos, iudices, nuper in alia causa fuerim, et praedicatorem et actorem.

5. Ac mihi quidem hoc dignum re publica videtur, hoc deberi huius excellentis viri praestantissimae gloriae, hoc proprium esse vestri offici, hoc satis esse causae ut, quod fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei licuisse concedant. Nam verius nihil est quam quod hesterno die dixit ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus dimicare ut nullius in delicti crimen vocaretur. Non enim furatus esse civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impudenti mendacio delituisse, non inrepsisse in censum dicitur: unum obicitur, natum esse Gadibus, quod negat nemo. Cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo bello cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu fuisse; ut Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque habere quaestorem coeperit, numquam a Memmio discessisse, Carthagine esse obsessum, acerrimis illis proeliis et maximis, Sucronensi et Turiensi, interfuisse, cum Pompeio ad extremum belli tempus fuisse. 6. Haec sunt propria Corneli, pietas in rem publicam nostram, labor, adsiduitas, dimicatio, virtus digna summo imperatore, spes pro periculis praemiorum; praemia quidem ipsa non sunt in eius facto qui adeptus est, sed in eius qui dedit. Donatus igitur est ob eas causas a Cn. Pompeio civitate. Id accusator non negat, sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisi famae: sic innocentissimi hominis fortunas, praestantissimi imperatoris factum condemnari volunt. Ergo in iudicium caput Corneli, factum Pompei vocatur. Hunc enim in ea civitate in qua sit natus honestissimo loco natum esse concedis, et ab ineunte aetate relictis rebus suis omnibus in nostris bellis nostris cum imperatoribus esse versatum, nullius laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem fuisse. Haec sunt omnia cum plena laudis tum propria Corneli, nec in iis rebus crimen est ullum. 7. Vbi igitur est crimen? Quod eum Pompeius civitate donavit. Huius crimen? Minime, nisi honos ignominia putanda est. Cuius igitur? Re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem praemio adfecisset, quin etiam si virum bonum sed non ita meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda. 8. Nunc vero quid dicitur? Quid ait accusator? Fecisse Pompeium quod ei facere non licuerit; quod gravius est quam si id factum ab eo diceret quod non oportuisset. Est enim aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid vero non licet, certe non oportet.

Hic ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum licuisse sed etiam decuisse fateamur? 9. Quid enim abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui et concedi putaremus? Vsusne rerum? qui pueritiae tempus extremum principium habuit bellorum atque imperiorum maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra viderunt quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos quot orae sunt partesque terrarum, tot victorias bellicas quot sunt in rerum natura genera bellorum. An ingenium? quin etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites eius consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna cum summa virtute certavit ut omnium iudicio plus homini quam deae tribueretur. An pudor, an integritas, an religio in eo, an diligentia umquam requisita est? Quem provinciae nostrae, quem liberi populi, quem reges, quem ultimae gentes castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo viderunt, sed aut sperando umquam aut optando cogitaverunt? 10. Quid dicam de auctoritate? quae tanta est quanta in his tantis virtutibus ac laudibus esse debet. Cui senatus populusque Romanus amplissimae dignitatis praemia dedit non postulanti, imperia vero etiam recusanti, huius de facto, iudices, ita quaeri ut id agatur, licueritne ei facere quod fecit, an vero non dicam non licuerit, sed nefas fuerit—contra foedus enim, id est contra populi Romani religionem et fidem fecisse dicitur—non turpe rei publicae, nonne vobis? 11. Audivi hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus Luci filius causam de pecuniis repetundis diceret, ille, ille vir, cui patriae salus dulcior quam conspectus fuit, qui de civitate decedere quam de sententia maluit—hoc igitur causam dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse iudicem ex illis equitibus Romanis gravissimis viris neminem quin removeret oculos <et> se totum averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas rettulisset, dubitasse quisquam verumne an falsum esset videretur: nos Cn. Pompei decretum, iudices, de consili sententia pronuntiatum recognoscemus, cum legibus conferemus, cum foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemus? 12. Athenis aiunt, cum quidam apud eos qui sancte graviterque vixisset testimonium publice dixisset et, ut mos Graecorum est, iurandi causa ad aras accederet, una voce omnis iudices ne is iuraret reclamasse. <Tum> Graeci homines spectati viri noluerunt religione videri potius quam veritate fidem esse constrictam: nos etiam in ipsa religione et legum et foederum conservanda qualis fuerit Cn. Pompeius dubitabimus? 13. Vtrum enim inscientem vultis contra foedera fecisse an scientem? Si scientem,—O nomen nostri imperi! O populi Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque diffusa laus ut eius gloriae domicilium communis imperi finibus terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, tetrarchae, tyranni,—testes Cn. Pompei non solum virtutis in bello sed etiam religionis in pace! Vos denique, mutae regiones, imploro, et sola terrarum ultimarum; vos, maria, portus, insulae, litora! Quae est enim ora, quae sedes, qui locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum vero humanitatis, cum animi tum consili impressa vestigia? Hunc quisquam, incredibili quadam atque inaudita gravitate virtute constantia praeditum, foedera scientem neglexisse violasse rupisse dicere audebit?

14. Gratificatur mihi gestu accusator: inscientem Cn. Pompeium fecisse significat, quasi vero levius sit, cum in tanta re publica versere et maximis negotiis praesis, facere aliquid quod scias non licere, quam omnino non scire quid liceat! Etenim utrum <qui in> Hispania bellum acerrimum et maximum gesserat quo iure Gaditana civitas esse nesciebat, an, cum ius illius populi nosset, interpretationem foederis non tenebat? Id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit quod mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio praediti militari, quod librarioli denique scire <se> profiteantur? 15. Equidem contra existimo, iudices, cum in omni genere ac varietate artium, etiam illarum quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat, singularem quandam laudem et praestabilem <eius> esse scientiam in foederibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in universo denique belli iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum rem gereret regiones ipsae docere potuerunt.