Cicero – Pro Balbo

40. Testantur et mortuos nostros imperatores, quorum vivit immortalis memoria et gloria, Scipiones, Brutos, Horatios, Cassios, Metellos, et hunc praesentem Cn. Pompeium, quem procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem commeatu pecuniaque iuverunt, et hoc tempore ipsum populum Romanum, quem in caritate annonae, ut saepe ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc ius esse velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit, sit in nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique inter signa atque in acie locus, sit his gradibus ascensus etiam ad civitatem. 41. Quod si Afris, si Sardis, si Hispanis agris stipendioque multatis virtute adipisci licet civitatem, Gaditanis autem officiis vetustate fide periculis foedere coniunctis hoc idem non licebit, non foedus sibi nobiscum <ictum> sed iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. Atque hanc, iudices, non a me fingi orationem, sed me dicere quae Gaditani iudicarint res ipsa declarat. Hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos fecisse publice dico. Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad hoc iudicium, summos homines ac nobilissimos, deprecatores huius periculi missos videtis; re denique multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic ab illo periculum crearetur . . . gravissima autem in istum civem suum Gaditani senatus consulta fecerunt. 42. Potuit magis fundus populus Gaditanus fieri, quoniam hoc magno opere delectare verbo, si tum fit fundus cum scita ac iussa nostra sua sententia comprobat, quam cum hospitium fecit, ut et civitate illum mutatum esse fateretur et huius civitatis honore dignissimum iudicaret? Potuit certius interponere iudicium voluntatis suae quam cum etiam accusatorem huius multa et poena notavit? Potuit magis de re iudicare quam cum ad vestrum iudicium civis amplissimos legavit testis huius iuris, vitae laudatores, periculi deprecatores? 43. Etenim quis est tam demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, ne saeptum sit iis iter <in> perpetuum ad hoc amplissimum praemium civitatis, et magno opere iis esse laetandum huius L. Corneli benivolentiam erga suos remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari? Quis est enim nostrum cui non illa civitas sit huius studio, cura, diligentia commendatior? Omitto quantis ornamentis populum istum C. Caesar, cum esset in Hispania praetor, adfecerit, controversias sedarit, iura ipsorum permissu statuerit, inveteratam quandam barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque delerit, summa in eam civitatem huius rogatu studia et beneficia contulerit. Multa praetereo quae cotidie labore huius et studio aut omnino aut certe facilius consequantur. Itaque et adsunt principes civitatis et defendunt amore ut suum civem, testimonio ut nostrum, officio ut ex nobilissimo civi sanctissimum hospitem, studio ut diligentissimum defensorem commodorum suorum. 44. Ac ne ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam nullo incommodo adficiantur, si liceat eorum civis virtutis causa in nostram civitatem venire, tamen hoc ipso inferius esse suum foedus quam ceterorum, consolabor et hos praesentis, viros optimos, et illam fidelissimam atque amicissimam nobis civitatem, simul et vos non ignorantis, iudices, admonebo, quo de iure hoc iudicium constitutum sit, de eo numquam omnino esse dubitatum.

45. Quos igitur prudentissimos interpretes foederum, quos peritissimos bellici iuris, quos diligentissimos in exquirendis condicionibus civitatum atque causis esse arbitramur? eos profecto qui iam imperia ac bella gesserunt. Etenim si Q. Scaevola ille augur, cum de iure praediatorio consuleretur, homo iuris peritissimus, consultores suos non numquam ad Furium et Cascellium praediatores reiciebat, si nos de aqua nostra Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquilium consulebamus, quod adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe vincit, quis dubitet de foederibus et de toto iure pacis et belli omnibus iuris peritissimis imperatores nostros anteferre? 46. Possumusne igitur tibi probare auctorem exempli atque facti illius quod a te reprenditur, C. Marium? Quaeris aliquem graviorem, constantiorem, praestantiorem virtute, prudentia, religione? Is igitur Iguvinatem M. Annium Appium, fortissimum virum <summa> virtute praeditum, civitate donavit: <idem cohortis duas universas Camertium civitate donavit,> cum Camertinum <foedus omnium> foederum sanctissimum atque aequissimum sciret esse. Potest igitur, iudices, L. Cornelius condemnari, ut non C. Mari factum condemnetur? 47. Exsistat ergo ille vir parumper cogitatione vestra, quoniam re non potest, ut conspiciatis eum mentibus, quoniam oculis non potestis; dicat se non imperitum foederis, non rudem exemplorum, non ignarum belli fuisse; se P. Africani discipulum ac militem, se stipendiis, se legationibus bellicis eruditum, se, si tanta bella attigisset quanta gessit <et> confecit, si tot consulibus meruisset quotiens ipse consul fuit, omnia iura belli perdiscere ac nosse potuisse; sibi non fuisse dubium quin nullo foedere a re publica bene gerenda impediretur; a se ex coniunctissima atque amicissima civitate fortissimum quemque esse delectum; neque Iguvinatium neque Camertium foedere esse exceptum, quo minus eorum civibus a populo Romano praemia virtutis tribuerentur. 48. Itaque cum paucis annis post hanc civitatis donationem acerrima de civitate quaestio Licinia et Mucia lege venisset, num quis eorum, qui de foederatis civitatibus esset civitate donatus, in iudicium est vocatus? Nam Spoletinus T. Matrinius, unus ex iis quos C. Marius civitate donasset, dixit causam ex colonia Latina in primis firma et inlustri. Quem cum disertus homo L. Antistius accusaret, non dixit fundum Spoletinum populum non esse factum,—videbat enim populos de suo iure, non de nostro fundos fieri solere,—sed cum lege Apuleia coloniae non essent deductae, qua lege Saturninus C. Mario tulerat ut in singulas colonias ternos civis Romanos facere posset, negabat hoc beneficium re ipsa sublata valere debere. 49. Nihil habet similitudinis ista accusatio; sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis causam illam gravitate sua defenderit et probarit. Quis enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu dilectum virtutis, qui sociis, qui foederatis in defendenda re publica nostra spem praemiorum eripi vellet? Quod si vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria, valeat fortissimi et clarissimi viri nomen aeternum. Sit hoc discrimen inter gratiosos civis atque fortis, ut illi vivi fruantur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam huius imperi defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis.