Cicero – In Pisonem

I. Iamne vides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? Nemo queritur Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem. Non enim nos color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. Pauci ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. Numquam erat audita vox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. Obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem. Is mihi etiam gloriabatur se omnis magistratus sine repulsa adsecutum? Mihi ista licet de me vera cum gloria praedicare; omnis enim honores populus Romanus mihi ipsi homini detulit. Nam tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam viderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo. Aedilis es factus; Piso est a populo Romano factus, non iste Piso. Praetura item maioribus delata est tuis. Noti erant illi mortui, te vivum nondum noverat quisquam. Me cum quaestorem in primis, aedilem priorem, praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille honorem non generi, moribus non maioribus meis, virtuti perspectae non auditae nobilitati deferebat. Nam quid ego de consulatu loquar, parto vis anne gesto? Miserum me! cum hac me nunc peste atque labe confero! Sed nihil comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime disiuncta comprendam. Tu consul es renuntiatus—nihil dicam gravius, quam quod omnes fatentur—impeditis rei publicae temporibus, dissidentibus consulibus, cum hoc non recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses. Me cuncta Italia, me omnes ordines, me universa civitas non prius tabella quam voce priorem consulem declaravit.

II. Sed omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane Fors domina campi. Magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad modum ceperimus. Ego kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis agrariae maximarumque largitionum metu liberavi. Ego agrum Campanum, si dividi non oportuit, conservavi, si oportuit, melioribus auctoribus reservavi. Ego in C. Rabirio perduellionis reo XL annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi. Ego adulescentis bonos et fortis, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei publicae statum convolsuri viderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia comitiorum ratione privavi. Ego Antonium conlegam cupidum provinciae, multa in re publica molientem patientia atque obsequio meo mitigavi. Ego provinciam Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam et ornatam, quam cum Antonio commutavi, quod ita existimabam tempora rei publicae ferre, in contione deposui reclamante populo Romano. Ego L. Catilinam caedem senatus, interitum urbis non obscure sed palam molientem egredi ex urbe iussi ut, a quo legibus non poteramus, moenibus tuti esse possemus. Ego tela extremo mense consulatus mei intenta iugulis civitatis de coniuratorum nefariis manibus extorsi. Ego faces iam accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli, exstinxi.

III. Me Q. Catulus, princeps huius ordinis et auctor publici consili, frequentissimo senatu parentem patriae nominavit. Mihi hic vir clarissimus qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus civicam coronam deberi a re publica dixit. Mihi togato senatus non ut multis bene gesta, sed ut nemini conservata re publica, singulari genere supplicationis deorum immortalium templa patefecit. Ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno pl. prohiberer quae constitueram, cumque is mihi tantum modo ut iurarem permitteret, sine ulla dubitatione iuravi rem publicam atque hanc urbem mea unius opera esse salvam. Mihi populus Romanus universus illa in contione non unius diei gratulationem sed aeternitatem immortalitatemque donavit, cum meum ius iurandum tale atque tantum iuratus ipse una voce et consensu approbavit. Quo quidem tempore is meus domum fuit e foro reditus ut nemo, nisi qui mecum esset, civium esse in numero videretur. Atque ita est a me consulatus peractus ut nihil sine consilio senatus, nihil non approbante populo Romano egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem ordinem cum senatu coniunxerim. Eui breviter consulatum meum.

IV. Aude nunc, o furia, de tuo dicere! cuius fuit initium ludi compitalicii tum primum facti post L. Iulium et C. Marcium consules contra auctoritatem huius ordinis; quos Q. Metellus—facio iniuriam fortissimo viro mortuo, qui illum cuius paucos paris haec civitas tulit cum hac importuna belua conferam—sed ille designatus consul, cum quidam tribunus pl. suo auxilio magistros ludos contra senatus consultum facere iussisset, privatus fieri vetuit atque id quod nondum potestate poterat obtinuit auctoritate. Tu, cum in kalendas Ianuarias compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam antea praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum volitare passus es, hominem impurum ac non modo facie sed etiam oculo tuo dignissimum. Ergo his fundamentis positis consulatus tui triduo post inspectante et tacente te a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque otii conlegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam nova ex omni faece urbis ac servitio concitata. Ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque versato vetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est, cum tu interim, bustum rei publicae, qui te consulem tum Romae dicis fuisse, verbo numquam significaris sententiam tuam tantis in naufragiis civitatis.

V. Nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico. Neque vero multum interest, praesertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis contionibus rem publicam vexet, an alios vexare patiatur. An potest ulla esse excusatio non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti in maximo rei publicae motu consuli? C prope annos legem Aeliam et Fufiam tenueramus, CCCC iudicium notionemque censoriam. Quas leges ausus est non nemo improbus, potuit quidem nemo convellere, quam potestatem minuere, quo minus de moribus nostris quinto quoque anno iudicaretur, nemo tam effuse petulans conatus est, haec sunt, o carnifex! in prooemio sepulta consulatus tui. Persequere continentis his funeribus dies. Pro Aurelio tribunali ne conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus servorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe esse duxit. Arma in templo Castoris, o proditor templorum omnium! vidente te constituebantur ab eo latrone cui templum illud fuit te consule arx civium perditorum, receptaculum veterum Catilinae militum, castellum forensis latrocini, bustum legum omnium ac religionum. Erat non solum domus mea sed totum Palatium senatu, equitibus Romanis, civitate omni, Italia cuncta refertum, cum tu non modo ad eum—mitto enim domestica, quae negari possunt; haec commemoro quae sunt palam—non modo, inquam, ad eum cui primam comitiis tuis dederas tabulam praerogativae, quem in senatu sententiam rogabas tertium, numquam aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad me opprimendum parabantur non interfuisti solum verum etiam crudelissime praefuisti.

VI. Mihi vero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es? Egere sordidissime Gabinium, sine provincia stare non posse, spem habere a tribuno pl., si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere oportere. Atque haec dicere vix audeo; vereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis involutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. Ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. Meministine, caenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire involuto capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti valetudinis, quod diceres vinulentis te quibusdam medicaminibus solere curari? Quam nos causam cum accepissemus—quid enim facere poteramus?—paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando eiecisti. Idem illo fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, gravis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut Maximus et non Caesoninus Semiplacentinus Calventius, respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio crudelitatem tibi non placere.

VII. Hic te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudavit. Crudelitatis tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui senatui parvi; nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animadversio quidem et iudicium senatus. Quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. Stipendio me hercule et frumento Catilinam esse putasses iuvandum. Quid enim interfuit inter Catilinam et eum cui tu senatus auctoritatem, salutem civitatis, totam rem publicam provinciae praemio vendidisti? Quae enim L. Catilinam conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuverunt. Voluit ille senatum interficere, vos sustulistis; leges incendere, vos abrogastis; interimere patriam, vos adflixistis. Quid est vobis consulibus gestum sine armis? Incendere illa coniuratorum manus voluit urbem, vos eius domum quem propter urbs incensa non est. Ac ne illi quidem, si habuissent vestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis privare voluerunt, sed bis stantibus nullum domicilium sceleri suo fore putaverunt. Caedem illi civium, vos servitutem expetistis. Hic vos etiam crudeliores; huic enim ita fuerat ante vos consules libertas insita ut ei mori potius quam servire praestaret. Illud vero geminum consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum suam compulistis. Neque enim me stante et manente in urbis vigilia neque resistente Cn. Pompeio, omnium gentium victore, umquam se illi rem publicam delere posse duxerunt. A me quidem etiam poenas expetistis quibus coniuratorum manis mortuorum expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum in me profudistis. Quorum ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto vobis ducibus mactatus essem. Quod autem maius indicium exspectatis nihil inter vos et Catilinam interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod coniuratos armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque omnium bonorum vitam obicere voluistis?

VIII. Sed iam redeo ad praeclaram illam contionem tuam. Tu es ille, cui crudelitas displicet? qui, cum senatus luctum ac dolorem suum vestis mutatione declarandum censuisset, cum videres maerere rem publicam amplissimi ordinis luctu, o noster misericors! quid facis? Quod nulla in barbaria quisquam tyrannus. Omitto enim illud, consulem edicere ut senatus consulto ne obtemperetur, quo foedius nec fieri nec cogitari quicquam potest; ad misericordiam redeo eius cui nimis videtur senatus in conservanda patria fuisse crudelis. Edicere est ausus cum illo suo pari, quem tamen omnibus vitiis superare cupiebat, ut senatus contra quam ipse censuisset ad vestitum rediret. Quis hoc fecit ulla in Scythia tyrannus ut eos quos luctu adficeret lugere non sineret? Maerorem relinquis, maeroris aufers insignia: eripis lacrimas non consolando sed minando. Quod si vestem non publico consilio patres conscripti, sed privato officio aut misericordia mutavissent, tamen id his non licere per interdicta potestatis tuae crudelitatis erat non ferendae; cum vero id senatus frequens censuisset et omnes ordines reliqui iam ante fecissent, tu ex tenebricosa popina consul extractus cum illa saltatrice tonsa senatum populi Romani occasum atque interitum rei publicae lugere vetuisti.

IX. At quaerebat etiam paulo ante de me quid suo mihi opus fuisset auxilio, cur non meis inimicis meis copiis restitissem. Quasi vero non modo ego, qui multis saepe auxilio fuerim, sed quisquam tam inops fuerit umquam qui isto non modo propugnatore tutiorem se sed advocato aut adstipulatore paratiorem fore putaret. Ego istius pecudis ac putidae carnis consilio scilicet aut praesidio niti volebam, ab hoc eiecto cadavere quicquam mihi aut opis aut ornamenti expetebam. Consulem ego tum quaerebam, consulem inquam, non illum quidem quem in hoc maiali invenire non possem, qui tantam rei publicae causam gravitate et consilio suo tueretur, sed qui tamquam truncus atque stipes, si stetisset modo, posset sustinere tamen titulum consulatus. Cum enim esset omnis causa illa mea consularis et senatoria, auxilio mihi opus fuerat et consulis et senatus; quorum alterum etiam ad perniciem meam erat a vobis consulibus conversum, alterum rei publicae penitus ereptum. Ac tamen, si consilium exquiris meum, neque ego cessissem et me ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario gladiatore et tecum et cum conlega tuo decertandum fuisset. Alia enim causa praestantissimi viri, Q. Metelli, fuit, quem ego civem meo iudicio cum deorum immortalium laude coniungo; qui C. illi Mario, fortissimo viro et consuli et sextum consuli et eius invictis legionibus, ne armis confligeret, cedendum esse duxit. Quod mihi igitur certamen esset huius modi? cum C. Mario scilicet aut cum aliquo pari, an cum altero barbato Epicuro, cum altero Catilinae lanternario consule? Neque hercule ego supercilium tuum neque conlegae tui cymbala fugi neque tam fui timidus ut, qui in maximis turbinibus ac fluctibus rei publicae navem gubernassem salvamque in portu conlocassem, frontis tuae nubeculam aut conlegae tui contaminatum spiritum pertimescerem. Alios ego vidi ventos, alias prospexi animo procellas, aliis impendentibus tempestatibus non cessi sed bis unum me pro omnium salute obtuli. Itaque discessu tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis exciderunt, cum quidem tu, o vaecors et amens! cum omnes boni abditi inclusique maererent, templa gemerent, tecta ipsa urbis lugerent, complexus es funestum illud animal ex nefariis stupris, ex civili cruore, ex omni scelerum importunitate conceptum atque eodem in templo, eodem loci vestigio et temporis arbitria non mei solum sed patriae funeris abstulisti.