Cicero – In Pisonem

XX. His ego rebus pascor, his delector, his perfruor, quod de vobis hic ordo opinatur non secus ac de acerrimis hostibus, quod vos equites Romani, quod ceteri ordines, quod cuncta civitas odit, quod nemo bonus, nemo denique civis est, qui modo se civem esse meminerit, qui vos non oculis fugiat, auribus respuat, animo aspernetur, recordatione denique ipsa consulatus vestri perhorrescat. Haec ego semper de vobis expetivi, haec optavi, haec precatus sum; plura etiam acciderunt quam vellem; nam ut amitteretis exercitum, numquam me hercule optavi. Illud etiam accidit praeter optatum meum, sed valde ex voluntate. Mihi enim numquam venerat in mentem furorem et insaniam optare vobis in quam incidistis. Atqui fuit optandum. Me tamen fugerat deorum immortalium has esse in impios et consceleratos poenas certissimas. Nolite enim ita putare, patres conscripti, ut in scaena videtis, homines consceleratos impulsu deorum terreri furialibus taedis ardentibus; sua quemque fraus, suum facinus, suum scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat; hae sunt impiorum furiae, hae flammae, hae faces. Ego te non vaecordem, non furiosum, non mente captum, non tragico illo Oreste aut Athamante dementiorem putem, qui sis ausus primum facere—nam id est caput—deinde paulo ante Torquato, sanctissimo et gravissimo viro, premente confiteri te provinciam Macedoniam, in quam tantum exercitum transportasses, sine ullo milite reliquisse? Mitto de amissa maxima parte exercitus; sit hoc infelicitatis tuae; dimittendi vero exercitus quam potes adferre causam? quam potestatem habuisti, quam legem, quod senatus consultum, quod ius, quod exemplum? Quid est aliud furere? non cognoscere homines, non cognoscere leges, non senatum, non civitatem? Cruentare corpus suum leve est; maior haec est vitae, famae, salutis suae volneratio. Si familiam tuam dimisisses, quod ad neminem nisi ad ipsum te pertineret, amici te constringendum putarent; praesidium tu rei publicae, custodiam provinciae iniussu populi Romani senatusque dimisisses, si tuae mentis compos fuisses?

XXI. Ecce tibi alter effusa iam maxima praeda quam ex fortunis publicanorum, quam ex agris urbibusque sociorum exhauserat, cum partim eius praedae profundae libidines devorassent, partim nova quaedam et inaudita luxuries, partim etiam in illis locis ubi omnia diripuit emptiones ad hunc Tusculani montem exstruendum; cum iam egeret, cum illa eius intermissa intolerabilis aedificatio constitisset, se ipsum, fascis suos, exercitum populi Romani, numen interdictumque deorum immortalium, responsa sacerdotum, auctoritatem senatus, iussa populi Romani, nomen ac dignitatem imperi regi Aegyptio vendidit. Cum finis provinciae tantos haberet quantos voluerat, quantos optarat, quantos pretio mei capitis periculoque emerat, eis se tenere non potuit; exercitum eduxit ex Syria. Qui licuit extra provinciam? Praebuit se mercennarium comitem regi Alexandrino. Quid hoc turpius? In Aegyptum venit, signa contulit cum Alexandrinis. Quando hoc bellum aut hic ordo aut populus susceperat? Cepit Alexandream. Quid aliud exspectamus a furore eius nisi ut ad senatum tantis de rebus gestis litteras mittat? Hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae disque immortalibus eas quae gravissimae sunt furore atque insania penderet, ausus esset—mitto exire de provincia, educere exercitum, bellum sua sponte gerere, in regnum iniussu populi Romani aut senatus accedere, quae cum plurimae leges veteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis repetundis planissime vetat? Sed haec omitto; ille si non acerrime fureret, auderet, quam provinciam P. Lentulus, amicissimus huic ordini, cum et auctoritate senatus et sorte haberet, interposita religione sine ulla dubitatione deposuisset, eam sibi adsciscere, cum, etiam si religio non impediret, mos maiorum tamen et exempla et gravissimae legum poenae vetarent?

XXII. Et quoniam fortunarum contentionem facere coepimus, de reditu Gabini omittamus, quem, etsi sibi ipse praecidit, ego tamen os ut videam hominis exspecto; tuum, si placet, reditum cum meo conferamus. Ac meus quidem is fuit ut a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius Italiae viderit. Neque enim regio ulla fuit nec municipium neque praefectura aut colonia ex qua non ad me publice venerint gratulatum. Quid dicam adventus meos, quid effusiones hominum ex oppidis, quid concursus ex agris patrum familias cum coniugibus ac liberis, quid eos dies qui quasi deorum immortalium festi atque sollemnes apud omnis sunt adventu meo redituque celebrati? Vnus ille dies mihi quidem immortalitatis instar fuit quo in patriam redii, cum senatum egressum vidi populumque Romanum universum, cum mihi ipsa Roma prope convolsa sedibus suis ad complectendum conservatorem suum progredi visa est. Quae me ita accepit ut non modo omnium generum, aetatum, ordinum omnes viri ac mulieres omnis fortunae ac loci, sed etiam moenia ipsa viderentur et tecta urbis ac templa laetari. Me consequentibus diebus in ea ipsa domo qua tu me expuleras, quam expilaras, quam incenderas, pontifices, consules, patres conscripti conlocaverunt mihique, quod ante me nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt. Habes reditum meum. Confer nunc vicissim tuum, quando quidem amisso exercitu nihil incolume domum praeter os illud tuum pristinum rettulisti. Qui primum qua veneris cum laureatis tuis lictoribus quis scit? Quos tu Maeandros, dum omnis solitudines persequeris, quae deverticula flexionesque quaesisti? quod te municipium vidit, quis amicus invitavit, quis hospes aspexit? Nonne tibi nox erat pro die, solitudo pro frequentia, caupona pro oppido, non ut redire ex Macedonia nobilis imperator sed ut mortuus infamis referri videretur?

XXIII. Romam vero ipsam, o familiae non dicam Calpurniae sed Calventiae, neque huius urbis sed Placentini municipi, neque paterni generis sed bracatae cognationis dedecus! quem ad modum ingressus es? quis tibi non dicam horum aut civium ceterorum sed tuorum legatorum obviam venit? Mecum enim L. Flaccus, vir tua legatione indignissimus atque eis consiliis quibus mecum in consulatu meo coniunctus fuit ad conservandam rem publicam dignior, mecum fuit tum cum te quidam non longe a porta cum lictoribus errantem visum esse narraret; scio item virum fortem in primis, belli ac rei militaris peritum, familiarem meum, Q. Marcium, quorum tu legatorum opem in proelio imperator appellatus eras cum longe afuisses, adventu isto tuo domi fuisse otiosum. Sed quid ego enumero qui tibi obviam non venerint? quin dico venisse paene neminem ne de officiosissima quidem natione candidatorum, cum volgo essent et illo ipso et multis ante diebus admoniti et rogati? Togulae lictoribus ad portam praesto fuerunt; quibus illi acceptis sagula reiecerunt, catervam imperatori suo novam praebuerunt. Sic iste a tanto exercitu tantae provinciae triennio post Macedonicus imperator in urbem se intulit ut nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam fuerit desertior. In quo me tamen, qui esset paratus ad se defendendum, reprehendit. Cum ego eum Caelimontana introisse dixissem, sponsione me ni Esquilina introisset homo promptus lacessivit; quasi vero id aut, ego scire debuerim aut vestrum quisquam audierit aut ad rem pertineat qua tu porta introieris, modo ne triumphali, quae porta Macedonicis semper pro consulibus ante te patuit; tu inventus es qui consulari imperio praeditus ex Macedonia non triumphares.

XXIV. At audistis, patres conscripti, philosophi vocem. Negavit se triumphi cupidum umquam fuisse. O scelus, o pestis, o labes! Cum exstinguebas senatum, vendebas auctoritatem huius ordinis, addicebas tribuno pl. consulatum tuum, rem publicam evertebas, prodebas caput et salutem meam una mercede provinciae, si triumphum non cupiebas, cuius tandem te rei cupiditate arsisse defendes? Saepe enim vidi qui et mihi et ceteris cupidiores provinciae viderentur triumphi nomine tegere atque celare cupiditatem suam. Hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus etiam conlega dicebat. Neque enim quisquam potest exercitum cupere aperteque petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi. Quod si te senatus populusque Romanus aut non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere, exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque demissi iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere. Nam ut levitatis est inanem aucupari rumorem et omnis umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est animi lucem splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare. Cum vero non modo non postulante atque cogente sed invito atque oppresso senatu, non modo nullo populi Romani studio sed nullo ferente suffragium libero, provincia tibi ista manupretium fuerit eversae per te et perditae civitatis, cumque omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si tu totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia tibi ob eam rem quibus tu velles finibus traderetur: cum exhauriebas aerarium, cum orbabas Italiam iuventute, cum mare vastissimum hieme transibas, si triumphum contemnebas, quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac rapinarum cupiditas tam caeca rapiebat? Non est integrum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo; erravit enim; non gustarat istam tuam philosophiam; ter iam homo stultus triumphavit. Crasse, pudet me tui. Quid est quod confecto per te formidolosissimo bello coronam illam lauream tibi tanto opere decerni volueris a senatu? P. Servili, Q. Metelle, C. Curio, L. Afrani, cur hunc non audistis tam doctum hominem, tam eruditum, prius quam in istum errorem induceremini? C. ipsi Pomptino, necessario meo, iam non est integrum; religionibus enim susceptis impeditur. O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum consulum, qui triumpharint!

XXV. Sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus Epicurus, dare haec praeclara praecepta sapientiae clarissimo et summo imperatori genero suo? Fertur ille vir, mihi crede, gloria; flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. Non didicit eadem ista quae tu. Mitte ad eum libellum et, si iam ipse coram congredi poteris, meditare quibus verbis incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas. Valebis apud hominem volitantem gloriae cupiditate vir moderatus et constans, apud indoctum eruditus, apud generum socer. Dices enim, ut es homo factus ad persuadendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: “quid est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent? in quibus homines errore ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster divinus ille dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati.” Non facies fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi enim et esse et fuisse videbit iratos. Vertes te ad alteram scholam; disseres de triumpho: “quid tandem habet iste currus, quid vincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa? Inania sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum, captare plausus, vehi per urbem, conspici velle. Quibus ex rebus nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis possis. Quin tu me vides qui, ex qua provincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius, innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male vestitis ad portam Caelimontanam sitiens pervenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; quae vacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. Nummus interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et manebit. Rationes ad aerarium continuo, sicut tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parvi. Quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse. Ita enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans commurmuratus sit:
“ratio quidem hercle apparet, argentum oichetai.”
Hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum revocare possis.

XXVI. O tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni vix memor! ita nescio quid istuc fractum, humile, demissum, sordidum, inferius etiam est quam ut Mediolanensi praecone, avo tuo, dignum esse videatur. L. Crassus, homo sapientissimus nostrae civitatis, specillis prope scrutatus est Alpis ut, ubi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret; eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagravit. Eorum neuter triumphavit, quod alteri illum honorem conlega, alteri mors peremit. Inrisa est abs te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi, a qua te longe dixisti abhorrere. Qui etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te dictum est, tamen istum honorem contemnendum non putavit. Tu eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta, abundantior consilio, ingenio, sapientia quam Crassus, ea contemnis quae illi “idiotae,” ut tu appellas, praeclara duxerunt. Quos si reprehendis quod cupidi coronae laureae fuerint, cum bella aut parva aut nulla gessissent, tu tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum laborum tuorum, praemia periculorum, virtutis insignia contemnere debuisti. Neque vero contempsisti, sis, licet Themista sapientior, sed os tuum ferreum senatus convicio verberari noluisti.
Iam vides—quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem—et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem inflixerint. Num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque vita splendorem tuum—, gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut verius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo antelaturus?

XXVII. Age, senatus odit te—quod eum tu facere iure concedis—adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; videre equites Romani noli possunt, quo ex ordine vir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus, plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per servos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti. Fac huius odi tanti ac tam universi periculum, si audes. Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. Da te populo, committe ludis. Sibilum metuis? Vbi sunt vestrae scholae? Ne acclametur times? Ne id quidem est curare philosophi. Manus tibi ne adferantur? Dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo: verba atque ineptiae. Sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos. Convivium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa: ludos nobis “idiotis” relinquet. Solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis voluptates anteferre. Nam quod vobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. Luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare. Est enim quaedam quae, quamquam omnis est vitiosa atque turpis, est tamen ingenuo ac libero dignior. Nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum—laudabo inimicum—quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. Toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat; mensam tolli iubet.

XXVIII. Dicet aliquis: “unde haec tibi nota sunt?” Non me hercules contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. Est quidam Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam—sic enim cognovi—humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. Is cum istum adulescentem iam tum hac dis irata fronte vidisset, non fastidivit eius amicitiam, cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una viveret nec fere umquam ab eo discederet. Non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. Audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae voluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps. Itaque admissarius iste, simul atque audivit voluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad illius hanc orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo distinguere et dividere, illa quem ad modum dicerentur; iste “claudus,” quem ad modum aiunt, “pilam”, retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum diserte dicere existimare. Dicit autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis voluptatibus. Quid multa? Graecus facilis et valde venustus nimis pugnax contra imperatorem populi Romani esse noluit.

XXIX. Est autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita festivum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. In quo reprehendat eum licet, si qui volet, modo leviter, non ut improbum, non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. Devenit autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque advena quo tot sapientes et tanta civitas. Revocare se non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam verebatur. Rogatus, invitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conviviorumque genera, adulteria denique eius delicatissimis versibus expresserit, in quibus, si qui velit, possit istius tamquam in speculo vitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni vererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit detrahi nihil volo. Qui si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et gravior esse potuisset; sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho valde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, virtutis continet et offici et bene vivendi disciplinam; quam qui profitetur gravissimam sustinere mihi personam videtur. Sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinavit.
Qui modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, “non illa tibi,” inquit, “invidia nocuit sed versus tui.” Nimis magna poena te consule constituta est sive malo poetae sive libero. “Scripsisti enim: Cedant arma togae.” Quid tum? “Haec res tibi fluctus illos excitavit.” At hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: “VELITIS IVBEATIS VT, QVOD M. CICERO VERSVM FECERIT,” sed “QVOD VINDICARIT.”