Cato – De Agri Cultura

21 – Cupam facito P. X, tam crassam quam modioli postulabunt, media inter orbis quae conveniant. Crassam quam columella ferrea erit, eam mediam pertundito, uti columellam indere possis. Eo fistulam ferream indito, quae in columellam conveniat et in cupam. Inter cupam dextra sinistra pertundito late digitos primoris IIII, alte digitos primoris III, sub cupa tabulam ferream, quam lata cupa media erit, pertusam figito, quae in columellam conveniat. Dextra sinistra, foramina ubi feceris, lamnis circumplectito. Replicato in inferiorem partem cupae omnis quattuor lamminas; utrimque secus lamminas sub lamminas pollulas minutas supponito, eas inter sese configito, ne foramina maiora fiant, quo cupulae minusculae indentur. Cupa qua fini in modiolos erit, utrimque secus imbricibus ferreis quattuor de suo sibi utrimque secus facito qui figas. Imbrices medias clavulis figito. Supra imbrices extrinsecus cupam pertundito, qua clavus eat, qui orbem cludat. Insuper foramen ferreum digitos sex latum indito, pertusum utrimque secus, qua clavus eat. Haec omnia eius rie causa fiunt, uti ne cupa in lapide conteratur. Armillas IIII facito, quas circum orbem indas, ne cupa et clavus conterantur intrinsecus. Cupam materia ulmea aut faginea facito. Ferrum factum quod opus erit uti idem faber figat; HS LX opus sunt. Plumbum in cupam emito HS IIII. Cupam qui concinnet et modiolos qui indat et plumbet, operas fabri dumtaxat HS VIII; idem trapetum oportet accommodet. Summa sumpti HS LXXII praeter adiutores.

22 – Trapetum hoc modo accommodare oportet. Librator uti statuatur pariter ab labris. Digitum minimum orbem abesse oportet ab solo mortari. Orbes cavere oportet nequid mortarium terant. Inter orbem et miliarium unum digitum interesse oportet. Si plus intererit atque orbes nimium aberunt, funi circumligato miliarium arte crebro, uti expleas quod nimium interest. Si orbes altiores erunt atque nimium mortarium deorsom teret, orbiculos ligneos pertusos in miliarium in columella supponito, eo altitudinem temperato. Eodem modo latitudinem orbiculis ligneis aut armillis ferreis temperato, usque dum recte temperabitur. Trapetus emptus est in Suessano HS CCCC et olei P. L. Conposturae HS LX; vecturam boum, operas VI, homines VI cum bubulcis HS LXXII; cupam ornatam HS LXXII, pro oleo HS XXV; S. S. HS DCXXVIIII. Pompeis emptus ornatus HS CCCXXCIIII; vecturam HS CCXXC; domi melius concinnatur et accommodatur, eo sumpti opus est HS LX: S. S. HS DCCXXIIII. Si orbes in veteres trapetos parabis, medios crassos P. I digitos III, altos P. I, foramen semipedem quoquo vorsum. Eos cum advexeris, ex trapeto temperato. Ii emuntur ad Rufri macerias HS CXXC, temperantur HS XXX. Tantidem Pompeis emitur.

23 – Fac ad vindemiam quae opus sunt ut parentur. Vasa laventur, corbulae sarciantur, picentur, dolia quae opus sunt picentur, quom pluet; quala parentur, sarciantur, far molatur, menae emantur, oleae caducae saliantur. Uvas miscellas, vinum praeligneum quod operarii bibant, ubi tempus erit, legito. Siccum puriter omnium dierum pariter in dolia dividito. Si opus erit, defrutum indito in mustum de musto lixivo coctum, partem quadragesimam addito defruti vel salis sesquilibram in culleum. Marmor si indes, in culleum libram indito; id indito in urnam, misceto cum musto; id indito in doleum. Resinam si indes, in culleum musti P. III, bene comminuito, indito in fiscellam et facito uti in doleo musti pendeat; eam quassato crebro, uti resina condeliquescat. Ubi indideris defrutum aut marmor aut resinam, dies XX permisceto crebro, tribulato cotidie. Tortivum mustum circumcidaneum suo cuique dolio dividito additoque pariter.

24 – Vinum Graecum hoc modo fieri oportet. Uvas Apicias percoctas bene legito. Ubi delegeris, is eius musti culleum aquae marinae veteris Q. II indito vel salis puri modium; eum in fiscella suspendito sinitoque cum musto distabescat. Si helvolum vinum facere voles, dimidium helvoli, dimidium Apicii vini indito, defruti veteris partem tricesimam addito. Quidquid vini defrutabis, partem tricesimam defruti addito.

25 – Quom vinum coctum erit et quom legetur, facito uti servetur familiae primum suisque facitoque studeas bene percoctum siccumque legere, ne vinum nomen perdat. Vinaceos cotidie recentis succernito lecto restibus subtento, vel cribrum illi rei parato. Eos conculcato in dolia picata vel in lacum vinarium picatum. Id bene iubeto oblini, quod des bubus per hiemem. Indidem, si voles, lavito paulatim. Erit lora familiae quod bibat.

26 – Vindemia facta vasa torcula, corbulas, fiscinas, funis, patibula, fibulas iubeto quidquid suo loco condi. Dolia cum vino bis in die fac extergeantur, privasque scopulas in dolia facito habeas illi rei, qui labra doliorum circumfrices. Ubi erit lectum dies triginta, si bene dacinata erunt, dolia oblinito, Si voles de faece demere vinum, tum erit ei rei optimum tempus.

27 – Sementim facito, ocinum, viciam, faenum Graecum, fabam, ervum, pabulum bubus. Alteram et tertiam pabuli sationem facito. Deinde alias fruges serito. Scrobes in vervacto oleis, ulmis, vitibus, ficis; simul cum semine serito. Si erit locus siccus, tum oleas per sementim serito, et quae ante satae erunt, teneras tum supputato et arbores ablaqueato.

28 – Oleas, ulmos, ficos, poma, vites, pinos, cupressos cum seres, bene cum radicibus eximito cum terra sua quam plurima circumligatoque, uti ferre possis; in alveo aut in corbula ferri iubeto. Caveto, quom ventus siet aut imber, effodias aut feras; nam id maxime cavendum est. In scrobe quom pones, summam terram subdito; postea operito terra radicibus fini, deinde calcato pedibus bene, deinde festucis vectibusque calcato quam optime poteris; id erit ei rei primum. Arbores crassiores digitis V quae erunt, eas praecisas serito oblinitoque fimo summas et foliis alligato.

29 – Stercus dividito sic. Partem dimidiam in segetem, ubi pabulum seras, et si ibi olea erit, simul ablaqueato stercusque addito: postea pabulum serito. Partem quartam circum oleas ablaqueatas, quom maxime opus erit, addito terraque stercus operito. Alteram quartam partem in pratum reservato idque, quom maxime opus erit, ubi favonius flabit, evehito luna silenti.

30 – Bubus frondem ulmeam, populneam, querneam, ficulneam, usque dum habebis, dato. Ovibus frondem viridem, usque dum habebis, praebeto; ubi sementim facturus eris, ibi oves delectato; et frondem usque ad pabula matura. Pabulum aridum quod condideris in hiemem quam maxime conservato, cogitatoque hiemis quam longa siet.

31 – Ad oleam cogendam quae opus erunt parentur. Vimina matura, salix per tempus legatur, uti sit unde corbulae fiant et veteres sarciantur. Fibulae unde fiant, aridae iligneae, ulmeae, nuceae, ficulneae, fac in stercus aut in aquam coniciantur; inde, ubi opus erit, fibulas facito. Vectes iligneos, acrufolios, laureos, ulmeos facito uti sient parati. Prelum ex carpino atra potissimum facito. Ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro. Tum erit tempestiva, cum semen suum maturum erit, cavetoque per rorem trahas aut doles. Quae materies semen non habebit, cum glubebit, tempestiva erit. Vento austro caveto nequam materiam neve vinum tractes nisi necessario.

32 – Vineas arboresque matura face incipias putare. Vites propages in sulcos; susum vorsum, quod eius facere poteris, vitis facito uti ducas. Arbores hoc modo putentur, rami uti divaricentur, quos relinques, et uti recte caedantur et ne nimium crebri relinquantur. Vites bene nodentur; per omnes ramos diligenter caveto ne vitem praecipites et ne nimium praestringas. Arbores facito uti bene maritae sint vitesque uti satis multae adserantur et, sicubi opus erit, de arbore deiciantur, uti in terram deprimantur, et biennio post praecidito veteres.

33 – Viniam sic facito uti curetur. Vitem bene nodatam deligato recte, fluxuosa uti ne sit, susum vorsum semper ducito, quod eius poteris. Vinarios custodesque recte relinquito. Quam altissimam viniam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. Hoc modo eam curato. Capita vitium per sementiam ablaqueato. Vineam putatam circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. Vites teneras quam primum propagato, sic occato; veteres quam minimum castrato, potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. Vitem novellam resicari tum erit tempus, ubi valebit. Si vinea a vite calva erit, sulcos interponito ibique viveradicem serito, umbram ab sulcis removeto crebroque fodito. In vinea vetere serito ocinum, si macra erit (quod granum capiat ne serito), et circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid horum, quo rectius valeat. Ubi vinea frondere coeperit, pampinato. Vineas novellas alligato crebro, ne caules praefringantur, et quae iam in perticam ibit, eius pampinos teneros alligato leviter corrigitoque, uti recte spectent. Ubi uva varia fieri coperit, vites subligato, pampinato uvasque expellito, circum capita sarito. Salictum suo tempore caedito, glubito arteque alligato. Librum conservato, cum opus erit in vinea, ex eo in aquam coicito, alligato. Viminae, unde corbulae fiant, conservato.

34 – Redeo ad sementim. Ubi quisque locus frigidissimus aquosissimusque erit, ibi primum serito. In caldissimis locis sementim postremum fieri oportet. Terram cave cariosam tractes. Ager rubicosus et terra pulla, materina, rudecta, harenosa, item quae aquosa non erit, ibi lupinum bonum fiet. In creta et uligine et rubrica et ager qui aquosus erit, semen adoreum potissimum serito. Quae loca sicca et non herbosa erunt, aperta ab umbra, ibi triticum serito.

35 – Fabam in locis validis non calamitosis serito. Viciam et faenum Graecum quam minime herbosis locis serito. Siliginem, triticum in loco aperto celso, ubi sol quam diutissime siet, seri oportet. Lentim in rudecto et rubricoso loco, qui herbosus non siet, serito. Hordeum, qui locus novus erit aut qui restibilis fieri poterit, serito. Trimestre, quo in loco sementim maturam facere non potueris et qui locus restibilis crassitudine fieri poterit, serri oportet. Rapinam et coles rapicii unde fiant et raphanum in loco stercorato bene aut in loco crasso serito.

36 – Quae segetem stercorent. Stercus columbinum spargere oportet in pratum vel in hortum vel in segetem. Caprinum, ovillum, bubulum, item ceterum stercus omne sedulo conservato. Amurcam spargas vel inriges ad arbores; circum capita maiora amphoras, ad minora urnas cum aquae dimidio addito, ablaqueato prius non alte.

37 – Quae mala in segete sint. Si cariosam terram tractes. Cicer, quod vellitur et quod salsum est, eo malum est. Hordeum, faenum Graecum, ervum, haec omnia segetem exsugunt et omnia quae vellentur. Nucleos in segetem ne indideris.

Quae segetem stercorent fruges: lupinum, faba, vicia. Stercus unde facias: stramenta, lupinum, paleas, fabalia, acus, frondem iligneam, querneam. Ex segeti vellito ebulum, cicutam et circum salicta herbam altam uvamque; eam substernito ovibus bubusque, frondem putidam. Partem de nucleis succernito et in lacum coicito, eo aquam addito, permisceto rutro bene; inde lutum circum oleas ablaqueatas addito, nucleos conbustos item addito. Vitis si macra erit, sarmenta sua concidito minute et ibidem inarato aut infodito. Per hiemem lucubratione haec facito: ridicas et palos, quos pridie in tecto posueris, siccos dolato, faculas facito, stercus egerito. Nisi intermestri lunaque dimidiata tum ne tangas materiem. Quam effodies aut praecides abs terra, diebus VII proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximetur. Omnino caveto nequam materiem doles neu caedas neu tangas, si potes, nisi siccam neu gelidam neu rorulentam. Frumenta face bis sarias runcesque avenamque destringas. De vinea et arboribus putatis sarmenta degere et fascinam face et vitis et ligna in cacuminum ficulna et codicillos domino in acervum conpone.

38 – Fornacem calcariam pedes latam X facito, altam pedes XX, usque ad pedes tres summam latam redigito. Si uno praefurnio coques, lacunam intus magnam facito, uti satis siet ubi cinerem concipiat, ne foras sit educendus. Fornacemque bene struito; facito fortax totam fornacem infimam conplectatur. Si duobus praefurniis coques, lacuna nihil opus erit. Cum cinere eruto opus erit, altero praefurnio eruito, in altero ignis erit. Ignem caveto ne intermittas quin semper siet, neve noctu neve ullo tempore intermittatur caveto. Lapidem bonum in fornacem quam candidissimum, quam minime varium indito. Cum fornacem facies, fauces praecipites deorsum facito. Ubi satis foderis, tum fornaci locum facito, uti quam altissima et quam minime ventosa siet. Si parum altam fornacem habebis ubi facias, latere summam statuito aut caementis cum luto summam extrinsecus oblinito. Cum ignem subdideris, siquam flamma exibit nisi per orbem summum, luto oblinito. Ventus ad praefurnium caveto ne accedat: inibi austrum caveto maxime. Hoc signi erit, ubi calx cocta erit, summos lapides coctos esse oportebit; item infimi lapides cocti cadent, et flamma minus fumosa exibit.

Si ligna et virgas non poteris vendere neque lapidem habebis, unde calcem coquas, de lignis carboreas coquito, virgas et sarmenta, quae tibi ustioni supererunt, in segete conburito. Ubi conbusseris, ibi papaver serito.

39 – Ubi tempestates malae erunt, cum opus fieri non poterit, stercus in stercilinum egerito. Bubile, ovile, cohortem, villam bene purgato. Dolia plumbo vincito vel materie quernea vere sicca alligato. Si bene sarseris aut bene alligaveris et in rimas medicamentum indideris beneque picaveris, quodvis dolium vinarium facere poteris. Medicamentum in dolium hoc modo facito: cerae P. I, resinae P. I, sulpuris P. C’ C’. Haec omnia in calicem novum indito, eo addito gypsum contritum, uti crassitudo fiat quasi emplastrum, eo dolia sarcito. Ubi sarseris, qui colorem eundem facias, cretae crudae partes duas, calcis tertiam conmisceto; inde laterculos facito, coquito in fornace, eum conterito idque inducito.

Per imbrem in villa quaerito quid fieri possit. Ne cessetur, munditias facito. Cogitato, si nihil fiet, nihilo minus sumptum futurum.