Cato – De Agri Cultura

100 – Oleum si in metretam novam inditurus eris, amurca, ita uti est cruda, prius conluito agitatoque diu, ut bene conbibat. Id si feceris, metreta oleum non bibet, et oleum melius faciet, et ipsa metreta firmior erit.

101 – Virgas murteas si voles cum bacis servare et item aliud genus quod vis, et si ramos ficulneos voles cum foliis, inter se alligato, fasciculos facito, eos in amurcam demittito, supra stet amurca facito. Sed ea quae demissurus eris sumito paulo acerbiora. Vas, quo condideris, oblinito plane.

102 – Si bovem aut aliam quamvis quadrupedem serpens momorderit, melanthi acetabulum, quod medici vocant zmurnaeum, conterito in vini veteris hemina: id per nares indito et ad ipsum morsum stercus suillum apponito. Et idem hoc, si usus evenerit, homini facito.

103 – Boves uti valeant et curati bene sint, et qui fastidient cibum, uti magis cupide adpetant, pabulum quod dabis amurca spargito; primo pabulum, dum consuescant, postea magis, et dato rarenter bibere conmixtam cum aqua aequabiliter. Quarto quinto quoque die hoc sic facies. Ita boves et corpore curatiores erunt, et morbus aberit.

104 – Vinum familiae per hiemem qui utatur. Musti Q. X in dolium indito, aceti acris Q. II eodem infundito, sapae Q. II, aquae dulcis Q. L. Haec rude misceto ter in die dies quinque continuos. Eo addito aquae marinae veteris sextarios LXIIII et operculum in dolium inponito et oblinito post dies X. Hoc vinum durabit tibi usque ad solstitium. Siquid superfuerit post solstitium, acetum acerrimum et pulcherrimum erit.

105 – Qui ager longe a mari aderit, ibi vinum Graecum sic facito. Musti Q. XX in aheneum aut plumbeum infundito, ignem subdito. Ubi bullabit vinum, ignem subducito. Ubi id vinum refrixerit, in dolium quadragenarium infundito. Seorsum vas aquae dulcis Q. I infundito, salis M I, sinito muriam fieri. Ubi muria facta erit, eodem in dolium infundito. Schoenum et calamum in pila contundito, quod satis siet, sextarium unum eodem in dolium infundito, ut odoratum siet. Post dies XXX dolium oblinito. Ad ver diffundito in amphoras. Biennium in sole sinito positum esse. Deinde in tectum conferto. Hoc vinum deterius non erit quam Coum.

106 – Aquae marinae concinnatio. Aquae marinae Q. I ex alto sumito, quo aqua dulcis non accedit. Sesquilibram salis frigito, eodem indito et rude misceto usque adeo, donec ovum gallinaceum coctum natabit, desinito miscere. Eodem vini veteris vel Aminnii vel miscelli albi congios II infundito, misceto probe. Postea vas picatum confundito et oblinito. Siquid plus voles aquae marinae concinnare, pro portione ea omnia facito.

107 – Quo labra doliorum circumlinas, ut bene odorata sint et nequid viti in vinum accedat. Sapae congios VI quam optimae infundito in aheneum aut in plumbeum et iris aridae contusae heminam et sertam Campanicam P. V bene odoratam una cum iri contundas quam minutissime, per cribrum cernas et una cum sapa coquas sarmentis et levi flamma. Commoveto, videto ne aduras. Usque coquito, dum dimidium excoquas. Ubi refrixerit, confundito in vas picatum bene odoratum et oblinito et utito in labra doliorum.

108 – Vinum si voles experiri duraturum sit necne, polentam grandem dimidium acetabuli in caliculum novum indito et vini sextarium de eo vino quod voles experiri eodem infundito et inponito in carbones; facito bis aut ter inferveat. Tum id percolato, polentam abicito. Vinum ponito sub dio. Postridie mane gustato. Si id sapiet, quod in dolio est, scito duraturum; si subacidum erit, non durabit.

109 – Vinum asperum quod erit lene et suave si voles facere, sic facito. De ervo farinam facito libras IIII et vini cyathos IIII conspargito sapa. Postea facito laterculos. Sinito conbibant noctem et diem. Postea conmisceto cum eo vino in dolio et oblinito post dies LX. Id vinum erit lene et suave et bono colore et bene odoratum.

110 – Odorem deteriorem demere vino. Testam de tegula crassam puram calfacito in igni bene. Ubi calebit, eam picato, resticula alligato, testam demittito in dolium infimum leniter, sinito biduum oblitum dolium. Si demptus erit odor deterior, id optime; si non, saepius facito, usque dum odorem malum dempseris.

111 – Si voles scire, in vinum aqua addita sit necne, vasculum facito de materia hederacia. Vinum id, quod putabis aquam habere, eo demittito. Si habebit aquam, vinum effluet, aqua manebit. Nam non continet vinum vas hederaceum.

112 – Vinum Coum si voles facere, aquam ex alto marinam sumito mari tranquillo, cum ventus non erit, dies LXX ante vindemiam, quo aqua dulcis non perveniet. Ubi hauseris de mari, in dolium infundito, nolito inplere, quadrantalibus quinque minus sit quam plenum. Operculum inponito, relinquito qua interspiret. Ubi dies XXX praeterierint, transfundito in alterum dolium puriter et leniter, relinquito in imo quod desiderit. Post dies XX in alterum dolium item transfundito; ita relinquito usque ad vindemiam. Unde vinum Coum facere voles, uvas relinquito in vinea, sinito bene coquantur, et ubi pluerit et siccaverit, tum deligito et ponito in sole biduum aut triduum sub dio, si pluviae non erunt. Si pluvia erit, in tecto cratibus conponito, et siqua acina corrupta erunt, depurgato. Tum sumito aquam marinam Q. S. S. E, in dolium quinquagenarium infundito aquae marinae Q. X. Tum acina de uvis miscellis decarpito de scopione in idem dolium, usque dum inpleveris. Manu conprimito acina, ut conbibant aquam marinam. Ubi inpleveris dolium, operculo operito, relinquito qua interspiret. Ubi triduum praeterierit, eximito de dolio et calcato in torculario et id vinum condito in dolia lauta et pura et sicca.

113 – Ut odoratum bene sit, sic facito. Sumito testam picatam, eo prunam lenem indito, suffito serta et schoeno et palma, quam habent unguentarii, ponito in dolio et operito, ne odor exeat, antequam vinum indas. Hoc facito pridie quam vinum infundere voles. De lacu quam primum vinum in dolia indito, sinito dies XV operta, antequam oblinas, relinquito qua interspiret, postea oblinito. Post dies XL diffundito in amphoras et addito in singulas amphoras sapae sextarium unum. Amphoras nolito inplere nimium, ansarum infimarum fini, et amphoras in sole ponito, ubi herba non siet, et amphoras operito, ne aqua accedat, et ne plus quadriennium in sole siveris. Post quadriennium in cuneum conponito et instipato.

114 – Vinum si voles concinnare, ut alvum bonam faciat, secundum vindemiam, ubi vites ablaqueantur, quantum putabis ei rei satis esse vini, tot vites ablaqueato et signato. Earum radices circumsecato et purgato. Veratri atri radices contundito in pila, eas radices dato circum vitem et stercus vetus et cinerem veterem et duas partes terrae circumdato radices vitis. Terram insuper inicito. Hoc vinum seorsum legito. Si voles servare in vetustatem ad alvum movendam, servato, ne conmisceas cum etero vino. De eo vino cyathum sumito et misceto aqua et bibito ante cenam. Sine periculo alvum movebit.

115 – In vinum mustum veratri atri manipulum coicito in amphoram. Ubi satis efferverit, de vino manipulum eicito. Id vinum servato ad alvum movendam. Vinum ad alvum movendam concinnare. Vites cum ablaqueabuntur, signato rubrica, ne admisceas cum cetero vino. Tris fasciculos veratri atri circumponito circum radices et terram insuper inicito. Per vindemiam de iis vitibus quod delegeris, seorsum servato, cyathum in ceteram potionem indito. Alvum movebit et postridie pepurgabit sine periculo.

116 – Lentim quo modo servare oporteat. Laserpicium aceto diluito, permisceto lentim aceto laserpiciato et ponito in sole. Postea lentim oleo perfricato, sinito arescat. Ita integra servabitur recte.

117 – Oleae albae quo modo condiantur. Antequam nigrae fiant, contundantur et in aquam deiciantur. Crebro aquam mutet. Deinde, ubi satis maceratae erunt, exprimat et in acetum coiciat et oleum addat, salis selibram in modium olearum. Feniculum et lentiscum seorsum condat in acetum. Si una admiscere voles, cito utito. In orculam calcato. Manibus siccis, cum uti voles, sumito.

118 – Oleam albam, quam secundum vindemiam uti voles, sic condito. Musti tantumdem addito, quantum aceti. Cetera item condito ita, uti supra scriptum est.

119 – Epityrum album nigrum variumque sic facito. Ex oleis albis nigris variisque nucleos eicito. Sic condito. Concidito ipsas, addito oleum, acetum coriandrum, cuminum feniculum rutam, mentam. In orcuam condito, oleum supra siet. Ita utito.

120 – Mustum si voles totum annum habere, in amphoram mustum indito et corticem oppicato, demittito in piscinam. Post dies XXX eximito. Totum annum mustum erit.

121 – Mustaceos sic facito. Farinae siligneae modium unum musto conspargito. Anesum, cuminum, adipis P. II, casei libram, et de virga lauri deradito, eodem addito, et ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques.

122 – Vinum concinnare, si lotium difficilius transibit. Capreidam vel iunipirum contundito in pila, libram indito, in duobus congiis vini veteris in vase aheneo vel in plumbeo defervefacito. Ubi refrixerit, in lagonam indito. Id mane ieiunus sumito cyathum; proderit.

123 – Vinum ad isch -iacos sic facito. De iunipiro materiem semipedem crassam concidito minutim. Eam infervefacito cum congio vini veteris. Ubi refrixerit, in lagonam confundito et postea id utito cyathum mane ieiunus; proderit.

124 – Canes interdiu clausos esse oportet, ut noctu acriores et vigilantiores sint.

125 – Vinum murteum sic facito. Murtam nigram arfacito in umbra. Ubi iam passa erit, servato ad vindemiam, in urnam musti contundito murtae semodium, id oblinito. Id est ad alvum crudam et ad lateris dolorem et ad coeliacum.

126 – Ad tormina, et si alvus non consistet, et si taeniae et lumbrici molesti erunt. XXX mala Punica acerba sumito, contundito, indito in urceum et vini nigri austeri congios III. Vas oblinito. Post dies XXX aperito et utito; ieiunus heminam bibito.

127 – Ad dyspepsiam et stranguriam mederi. Malum Punicum ubi florebit, conligito, tris minas in amphoram infundito, vini Q. I veteris addito et feniculi radicem puram contusam minam. Oblinito amphoram et post dies XXX aperito et utito. Ubi voles cibum concoquere et lotium facere, hinc bibito quantum voles sine periculo. Idem vinum taenias perpurgat et lumbricos, si sic concinnes. Incenatum iubeto esse. Postridie turis drachmam unam conterito et mel coctum drachmam unam et vini sextarium origaniti. Dato ieiuno, et puero pro aetate triobolum et vini hemina. Supra pilam inscendat et saliat decies et deambulet.

128 – Habitationem delutare. Terram quam maxime cretosam vel rubricosam, eo amurcam infundito, paleas indito. Sinito quadriduum fracescat. Ubi bene fracuerit, rutro concidito. Ubi concideris, delutato. Ita neque aspergo nocebit, neque mures cava facient, neque herba nascetur, neque lutamenta scindent se.

129 – Aream, ubi frumentum teratur, sic facito. Confodiatur minute terra, amurca bene conspargatur et conbibat quam plurimum. Conminuito terram et cylindro aut pavicula coaequato. Ubi coaequata erit, neque formicae molestae erunt, et cum pluerit, lutum non erit.

130 – Codicillos oleagineos et cetera ligna amurca cruda perspargito et in sole ponito, perbibant bene. Ita neque fumosa erunt et ardebunt bene.