Traductor_Latino_Felice_Massaro
Quanto Q. Maximus melius! de quo Ennius: “Unus homo nobis cunctando restituit rem. Noenum rumores ponebat ante salutem. Ergo postque magisque viri nunc gloria claret”.Quanto Q. Maximus melius! de quo Ennius: “Unus homo nobis cunctando restituit rem. Noenum rumores ponebat ante salutem. Ergo postque magisque viri nunc gloria claret”.Quanto Q. Maximus melius! de quo Ennius: “Unus homo nobis cunctando restituit rem. Noenum...
Promptiores igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis.
Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria parati essent, idem gloriae iacturam ne minimam quidem facere vellent, ne re publica quidem postulante.
Ut Callicratidas, qui, cum Lacedaemoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum consilio non paruit eorum, qui classem ab Arginusis removendam nec cum Atheniensibus dimicandum putabant.
Quibus ille respondit Lacedaemonios classe illa amissa aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse.
Atque haec quidem Lacedaemoniis plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum Cleombrotus invidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum opes corruerunt.
Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui leviter aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur.
Quare in tranquillo tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali.
Periculosae autem rerum actiones partim iis sunt, qui eas suscipiunt, partim rei publicae.
Itemque alii de vita, alii de gloria et benivolentia civium in discrimen vocantur.