Apuleius – De Dogmate Platonis L. I
X. Tempus vero aevi esse imaginem, si quidem tempus movetur, perennitatisfixa et inmota natura est; et ire in eam tempus, et in eius magnitudinem finiri ac dissolvi posse, si quando hoc decreverit fabricator mundi deus. Eiusdem temporis spatiis mensuras mundanae conversionis intellegi. Solis quippe et lunae globum hoc agere, ceterasque stellas, quas nos non recte erroneas et vagas dicimus; nostrae enim super earum cursibus opiniones disputationesque possunt in errorem intellectum inducere. Ceterum ille rerum ordinator moras progressusque constituit, ut ne modico quidem errori locus esset. Dies quippe cum noctibus mensium spatia conplete, menses vicissim annorum orbes involvunt, nec prius quam signa haec luce siderea ardere coeperunt, iniri potuerunt temporum numeri, perituramque esse observationem conputationis huius, si hic olim chorus antiquus steterit.Namque ut mensurae et reversiones temporum noscerentur circuitusque mundi videretur, solis incensa sunt lumina, et vicissim, ut quies desiderata proveniret animantibus, opacitas est inventa noctis. Mensesque effici, cum luna, circuli sui conpleto curriculo, ad eundem locum, a quo discesserit, revertatur; anni vero spatia concludi, cum sol quadrinas temporum contigerit vices et ad idem signum fuerit invectus. Horum enim ratio in se revertentium et a se proficiscentium intellectum cogitationis invenit. Esse autem stellarum nihilominus certos ambitus legitimis curriculis perpetuo servatos, quos vix hominum sollertia conprehendit. Vnde fit ut et magnus ille vocitatus annus facile noscatur, cuius tempus inplebitur, cum vagantium stellarum comitatus ad eundem pervenerit finem novumque sibi exordium et itinera per vias mundi reparaverit.
XI. Globorum vero caelestium, nexorum inter se per vices mutuas, omniumsupremum esse eum qui inerrabili meatu censetur; eius amplexu ceteros coerceri. Et esse aplanesi primum ordinem, secundum Saturno datum, Iovi tertium, Martem quartum tenere, quintum Mercurio dari, sextum Veneris esse, septimum solis itineribus incendi, octavum metiri lunam.Exinde elementis omnia ac principiis occupari. Ignem ante alia superiorem esse, mox aeris locum, hinc aquae proximum et tunc globum terrae in medio situm, aequalem loco ac figura, inmobilem stare. Hoc astrorum ignes sphaeris adfixos perpetuis atque indefessis cursibus labi, et hoc animalis deos dicit esse; sphaerarum vero ingenium ex igni coalitum et fabricatum.Iam ipsa animantium genera in quattuor species dividuntur, quarum una est ex natura ignis eiusmodi qualem solem ac lunam videmus ceterasque siderum stellas, alterum ex aeria qualitate hanc etiam daemonum dicit, tertium ex aqua terraque coalescere; et mortale genus corporum ex eo dividi terrenum atque terrestre sic enim engeion et epigeion censui<t> nuncupanda terrenumque esse arborum ceterarumque frugum, quae humi fixae vitam trahunt, terrestria vero quae alit ac sustinet tellus.Deorum trinas nuncupat species, quarum est, prima unus et solus summus ille, ultramundanus, incorporeus, quem patrem et architectum huius divini orbis superius ostendimus; aliud genus est quale astra habent ceteraque numina, quos caelicolas nominamus; tertium habent, quos medioximos Romani veteres appellant, quod (est) sui ratione, sed et loco et potestate diis summis sunt minores, natura hominum profecto maiores.
XII. Sed omnia quae naturaliter et propterea recte feruntur providentiaecustodia gubernantur nec ullius mali causa deo poterit adscribi. Quare necomnia ad fati sortem arbitratur esse referenda. Ita enim definit: providentiam esse divinam sententiam, conservatricem prosperitatis eius, cuius causa tale suscepit officium; divinam legem esse fatum, per quod inevitabiles cogitationes dei atque incepta conplentur. Vnde si quid providentia geritur, id agitur et fato, et quod fato terminatur providentia debet susceptum videri. Et primam quidem providentiam esse summi exsuperantissimique deorum omnium, qui non solum deos caelicolas ordinavit, quos ad tutelam et decus per omnia mundi membra dispersit, sed natura etiam mortales eos, qui praestarent sapientia ceteris terrenis animantibus, ad aevitatem temporis edidit fundatisque legibus reliquarumdispositionem ac tutelam rerum, quas cotidie fieri necesse est, diis ceteristradidit. Vnde susceptam provi<de>ntiam dii secundae providentiae ita naviterretinent, ut omnia, etiam quae caelius mortalibus exhibentur, inmutabilem ordinationis paternae statum teneant. Daemonas vero, quos Genios et Lares possumus nuncupare, ministros deorum arbitra[n]tur custodesque hominum etinterpretes, si quid a diis velint.Nec sena omnia referenda esse ad vim fati puta[n]t, sed esse aliquid in nobiset in fortuna esse non nihil. Et fortunae quidem inprovidos casus ignorari a nobis fatetur; instabile enim quiddam et incurrens intercedere solere, quae consilio fuerint et meditatione suscepta, quod non patiatur meditata adfinem venire. Et tunc quidem cum inpedimentum istud utiliter provenit, res illa felicitas nominatur; at ubi repugnationes istae nocivae erunt, infelicitas dicitur. Omnium vero terrenorum nihil homine praestabilius providentia dedit.
XIII. Quare idem bene hominis pronuntia[n]t esse animam corporis dominam. Etenim cum tres partes animae ducat esse, rationabilem, id est mentis optumam portionem, hanc ait capitis arcem tenere; irascentiam vero procul a ratione ad domicilium cordis deductam esse obsequique eam in loco respondere sapientiae; cupidinem atque adpetitus, postremam mentis portionem, infernas abdominis sedes tenere ut popinas quasdam et latrinarum latebras, deversoria nequitiae atque luxuriae; relegatam vero idcirco longius a sapientia hanc partem videri, nec inportuna vicinitate rationem consulturam desuper cunctorumsaluti in ipsa cogitationum utilitate turbaret. Totum vero hominem in capite vultuque esse; nam prudentiam sensusque omnis non alias quam illa parte corporis contineri.
Cetera enim membra ancillari et subservire capiti, cibos et alia subministrare, vectare etiam sublime po[s]situm ut dominum atque rectoremprovidentiae eius a periculis vindicari. Sed machinamenta, quibus adsentiendas et diiudicandas qualitates sensus instructi sunt, ibidem erga regiam capitis constituta esse in conspectu rationis, ut intellegendi ac persentiscendi veritas adiuvetur.
XIV. Sensus vero ipsi ad ea quae sunt sensibilia apte conposita naturaintellegentiam cognatam tenent. Ac primo oculorum acies gemellas perlucidas et quadam luce visionis inlustres noscendi luminis officium tenere. Auditionem vero, aeriae naturae participem, aeris nuntiis percipere sonores. Iam gustatus solutiores esse sensus ideoque umidioribus et aquosispotius commodatos. Tactum etiam terrarum atque corporeum solidiora quaeque contingi offendique possunt sentire. Eorum etiam quae corrupta mutantur separata intellegentia est; in media namque regione oris nares natura constituit, quarum bifori via odor cum spiritu commeat. Conversiones autem multationesque odoratus causas dare easque de corruptis vel adustis vel mitescentibus aut madefactis sentiri, cum quidem ea, quae feruntur vapore velfumo exhalantur, odorum viis iudicium sensusque succedunt; nam res[istent]integrae et aer purus numquam eiusmodi auris inficiunt eos.Sensus quidem ipsi communes nobis sunt cum ceteris animantibus; at enim hominis sollertia eiusmodi divino beneficio instructior auctiorque, quod auditus illi est visusque praestantior. Oculis namque metitus est caelum siderumque circuitus et astrorum obitus atque ortus eorumque cum significatibus spatia comprehendit, ex quo pulcherrimus et uberrimus fons ille philosophiae profluxit. Auditu vero quid homini magnificentius potuit evenire, per quem prudentiam sapientiamque condisceret numerosque orationis metiretur ac modos faceret fieretque ipse totus modulatus ac musicus? Lingua et dentium vallum et ipsius osculi venustas accessit. Quod quidem aliis animantibus ad explendam victus necessitatem inferendasque ventri copias conparatum est, sed homini promptuarium potius rectae rationis et suavissimae orationis hoc datum est, ut, quae prudentia corde conceperit, ea sensa promat oratio.
XV. Sed totius corporis habitus et figura membrorum alia condicione suntoptuma, alia longe peiora: inferiora reguntur optimatium praestantia et ipsa ministerium suggerunt victuale. Pedes ceteraque umerorum tenus capiti oboediunt. At superciliorum saepes praemuniunt oculis, ne desuper proruat, quod teneras visiones mollesque perturbet. Pulmones loco ac sui genere cordi plurimum consulunt, cum exardescit ira trepidansque celerioribus motibus vertex cordis ipsius, madens sanguine, pulmonum excipitur mollitia, siti, frigore. Lienem vero iocineri non frustra esse finitimum, ut eius redundantiam participatis haustibus relevet abstergeatque ea quae sordium fuerint purumque ac sincerum praestet, quod maxime fibris est commodum. Ventrem hiris intestinorum circumplexum et nexibus inpeditum esse, ne esculenta et potulenta sese penetrarent, sed ut retenta paulisperutilitatem sui ac censum animantibus exhiberent; nam [ne] exhaustis etlabentibus usque quae inferuntur, momentis omnibus adpetendi cibi necessitas inmineret et ad hoc unum occupari nobis dies noctesque esset necesse.
XVI. Visceribus ossa sunt tecta; eadem revincta sunt nervis. Et tamen eaquae sunt internuntia sentiendi sic sunt operta visceribus, ne crassitudine sensus hebetentur. Illa etiam, quae iuncturis et copulis nexa sunt, adceleritatem facilius se movendi, haud multis sunt inpedita visceribus. Denique ipsius capitis verticem specta: contectum tenui cute capillisque hirsutum videbis adversum vim frigoris et caloris. At enim illae op[t]imaesunt partes quas labor subigit, ut femina ipsaque sessitandi regio est. Quid de cibatu ipso loquar, quem itinera ex utero manantia, fibris iecoris adiuncta, dispertiunt in cruoris habitudinem versum, ut eum ex eo loco per omnes artus natura sollers derivari faciat? Sed e regione cordis venarum meatus oriuntur, per pulmonum spiracula vivacitatem transferentes, quam de corde susceperint, et rursus ex illo loco divisae per membra totum hominem iuvant spiritu[m]. Hinc illae anhelandi vices haustae redditaequealterno modo, ne mutuis inpediantur occursibus. Venarum diversae suntqualitates, quas ad procreandum e regione cervicum per medullas renum commeare et suspici inguinum loco certum est et pulsu venarum genitale seminium humanitatis exire.
XVII. At cum totius corporis tres dicat esse substantias, primam vultvideri ex igni et aqua et ceteris elementis, aliam ex consimilibus partibus viscerum, ossiculorum, cruoris et ceterorum, tertiam de discrepantibus diversisque membris, id est capite, utero et articulis disparibus. Vnde et substantia, quae de simplicibus constat elementis, si id quod necessitate victus extrinsecus adrogatur commodo congruit et generi singulorum, qualitatem corporis temperiemque custodit, et illis quae de consimilibus, robur auget et iis, quae inter se disparia supra diximus, pulchritudinem nutrit; et simul[abo] aequalitas ista sicci atque umidi,ferventis ac frigidi sanitatem, vires speciemque largitur, sicuti illa intemperans atque inmoderata permixtio singulis universisque vitatis animalceleri exitio corrumpit.
XVIII. Tripertitam animam idem dicit: primam eius rationabilem esse partem,aliam excandescentiam vel inritabilitatem, tertiam adpetitus; eadem cupiditatem possumus nuncupare. Sed tunc animanti sanitatem adesse, vires, pulchritudinem, cum ratio totam regit parentesque ei inferiores duae partesconcordantesque inter se iracundia et voluptas nihil adpetunt, nihilcommovent, quod inutile esse duxeri[n]t ratio. Eiusmodi ad aequabilitatempartibus animae temperatis, corpus nulla turbatione frangitur. Alioquin invehit aegritudinem atque invalentiam et foeditatem, cum incompositae etinaequales inter se erunt, cum irascentiam et consilium subegerit sibique subiecerit cupiditas aut cum dominam illa reginamque rationem, obsequente licet et pacata cupidine, ira flagrantior vicerit. Sed aegritudinem mentis stultitiam esse dicit eamque in partes duas dividit; harum unam inperitiam nominat, aliam insaniam vocat; et inperitae morbum ex gloriosa iactatione contingere, cum eorum, quorum ignarus est, doctrinam aliquis scientiamque mentitur; furorem vero pessima consuetudine et libidinosa vita solere evenire hancque insaniam nominari, quam vitiosa qualitas corporis prodit, cum ea quae rationi sunt parata in ipso vertice inportunis angustiis coartantur. At enim hominem tunc esse perfectum, cum anima et corpus aequaliter copulantur et inter se conveniunt sibique respondent, ut firmitas mentis praevalentibus corporis viribus non sit inferior; corporis vero tunc nativis incrementis augetur, cum valitudinis ratio procurata salubriter modum necessarii victus nescit excedere nec valitudo obteritur magnitudine externorum laborum nec pabuli sarcina inmoderatius invecti vel non, ut oportet, digesti distributique per corpus. Tunc enim artus ac membra vigoris debiti modum et vires retinent, cum id quod infertur ad totius corporis conservationem veluti singillatim exaequatum cunctis partibus dividitur. Verum enimvero tunc exitium …