trlat_Confessiones_ XI439_83
25. 32. Et confiteor tibi, Domine , ignorare me adhuc, quid sit tempus, et rursus confiteor tibi, Domine, scire me in tempore ista dicere et diu me iam loqui de tempore atque ipsum diu non esse diu nisi mora temporis. Quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? An forte nescio, quemadmodum dicam quod scio? Ei mihi, qui nescio saltem quid nesciam! Ecce, Deus meus, coram te, quia non mentior ; sicut loquor, ita est cor meum. Tu illuminabis lucernam meam, Domine, Deus meus, illuminabis tenebras meas .