trlat_Confessiones_ IV216_106

Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se iactat insolenter ac turbide, et flagitia, si est immoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur voluptates ita errores et falsae opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est. Qualis in me tunc erat nesciente alio lumine illam illustrandam esse, ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis, quoniam tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas, et de plenitudine tua omnes nos accepimus. Es enim tu lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia in te non est transmutatio nec momenti obumbratio.

Potrebbero interessarti anche...