trlat_Confessiones_IV212_97

Ubi distribuuntur ista pondera variorum et diversorum amorum in anima una? Quid est, quod amo in alio, quod rursus nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? Non enim sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiamsi posset, hoc et de histrione dicendum est, qui naturae nostrae socius est. Ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? Grande profundum est ipse homo, cuius etiam capillos tu, Domine, numeratos habes  et non minuuntur in te; et tamen capilli eius magis numerabiles sunt quam affectus eius et motus cordis eius.

Potrebbero interessarti anche...