trlat_Confessiones_III160_87

Tamquam si quis nescius in armamentis, quid cui membro accommodatum sit, ocrea velit caput contegi et galea calciari et murmuret, quod non apte conveniat, aut in uno die indicto a pomeridianis horis iustitio quisquam stomachetur non sibi concedi quid venale proponere, quia mane concessum est, aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo, quod facere non sinatur qui pocula ministrat, aut aliquid post praesepia fieri, quod ante mensam prohibeatur et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui.

Potrebbero interessarti anche...