trlat_Confessiones_II130_97

Quid erat ille affectus animi? Certe enim plane turpis erat nimis, et vae mihi erat , qui habebam illum. Sed tamen quid erat? Delicta quis intellegit?  Risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos, qui haec a nobis fieri non putabant et vehementer nolebant. Cur ergo eo me delectabat, quo id non faciebam solus? An quia etiam nemo facile solus ridet? Nemo quidem facile, sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens est, vincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum vel sensibus occurrit vel animo. At ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus.

Potrebbero interessarti anche...