trlat_Confessiones_II130_97
Quid erat ille affectus animi? Certe enim plane turpis erat nimis, et vae mihi erat , qui habebam illum. Sed tamen quid erat? Delicta quis intellegit? Risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos, qui haec a nobis fieri non putabant et vehementer nolebant. Cur ergo eo me delectabat, quo id non faciebam solus? An quia etiam nemo facile solus ridet? Nemo quidem...