trlat_Instit_I_10_35

1. In potestate itaque dominorum sunt servi. quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus, dominis in servos vitae necisque potestatem esse, et quodcumque per servum adquiritur id domino adquiritur.

Potrebbero interessarti anche...