trlat_Confessiones_III144_68
Et cum eis eram et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab eversionibus, quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam perturbarent gratis illudendo atque inde pascendo malivolas laetitias suas. Nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. Quid itaque verius quam eversores vocarentur, eversi plane prius ipsi atque perversi deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus in eo ipso, quod alios irridere amant et fallere?