TL_Vetus Testamentum – Liber Leviticus

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

9
1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron:
2 “ Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino.
3 Et ad filios Israel loqueris: “Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum,
4 bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis” ”.
5 Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino,
6 ait Moyses: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius ”.
7 Dixit et ad Aaron: “ Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus ”.
8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo,
9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius.
10 Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
11 Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
12 Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni;
14 lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari.
15 Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem;
16 fecit quoque holocaustum secundum ritum
17 et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum matutinum.
18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu.
19 Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
20 posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari,
21 pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
22 Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit.
23 Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo;
24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas.

10
1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat.
2 Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
3 Dixitque Moyses ad Aaron: “ Hoc est, quod locutus est Dominus: “Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor” ”. Quod audiens tacuit Aaron.
4 Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: “ Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra ”.
5 Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis suis, foras, ut sibi fuerat imperatum.
6 Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: “ Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit.
7 Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos ”. Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi.
8 Dixit quoque Dominus ad Aaron:
9 “ Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis tabernaculum conventus, ne moriamini ­ praeceptum est sempiternum in generationes vestras
10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum,
11 doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi ”.
12 Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant: “ Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est.
13 Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et filiis tuis de incensis Domini, sicut praeceptum est mihi.
14 Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel.
15 Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram Domino, et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus ”.
16 De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum repperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
17 “ Cur non comedistis sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod sanctum sanctorum est, et datum vobis, ut portetis iniquitatem coetus in expiationem eorum in conspectu Domini;
18 praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi ”.
19 Respondit Aaron: “ Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et placere Domino? ”.
20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.

11
1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.
3 Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis.
4 Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis;
5 hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est;
6 leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit;
7 et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat.
8 Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
9 Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis.
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis
11 et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis.
12 Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis.
13 Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum,
14 milvum ac vulturem iuxta genus suum
15 et omne corvini generis,
16 struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum,
17 bubonem et mergulum et ibin,
18 cycnum et nyctocoracem et porphyrionem,
19 erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem.
20 Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,
22 comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum.
23 Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis.
24 Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum.
25 Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum.
26 Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur.
27 Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
28 Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis.
29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum,
30 mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon:
31 omnia haec immunda sunt.
Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum;
32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda.
33 Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est.
34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit.
35 Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis.
36 Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur.
37 Si ceciderint super sementem, non polluent eam;
38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis.
39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum;
40 et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum.
41 Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum.
42 Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
43 Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
44 Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram.
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum.
46 Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra,
47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis ”.

12
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae,
3 et die octavo circumcidetur infantulus;
4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius.
5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae.
6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suae pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi conventus et tradet sacerdoti.
7 Qui offeret illa coram Domino et expiabit eam; et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam.
8 Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum pro peccato; expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur ”.