TL_Vetus Testamentum – Liber Genesis

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

43
1 Interim fames omnem terram vehementer premebat;
2 consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: “ Revertimini et emite nobis pauxillum escarum ”.
3 Respondit Iudas: “ Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: “Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum”.
4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et ememus tibi necessaria;
5 sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: “Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo” ”.
6 Dixit eis Israel: “ Cur in meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem? ”.
7 At illi responderunt: “ Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: “Adducite fratrem vestrum vobiscum?” ”.
8 Iudas quoque dixit patri suo Israel: “ Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri.
9 Ego spondeo pro puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
10 Si non intercessisset dilatio, iam vice altera venissemus ”.
11 Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: “ Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas.
12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit;
13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum.
14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero ”.
15 Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph.
16 Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: “ Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie ”.
17 Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph.
18 Ibique exterriti dixerunt mutuo: “ Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros ”.
19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus
20 locuti sunt: “ Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas;
21 quibus emptis, cum venissemus ad deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus.
22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit argentum in marsupiis nostris ”.
23 At ille respondit: “ Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo ”. Eduxitque ad eos Simeon.
24 Et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum asinis eorum.
25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
26 Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in manibus suis; et adoraverunt proni in terram.
27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: “ Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit? ”.
28 Qui responderunt: “ Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit ”. Et incurvati adoraverunt eum.
29 Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: “ Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? ”. Et rursum: “ Deus, inquit, misereatur tui, fili mi ”.
30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit.
31 Rursumque, lota facie, egressus continuit se et ait: “ Ponite panes ”.
32 Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum ­ illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium ­
33 sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,
34 sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

44
1 Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “ Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
2 Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris ”. Factumque est ita.
3 Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
4 Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “ Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: “Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum?
5 Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!” ”.
6 Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est.
7 Qui responderunt: “ Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus.
8 Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
9 Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri ”.
10 Qui dixit eis: “ Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii ”.
11 Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli.
12 Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
14 Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph ­ necdum enim de loco abierat ­ omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
15 Quibus ille ait: “ Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? ”.
16 Cui Iudas: “ Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus ”.
17 Respondit Ioseph: “ Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum ”.
18 Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “ Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao!
19 Dominus meus interrogavit prius servos suos: “Habetis patrem aut fratrem?”.
20 Et nos respondimus domino meo: “Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum” ”.
21 Dixistique servis tuis: “Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum”.
22 Suggessimus domino meo: “Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur”.
23 Et dixisti servis tuis: “Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam”.
24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus,
25 et dixit pater noster: “Revertimini et emite nobis parum tritici”.
26 Cui diximus: “Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri”.
27 Ad quae servus tuus pater meus respondit: “Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
28 Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet.
29 Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos”.
30 Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit ­ cum anima illius ex huius anima pendeat ­
31 videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
32 Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam ”.