TL_Vetus Testamentum – Liber Genesis

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

28
1 Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum praecepit que ei dicens: “ Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan;
2 surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum;
4 et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo ”.
5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau.
6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset ei dicens: “ Non accipies uxorem de filiabus Chanaan ”,
7 quodque oboediens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram;
8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus,
9 ivit ad Ismaelem et duxit uxorem, absque iis, quas habebat, Mahalath filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth.
10 Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Charran.
11 Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco.
12 Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
14 Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
15 Et ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quae dixi tibi ”.
16 Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: “ Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam ”.
17 Pavensque: “ Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli ”.
18 Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper.
19 Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza.
20 Vovit Iacob etiam votum dicens: “ Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum,
21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum,
22 et lapis iste, quem erexi in titulum, erit domus Dei; cunctorumque, quae dederis mihi, decimas offeram tibi ”.

29
1 Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium.
2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
3 Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.
4 Dixitque ad pastores: “ Fratres, unde estis? ”. Qui responderunt: “ De Charran ”.
5 Quos interrogans: “ Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ”. Dixerunt: “ Novimus ”.
6 “ Sanusne est? ”, inquit. “ Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ”.
7 Dixitque: “ Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ”.
8 Qui responderunt: “ Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ”.
9 Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat.
10 Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei
11 et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit;
12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo.
13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant,
14 respondit: “ Vere os meum es et caro mea! ”.
Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
15 dixit ei Laban: “ Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ”.
16 Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel;
17 sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.
18 Quam diligens Iacob ait: “ Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ”.
19 Respondit Laban: “ Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ”.
20 Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
21 Dixitque ad Laban: “ Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ”.
22 Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias.
23 Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam.
24 Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine.
Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.
25 Et dixit ad socerum suum: “ Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ”.
26 Respondit Laban: “ Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias.
27 Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ”.
28 Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem,
29 cui servam Bilham tradidit.
30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis.
31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente.
32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “ Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ”.
33 Rursumque concepit et peperit filium et ait: “ Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ”; vocavitque nomen illius Simeon.
34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “ Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios ”; et idcirco appellavit nomen eius Levi.
35 Quarto concepit et peperit filium et ait: “ Modo confitebor Domino ”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.

30
1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: “ Da mihi liberos, alioquin moriar ”.
2 Cui iratus respondit Iacob: “ Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris? ”.
3 At illa: “ Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios ”.
4 Deditque illi Bilham famulam suam in coniugium. Quae,
5 ingresso ad se Iacob, concepit et peperit filium.
6 Dixitque Rachel: “ Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium ”; et idcirco appellavit nomen illius Dan.
7 Rursumque Bilha famula Rachel concepit et peperit Iacob alterum filium, et
8 ait Rachel: “ Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui ”; vocavitque eum Nephthali.
9 Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem.
10 Quae peperit Iacob filium.
11 Dixitque Lia: “ Feliciter! ”; et idcirco vocavit nomen eius Gad.
12 Peperit quoque Zelpha ancilla Liae Iacob alterum filium.
13 Dixitque Lia: “ Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres ”; propterea appellavit eum Aser.
14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: “ Da mihi partem de mandragoris filii tui ”.
15 Illa respondit: “ Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas? ”. Ait Rachel: “ Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui ”.
16 Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “ Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei ”. Dormivitque cum ea nocte illa.
17 Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum
18 et ait: “ Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo ”; appellavitque nomen illius Issachar.
19 Rursum Lia concepit et peperit Iacob sextum filium
20 et ait: “ Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios ”; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.
21 Post quem peperit filiam nomine Dinam.
22 Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius.
23 Quae concepit et peperit filium dicens: “ Abstulit Deus opprobrium meum ”;
24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens: “ Addat mihi Dominus filium alterum! ”.
25 Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: “ Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam.
26 Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem, qua servivi tibi ”.
27 Ait illi Laban: “ Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te.
28 Constitue mercedem tuam, quam dem tibi ”.
29 At ille respondit: “ Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui.
30 Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae? ”.
31 Dixitque Laban: “ Quid tibi dabo? ”. At ille ait: “ Nihil mihi dabis; si feceris, quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua.
32 Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea.
33 Respondebitque mihi cras iustitia mea; quando veneris, ut inspicias mercedem meam, omnia, quae non fuerint varia et maculosa in capris et furva in ovibus, furti me arguent ”.
34 Dixit Laban: “ Gratum habeo, quod petis! ”.
35 Et separavit in die illo hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in quo album erat, et omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum.
36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban.
37 Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret.
38 Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent.
39 Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa.
40 Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban.
41 Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent.
42 Quando vero pecora debilia erant, non ponebat eas. Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob;
43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

31
1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicen tium: “ Tulit Iacob omnia, quae fuerunt patris nostri, et de patris nostri facultate acquisivit has divitias ”,
2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius.
3 Et dixit Dominus ad Iacob: “ Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum ”.
4 Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
5 dixitque eis: “ Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum,
6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
7 Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi.
8 Si quando dixit: “Variae erunt mercedes tuae”, pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: “Striata quaeque accipies pro mercede”, omnes greges striata pepererunt.
9 Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi.
10 Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos.
11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: “Iacob”. Et ego respondi: Adsum.
12 Qui ait: “Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban.
13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae” ”.
14 Responderunt ei Rachel et Lia: “ Numquid habemus adhuc partem et hereditatem in domo patris nostri?
15 Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit nos comeditque pretium nostrum?
16 Sed omnes opes, quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quae praecepit tibi Deus, fac ”.
17 Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos.
18 Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
19 Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim patris sui.
20 Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret.
21 Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad,
22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugisset Iacob.
23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad.
24 Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: “Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!”.
25 Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
26 Et dixit ad Iacob: “ Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio?
27 Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis?
28 Non es passus, ut oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc
29 valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!”.
30 Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos? ”.
31 Respondit Iacob: “ Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me.
32 Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer ”. Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim.
33 Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et utriusque famulae, non invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit tentorium Rachelis.
34 Illa autem absconderat theraphim in stramento cameli et sedit desuper. Scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
35 ait: “ Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi ”. Quaesivit ergo et non invenit theraphim.
36 Tumensque Iacob cum iurgio ait: “ Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me,
37 quia scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et iudicent inter me et te.
38 Ecce, viginti annis fui tecum. Oves tuae et caprae non abortiverunt, arietes gregis tui non comedi;
39 nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas.
40 Die aestu consumebar et nocte gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
41 Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
42 Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri ”.
43 Respondit ei Laban: “ Filiae filiae meae et filii filii mei et greges greges mei et omnia, quae cernis, mea sunt; et filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum, quos genuerunt?
44 Veni ergo, et ineamus foedus ego et tu, ut sit in testimonium inter me et te ”.
45 Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum;
46 dixitque fratribus suis: “ Afferte lapides ”. Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum.
47 Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae).
48 Dixitque Laban: “ Tumulus iste testis erit inter me et te hodie ”; et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis)
49 et etiam Maspha (id est Specula), quia dixit: “ Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab invicem.
50 Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te ”.
51 Dixitque Laban ad Iacob: “ En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te.
52 Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum.
53 Deus Abraham et Deus Nachor iudicent inter nos ”.
Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac;
54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in monte.

32
1 Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum.
2 Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei.
3 Quos cum vidisset, ait: “ Castra Dei sunt haec ”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra).
4 Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom.
5 Praecepitque eis dicens: “ Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem.
6 Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo ”.
7 Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “ Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ”.
8 Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
9 dicens: “ Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ”.
10 Dixitque Iacob: “ Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: “Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi”,
11 minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior.
12 Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
13 Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest ”.
14 Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo:
15 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti,
16 camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem.
17 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “ Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem ”.
18 Et praecepit priori dicens: “ Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: “Cuius es?” et “Quo vadis?” et “Cuius sunt ista, quae sequeris?”,
19 respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit ”.
20 Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “ Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum,
21 et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ”.
22 Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
23 Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc;
24 sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem,
25 mansit solus.
Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
26 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo.
27 Dixitque: “ Dimitte me, iam enim ascendit aurora ”. Respondit: “ Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ”.
28 Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”.
29 At ille: “ Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti! ”.
30 Interrogavit eum Iacob: “ Dic mihi, quo appellaris nomine? ”. Respondit: “ Cur quaeris nomen meum? ”. Et benedixit ei in eodem loco.
31 Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “ Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ”.
32 Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur.
33 Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.

33
1 Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum.
2 Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos.
3 Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum.
4 Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt.
5 Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: “ Qui sunt isti tibi? ”. Respondit: “ Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo ”.
6 Et appropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt.
7 Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.
8 “ Quaenam sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui? ”. Respondit: “ Ut invenirem gratiam coram domino meo ”.
9 At ille: “ Habeo, ait, plurima, frater mi; sint tua tibi ”.
10 Dixit Iacob: “ Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti.
11 Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia ”.
Et, cum compelleret illum, suscepit
12 et ait: “ Gradiamur simul, eroque socius itineris tui ”.
13 Dixit Iacob: “ Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges.
14 Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir ”.
15 Respondit Esau: “ Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae”. “ Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei ”.
16 Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir.
17 Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula).
18 Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum.
19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis.
20 Et erexit ibi altare et vocavit illud: “ Deus est Deus Israel ”.

34
1 Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius.
2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens illam.
3 Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor eius.
4 Dixitque ad Hemmor patrem suum: “ Accipe mihi puellam hanc coniugem ”.
5 Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent.
6 Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob,
7 ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.
8 Locutus est itaque Hemmor ad eos: “ Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem,
9 et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite vobis.
10 Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam ”.
11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: “ Inveniam gratiam coram vobis et, quaecumque statueritis, dabo.
12 Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem ”.
13 Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis:
14 “ Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis.
15 In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.
17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus ”.
18 Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius,
19 nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
20 Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae:
21 “ Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
22 Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes;
23 et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum ”.
24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae.
25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis,
26 Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
27 Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
28 Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt.
29 Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant.
30 Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “ Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea ”.
31 Responderunt: “ Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? ”.

35
1 Locutus est Deus ad Iacob: “ Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum ”.
2 Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “ Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra.
3 Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei ”.
4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem.
5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob.
6 Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est Bethel, ipse et omnis populus cum eo.
7 Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum.
8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus.
9 Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei
10 dicens: “ Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum ”, et appellavit eum Israel.
11 Dixitque ei: “ Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur.
12 Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi; et semini tuo post te dabo terram hanc ”.
13 Et ascendit ab eo Deus.
14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum
15 vocansque nomen loci illius Bethel.
16 Egressi sunt de Bethel. Et adhuc spatium quoddam erat usque ad Ephratham, cum parturiret Rachel;
17 ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: “ Noli timere, quia et hac vice habes filium ”.
18 Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae).
19 Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est Bethlehem.
20 Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem.
21 Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis).
22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha concubina patris sui; quod illum minime latuit.
Erant autem filii Iacob duodecim.
23 Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon.
24 Filii Rachel: Ioseph et Beniamin.
25 Filii Bilhae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali.
26 Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Paddanaram.
27 Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe, id est Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Isaac.
28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum;
29 consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.

36
1 Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom.
2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei;
3 Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
4 Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel,
5 Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core.
Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan.
6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob.
7 Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
8 Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom.
9 Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
10 et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho et Gatham et Cenez.
12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau.
14 Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core.
15 Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez,
16 dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada.
17 Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau.
18 Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau.
19 Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom.
20 Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana
21 et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom.
22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna.
23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et Onam.
24 Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui.
25 Habuitque filium Dison et filiam Oolibama.
26 Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran.
27 Hi filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan.
28 Habuit autem filios Disan: Us et Aran.
29 Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
30 dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir.
31 Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi.
32 Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba.
33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra.
34 Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith.
36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
37 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium.
38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor.
39 Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
40 Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
43 dux Magdiel, dux Iram.
Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum.