TL_Vetus Testamentum – Liber Genesis

1
1 In principio Deus creavit caelum et terram.
2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
3 Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux.
4 Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.
5 Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
6 Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”.
7 Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
8 Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.
9 Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita.
10 Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
11 Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita.
12 Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.
14 Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,
15 ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita.
16 Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas.
17 Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram
18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.
20 Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli”.
21 Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum;
22 benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ”.
23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.
24 Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita.
25 Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
26 Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”.
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam;
ad imaginem Dei creavit illum;
masculum et feminam creavit eos.
28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”.
29 Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam
30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum”. Et factum est ita.
31 Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

2
1 Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum.
2 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
3 Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.
4 Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt.
In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum ­
5 omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum,
6 sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae ­
7 tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
8 Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat.
9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.
10 Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum;
12 et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus.
13 Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae.
14 Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
15 Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum;
16 praecepitque Dominus Deus homini dicens: “Ex omni ligno paradisi comede;
17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris”.
18 Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”.
19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius.
20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius.
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;
22 et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.
23 Dixitque Adam:
“Haec nunc os ex ossibus meis
et caro de carne mea!
Haec vocabitur Virago,
quoniam de viro sumpta est haec”.
24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
25 Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.

3
1 Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”.
2 Cui respondit mulier: “De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur;
3 de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”.
4 Dixit autem serpens ad mulierem: “Nequaquam morte moriemini!
5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum”.
6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit.
7 Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.
8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
9 Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: “Ubi es?”.
10 Qui ait: “Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me”.
11 Cui dixit: “Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?”.
12 Dixitque Adam: “Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi”.
13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: “Quid hoc fecisti?”. Quae respondit: “Serpens decepit me, et comedi”.
14 Et ait Dominus Deus ad serpentem:
“Quia fecisti hoc, maledictus es
inter omnia pecora
et omnes bestias agri!
Super pectus tuum gradieris
et pulverem comedes cunctis
diebus vitae tuae.
15 Inimicitias ponam inter te et mulierem
et semen tuum et semen illius;
ipsum conteret caput tuum,
et tu conteres calcaneum eius”.
16 Mulieri dixit:
“Multiplicabo aerumnas tuas
et conceptus tuos:
in dolore paries filios,
et ad virum tuum erit appetitus tuus,
ipse autem dominabitur tui”.
17 Adae vero dixit: “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes,
maledicta humus propter te!
In laboribus comedes ex ea
cunctis diebus vitae tuae.
18 Spinas et tribulos germinabit tibi,
et comedes herbas terrae;
19 in sudore vultus tui vesceris pane,
donec revertaris ad humum,
de qua sumptus es,
quia pulvis es et in pulverem reverteris”.
20 Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium.
21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos.
22 Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!”.
23 Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est.
24 Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.

4
1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”.
2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua?
7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”.
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”.
10 Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”.
13 Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam.
14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”.
15 Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.
21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
23 Dixitque Lamech uxoribus suis:
“Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum:
occidi virum pro vulnere meo
et adulescentulum pro livore meo;
24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”.
25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”.
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.

5
1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”.
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.

6
1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent,
2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
3 Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”.
4 Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
5 Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
6 paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus:
7 “Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos”.
8 Noe vero invenit gratiam coram Domino.
9 Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit.
10 Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth.
11 Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate.
12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam ­ omnis quippe caro corruperat viam suam super terram ­
13 dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra.
14 Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus.
15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
16 Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea.
17 Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur.
18 Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
19 Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini.
20 De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur ad te, ut possint vivere.
21 Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum”.
22 Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit.

7
1 Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
2 Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam.
3 Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae.
4 Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”.
5 Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.
6 Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
7 Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
8 De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram,
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe.
10 Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
11 Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
13 In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.
14 Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile, quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves omnesque volucres
15 ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
16 Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.
17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18 Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.
19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
21 Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines:
22 cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt.
23 Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.

8
1 Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
2 Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo.
3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
4 Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat.
5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;
7 qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram.
8 Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.
9 Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
10 Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
11 At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
13 Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.
14 Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra.
15 Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
16 “Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17 Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam”.
18 Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo.
19 Sed et omnia animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum egressa sunt de arca.
20 Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.
22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent”.

9
1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,
4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem,
per hominem fundetur sanguis illius;
ad imaginem quippe Dei
factus est homo.
7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.
11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”.
12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”.
17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”.
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
20 Coepitque Noe agricola plantare vineam;
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.
22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,
25 ait:
Maledictus Chanaan!
Servus servorum erit fratribus suis”.
26 Dixitque:
Benedictus Dominus Deus Sem!
Sitque Chanaan servus eius.
27 Dilatet Deus Iapheth,
et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus eius”.
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.

10
1 Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium.
2 Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.
3 Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.
4 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim.
5 Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6 Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan.
7 Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan.
8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra
9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod robustus venator coram Domino”.
10 Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar.
11 De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,
12 Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.
13 At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim
14 et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum
16 et Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum,
17 Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum
18 et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa.
20 Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis.
21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
22 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram.
23 Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
24 At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber.
25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.
26 Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare
27 et Adoram et Uzal et Decla
28 et Ebal et Abimael, Saba
29 et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan;
30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
31 Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
32 Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.

11
1 Erat autem universa terra labii unius et sermonum eo rundem.
2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
3 Dixitque alter ad proximum suum: “Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento.
4 Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”.
5 Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum,
6 et dixit Dominus: “Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere.
7 Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”.
8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem.
9 Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae.
10 Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium;
11 vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentos annos et genuit filios et filias.
12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala.
13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
14 Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
15 Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
16 Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg.
17 Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis et genuit filios et filias.
18 Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu.
19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et filias.
20 Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch.
21 Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias.
22 Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor.
23 Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias.
24 Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare.
25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias.
26 Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran.
27 Hae sunt autem generationes Thare. Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot;
28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum.
29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia Aran patris Melchae et patris Ieschae.
30 Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos.
31 Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi.
32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran.