TL_Vetus Testamentum – Liber Exodus

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
35
1 Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “ Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:
2 sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.
3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati ”.
4 Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens:
5 “Separate apud vos donaria Domino”. Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,
6 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
7 et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae
8 et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,
9 lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis.
10 Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit,
11 habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases;
12 arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur;
13 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus;
14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium;
15 altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;
16 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius;
17 cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii;
18 paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis;
19 vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ”.
20 Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi,
21 et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat.
22 Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
23 Si quis habebat hyacinthum et purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et pelles delphini,
24 argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciae in varios usus.
25 Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum
26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale
28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.
29 Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
30 Dixitque Moyses ad filios Israel: “ Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae;
31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus,
32 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere,
33 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.
34 Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan.
35 Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes ”.

36
1 Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.
2 Cumque vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
3 acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant.
4 Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario
5 et dixerunt Moysi: “ Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere ”.
6 Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “ Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario ”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
8 Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita;
9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum.
10 Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit.
11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter.
12 Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur.
13 Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum.
14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum;
15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga.
16 Quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim.
17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur;
18 et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum.
19 Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.
20 Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes.
21 Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
22 Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi.
23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
24 cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus.
25 Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas
26 cum quadraginta basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas.
27 Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas
28 et duas alias per singulos angulos habitaculi retro;
29 quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis,
30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis.
31 Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi
32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare.
33 Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret.
34 Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.
35 Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis;
36 et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.
37 Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii;
38 et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas.

37
1 Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,
3 conflans quattuor anulos aureos in quattuor pedibus eius; duos anulos in latere uno et duos in altero.
4 Vectes quoque fecit de lignis acaciae, quos vestivit auro
5 et quos misit in anulos, qui erant in lateribus arcae, ad portandum eam.
6 Fecit et propitiatorium de auro mundissimo: duorum cubitorum et dimidii in longitudine et cubiti ac semis in latitudine.
7 Duos etiam cherubim ex auro ductili fecit ex utraque parte propitiatorii:
8 cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii
9 extendentes alas sursum et tegentes alis suis propitiatorium seque mutuo et illud respicientes.
10 Fecit et mensam de lignis acaciae in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem;
11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam auream per gyrum.
12 Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream.
13 Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae
14 iuxta limbum; misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis acaciae et circumdedit eos auro;
16 et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant:
18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una et tres ex altera;
19 tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili candelabri.
20 In ipso autem hastili erant quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores;
21 singulae sphaerulae sub binis calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de hastili uno.
22 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erant, totum ductile ex auro purissimo.
23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa, ubi emuncta condantur, de auro mundissimo.
24 Talentum auri purissimi appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
25 Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua.
26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
28 Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis.
29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

38
1 Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine,
2 cuius cornua de angulis procedebant; operuitque illud laminis aeneis.
3 Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium receptacula.
4 Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius,
5 fusis quattuor anulis per totidem craticulae summitates, ad immittendos vectes ad portandum.
6 Quos et ipsos fecit de lignis acaciae et operuit laminis aeneis;
7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum.
8 Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi conventus.
9 Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum;
10 columnae aeneae viginti cum basibus suis; unci columnarum et anuli earum argentei.
11 Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli erant.
12 In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei.
13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria,
14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus;
15 et in parte altera ­ quia inter utraque introitum tabernaculi fecit ­ quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem.
16 Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta texuerat.
17 Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis.
18 Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
19 Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento.
20 Paxillos quoque habitaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.
21 Hic est census habitaculi, habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis.
22 Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iudae fecit cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi,
23 iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan fabro et polymitario atque plumario ex hyacintho, purpura, cocco et bysso.
24 Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sicli sanctuarii.
25 Argentum autem eorum, qui in congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli sanctuarii.
26 Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum.
27 De talentis centum argenti conflatae sunt bases sanctuarii et veli, singulis talentis per bases singulas supputatis.
28 De mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis fecit uncos columnarum et vestivit capita earum et cinxit eas argento.
29 Aeris quoque oblata sunt septuaginta talenta et duo milia et quadringenti sicli,
30 ex quibus fecit bases in introitu tabernaculi conventus et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent,
31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et omnes paxillos habitaculi atque atrii per gyrum.

39
1 De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.
2 Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta
3 opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.
4 Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur,
5 et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi.
6 Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel;
7 posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
8 Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,
9 quadrangulum duplex mensurae palmi.
10 Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;
11 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
12 in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
13 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos.
14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
15 Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo
16 et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis;
17 duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant.
18 Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
19 Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
20 Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod.
21 Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
22 Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum
23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae;
24 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta
25 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum,
26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
27 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
28 et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta,
29 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
30 Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino ”;
31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
32 Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt.
33 Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases,
34 opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum,
35 arcam testimonii, vectes, propitiatorium,
36 mensam cum vasis suis et propositionis panibus,
37 candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri,
38 altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi,
39 altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua,
40 tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri.
41 Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius
42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

40
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus,
3 et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;
4 et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,
6 et ante tabernaculum conventus altare holocausti,
7 et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua.
8 Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.
9 Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.
10 Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
11 Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.
12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua
13 indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;
14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis
15 et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ”.
16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.
17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.
18 Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas
19 et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.
20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper.
21 Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
22 Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,
23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,
25 locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi.
26 Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio
27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
28 Posuit et velum in introitu habitaculi
29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.
30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;
31 laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes,
32 cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
33 Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
34 Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
35 Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.
36 Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;
37 si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.
38 Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.