TL_Vetus Testamentum – Liber Deuteronomii

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
15
1 Septimo anno facies remis sionem,
2 quae hoc ordine ce lebrabitur: cui debetur aliquid a proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domino.
3 A peregrino exiges; civem et propinquum repetendi, quod tuum est, non habebis potestatem.
4 Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem,
5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universum mandatum hoc, quod ego hodie praecipio tibi,
6 quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum;
8 sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris.
9 Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
10 Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum miseris.
11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum;
13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris.
14 Sed dabis ei viaticum de gregibus et de area et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.
15 Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi.
16 Sin autem dixerit: “Nolo egredi”, eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat,
17 assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies.
18 Non sit durum in oculis tuis dimittere eum liberum, quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi, et benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus, quae egeris.
19 De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium.
20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua.
21 Sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo,
22 sed intra portas tuas comedes illud; tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.
23 Solum sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam.

16
1 Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.
2 Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi.
3 Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae.
4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus; et non manebit de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.
5 Non poteris immolare Pascha in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi,
6 sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi, immolabis Pascha vespere ad solis occasum, quando egressus es de Aegypto.
7 Et coques et comedes in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua.
8 Sex diebus comedes azyma et in die septimo, quia collecta est Domino Deo tuo, non facies opus.
9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris,
10 et celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui.
11 Et epulaberis coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua et Levites, qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi;
12 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies, quae praecepta sunt.
13 Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas;
14 et epulaberis in festivitate tua tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt.
15 Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum, erisque totus in laetitia.
16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus,
17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit, iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dederit tibi.
18 Iudices et praefectos operum constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio.
19 Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum.
20 Iustitiam, iustitiam persequeris, ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
21 Non plantabis tibi palum, omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui, quod feceris tibi.
22 Neque constitues lapidem, quem odit Dominus Deus tuus.

17
1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem et bovem, in quo est macula aut quippiam vitii, quia abominatio est Domino Deo tuo.
2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier, qui faciant, quod malum est in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,
3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos, solem vel lunam vel omnem militiam caeli, quae non praecepi,
4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris, et abominatio haec facta est in Israel,
5 educes virum vel mulierem, qui hanc rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur.
6 In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium.
7 Manus testium prima erit ad interficiendum eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui.
8 Si intra portas tuas in litibus difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, plagam et plagam, surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
9 veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem, qui fuerit illo tempore; quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii sententiam.
10 Et facies quodcumque dixerint tibi de loco, quem elegerit Dominus, et observabis, ut facias omnia quae docuerint te
11 iuxta mandatum, quod mandaverunt, et iuxta sententiam, quam dixerint tibi. Nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram.
12 Qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, aut decreto iudicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel;
13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris: “Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes”,
15 eum constitues super te regem, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.
16 Tantummodo non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum, ut equitatus numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per hanc viam revertamini.
17 Neque habebit uxores plurimas, ne declinet cor eius, neque argenti et auri immensa pondera.
18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi exemplar legis huius in volumine accipiens illam a sacerdotibus leviticae tribus;
19 et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum. et custodire verba legis huius et praecepta ista et quae in lege praecepta sunt.
20 Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet a mandatis in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii eius in medio Israel.

18
1 Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent
2 et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis.
3 Hoc erit ius sacerdotum a populo, ab his qui offerunt victimas: sive bovem sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et duas maxillas ac ventriculum,
4 primitias frumenti, vini et olei et lanarum ex ovium tonsione.
5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet et ministret in nomine Domini ipse et filii eius in sempiternum.
6 Si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel, in qua ut advena habitat, et voluerit venire desiderans locum, quem elegerit Dominus,
7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae, qui stabunt ibi coram Domino.
8 Partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri, excepto eo, quod ex paterna ei successione debetur.
9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium.
10 Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus
11 nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem;
12 omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo.
13 Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo.
14 Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
16 ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”.
17 Et ait Dominus mihi: “Bene omnia sunt locuti;
18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
19 Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam.
20 Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur”.
21 Quod si tacita cogitatione responderis: “Quomodo possum intellegere verbum, quod Dominus non est locutus?”,
22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum.

19
1 Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes, quarum ti bi traditurus est terram, et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus,
2 tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem
3 sternens diligenter viam; et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides, ut habeat e vicino, qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere.
4 Haec erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudiustertius nullum contra eum habuisse odium comprobatur,
5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet;
6 ne forsitan ultor sanguinis cordis calore stimulatus persequatur et apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat eum, et moriatur, qui non est reus mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur.
7 Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas.
8 Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut iuravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est
9 — si tamen custodieris omne mandatum hoc et feceris, quae hodie praecipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore — addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis,
10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, nec sis sanguinis reus.
11 Si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus,
12 mittent seniores civitatis eius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu ultoris sanguinis, et morietur:
13 non misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israel, ut bene sit tibi.
14 Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam.
15 Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
16 Si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis,
17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum, qui fuerint in diebus illis.
18 Cumque diligentissime perscrutantes iudices invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium,
19 reddent ei, sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui,
20 ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam ultra talia audeant facere in medio tui.
21 Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.