TL_Vergilius – Eclogae sive Bucolica

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
________________

VIII

Pastorum musam Damonis et Alphesiboei,
immemor herbarum quos est mirata iuuenca
certantis, quorum stupefactae carmine lynces,
et mutata suos requierunt flumina cursus,
Damonis musam dicemus et Alphesiboei. 5
Tu mihi seu magni superas iam saxa Timaui,
siue oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam
ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem
sola Sophocleo tua carmina digna coturno? 10
A te principium; tibi desinet: accipe iussis
carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum
inter uictricis hederam tibi serpere laurus.
Frigida uix caelo noctis decesserat umbra,
cum ros in tenera pecori gratissimus herba, 15
incumbens tereti Damon sic coepit oliuae:
“Nascere, praeque diem ueniens age, Lucifer, almum,
coniugis indigno Nysae deceptus amore
dum queror, et diuos, quamquam nil testibus illis
profeci, extrema moriens tamen adloquor hora. 20

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis
semper habet; semper pastorum ille audit amores
Panaque, qui primus calamos non passus inertis.

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. 25

Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes?
Iungentur iam grypes equis, aeuoque sequenti
cum canibus timidi ueniet ad pocula dammae.

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. 28a

Mopse, nouas incide faces: tibi ducitur uxor;
sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam. 30

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

O digno coniuncta uiro, dum despicis omnis,
dumque tibi est odio mea fistula dumque capellae
hirsutumque supercilium promissaque barba,
nec curare deum credis mortalia quemquam! 35

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

Saepibus in nostris paruam te roscida mala
(dux ego uester eram) uidi cum matre legentem;
alter ab undecimo tum me iam acceperat annus;
iam fragilis poteram a terra contingere ramos: 40
ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error!

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

Nunc scio quid sit Amor: duris in cautibus illum
aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes
nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. 45

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

Saeuos Amor docuit natorum sanguine matrem
commaculare manus; crudelis tu quoque, mater:
crudelis mater magis, an puer improbus ille?
Improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater. 50

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

Nunc et ouis ultro fugiat lupus; aurea durae
mala ferant quercus, narcisso floreat alnus,
pinguia corticibus sudent electra myricae,
certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, 55
Orpheus in siluis, inter delphinas Arion.

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

Omnia uel medium fiat mare. Viuite, siluae:
praeceps aerii specula de montis in undas
deferar; extremum hoc munus morientis habeto. 60

Desine Maenalios, iam desine, tibia, uersus.”

Haec Damon. Vos, quae responderit Alphesiboeus,
ducite, Pierides: non omnia possumus omnes.
“Effer aquam, et molli cinge haec altaria uitta,
uerbenasque adole pinguis et mascula tura, 65
coniugis ut magicis sanos auertere sacris
experiar sensus: nihil hic nisi carmina desunt.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Carmina uel caelo possunt deducere lunam;
caminibus Circe socios mutauit Vlixi; 70
frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Terna tibi haec primum triplici diuersa colore
licia circumdo, terque haec altaria circum
effigiem duco: numero deus impare gaudet. 75

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores;
necte, Amarylli, modo et “Veneris” dic “uincula necto”.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit 80
uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.
Sparge molam et fragilis incende bitumine laurus.
Daphnis me malus urit; ego hanc in Daphnide laurum.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuuencum 85
per nemora atque altos quaerendo bucula lucos,
propter aquae riuom, uiridi procumbit in ulua
perdita, nec serae meminit decedere nocti,
talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 90

Has olim exuuias mihi perfidus ille reliquit,
pignora cara sui; quae nunc ego limine in ipso,
terra, tibi mando: debent haec pignora Daphnim.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Has herbas atque haec Ponto mihi lecta uenena 95
ipse dedit Moeris (nascuntur pluruma Ponto);
his ego saepe lupum fieri et se condere siluis
Moerim, saepe animas imis excire sepulcris,
atque satas alio uidi traducere messis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 100

Fer cineres, Amarylli, foras, riuoque fluenti
transque caput iace, nec respexeris. His ego Daphnim
adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Aspice: corripuit tremulis altaria flammis 105
sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit!
Nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat.
Credimus? an qui amant ipsi sibi somnia fingunt?

Parcite, ab urbe uenit, iam parcite, carmina, Daphnis.”