TL_Livius – Ab Urbe Condita L. XXXI-XXXII

XXXI

1. Me quoque iuuat, uelut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici peruenisse. nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conueniat, tamen, cum in mentem uenit tres et sexaginta annos—tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum—aeque multa uolumina occupasse mihi quam occupauerint quadringenti duodenonaginta anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus intulit, iam prouideo animo, uelut qui proximis litori uadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in uastiorem me altitudinem ac uelut profundum inuehi et crescere paene opus, quod prima quaeque perficiendo minui uidebatur.

Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo haudquaquam comparandum aut uirtute ducis aut militum robore, claritate regum antiquorum uetustaque fama gentis et magnitudine imperii, quo multa quondam Europae, maiorem partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius. ceterum coeptum bellum aduersus Philippum decem ferme ante annis triennio prius depositum erat, cum Aetoli et belli et pacis fuissent causa. uacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam aduersus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque preces Atheniensium, quos agro peruastato in urbem compulerat, excitauerunt ad renouandum bellum.

2. Sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati uenerunt nuntiantes Asiae quoque ciuitates sollicitari. his legationibus responsum est curae eam rem senatui fore; consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in prouinciis erant, reiecta est. interim ad Ptolomaeum Aegypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero M. Aemilius Lepidus P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent uictum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent ut, si coacti iniuriis bellum aduersus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conseruaret.

Eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset a Boiis ante suum aduentum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo, C. Ampium praefectum socium hac tumultuaria manu per Umbriam qua tribum Sapiniam uocant agrum Boiorum inuadere iussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit. Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta—iam enim maturae erant segetes—profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur positis, improuiso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumuentus. inde pauor fugaque etiam armatos cepit. ad septem milia hominum palata per segetes sunt caesa, inter quos ipse C. Ampius praefectus; ceteri in castra metu compulsi. inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope inuios peruenere. qui nisi quod populatus est Boiorum fines et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil quod esset memorabile aliud in prouincia cum gessisset, Romam rediit.

3. Cum primum senatum habuit, uniuersis postulantibus ne quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querellis ageret, relatum extemplo est; decreuitque frequens senatus ut P. Aelius consul quem uideretur ei cum imperio mitteret qui, classe accepta quam ex Sicilia Cn. Octauius reduceret, in Macedoniam traiceret. M. Valerius Laeuinus propraetor missus circa Vibonem duodequadraginta nauibus ab Cn. Octauio acceptis in Macedoniam transmisit. ad quem cum M. Aurelius legatus uenisset edocuissetque eum quantos exercitus, quantum nauium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes sed etiam insulas partim ipse adeundo, partim per legatos conciret homines ad arma: maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset—haec scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.

4. Exitu huius anni cum de agris ueterum militum relatum esset qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreuerunt patres ut M. Iunius praetor urbanus, si ei uideretur, decemuiros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani esset, metiendo diuidendoque crearet. creati P. Seruilius Q. Caecilius Metellus C. et M. Seruilii—Geminis ambobus cognomen erat—L. et A. Hostilii Catones P. Villius Tappulus M. Fuluius Flaccus P. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus.

Per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati consules P. Sulpicius Galba C. Aurelius Cotta. praetores exinde facti Q. Minucius Rufus L. Furius Purpurio Q. Fuluius Gillo C. Sergius Plautus. ludi Romani scaenici eo anno magnifice apparateque facti ab aedilibus curulibus L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; frumentique uim ingentem quod ex Africa P. Scipio miserat quaternis aeris populo cum summa fide et gratia diuiserunt. et plebei ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat; et Iouis epulum fuit ludorum causa.

5. Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam. omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decreuit uti consules maioribus hostiis rem diuinam facerent quibus diis ipsis uideretur cum precatione ea, ‘quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo nouo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eueniret’; secundum rem diuinam precationemque ut de re publica deque prouinciis senatum consulerent. per eos dies opportune inritandis ad bellum animis et litterae ab M. Aurelio legato et M. Valerio Laeuino propraetore allatae et Atheniensium noua legatio uenit quae regem adpropinquare finibus suis nuntiaret breuique non agros modo sed urbem etiam in dicione eius futuram nisi quid in Romanis auxilii foret. cum renuntiassent consules rem diuinam rite peractam esse et precationi adnuisse deos haruspices respondere laetaque exta fuisse et prolationem finium uictoriamque et triumphum portendi, tum litterae Valeri Aurelique lectae et legati Atheniensium auditi. senatus inde consultum factum est ut sociis gratiae agerentur quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent: de auxilio mittendo tum responderi placere cum consules prouincias sortiti essent atque is consul cui Macedonia prouincia euenisset ad populum tulisset ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.