Sant’Agostino

Augustinus – De civitate Dei – Liber XXI

Liber XXI Cum per Iesum Christum Dominum nostrum, iudicem uiuorum atque mortuorum, ad debitos fines ambae peruenerint ciuitates, quarum est una Dei, altera diaboli, cuius modi supplicium sit futurum diaboli et omnium ad eum pertinentium, in hoc libro nobis, quantum ope diuina ualebimus, diligentius disputandum est. Ideo autem hunc tenere ordinem malui, et postea disseram de felicitate sanctorum, quoniam utrumque...

Augustinus – De civitate Dei – Libri XIX – XX

Liber XIX Quoniam de ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, debitis finibus deinceps mihi uideo disputandum: prius exponenda sunt, quantum operis huius terminandi ratio patitur, argumenta mortalium, quibus sibi ipsi beatitudinem facere in huius uitae infelicitate moliti sunt, ut ab eorum rebus uanis spes nostra quid differat, quam Deus nobis dedit, et res ipsa, hoc est uera beatitudo, quam dabit,...

Augustinus – De civitate Dei – Libri XV – XVI – XVII – XVIII

Liber XV De felicitate paradisi uel de ipso paradiso et de uita ibi primorum hominum eorumque peccato atque supplicio multi multa senserunt, multa dixerunt, multa litteris mandauerunt. Nos quoque secundum scripturas sanctas uel quod in eis legimus uel quod ex eis intellegere potuimus earum congruentes auctoritati de his rebus in superioribus libris diximus. Enucleatius autem si ista quaerantur, multiplices atque...

Augustinus – De civitate Dei – Libri XI – XII – XIII – XIV

Liber XI Ciuitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae non fortuitis motibus animorum, sed plane summae dispositione prouidentiae super omnes omnium gentium litteras omnia sibi genera ingeniorum humanorum diuina excellens auctoritate subiecit. Ibi quippe scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei; et in alio psalmo legitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis in ciuitate Dei nostri, in...

Augustinus – De civitate Dei – Libri VII – VIII – IX – X

Liber VII AUGUSTINI DE CIVITATE DEI LIBER VII [Pr] Diligentius me prauas et ueteres opiniones ueritati pietatis inimicas, quas tenebrosis animis altius et tenacius diuturnus humani generis error infixit, euellere atque exstirpare conantem et illius gratiae, qui hoc ut uerus Deus potest, pro meo modulo in eius adiutorio cooperantem ingenia celeriora atque meliora, quibus ad hanc rem superiores libri satis...

Augustinus – De civitate Dei – Libri III – IV – V – VI

Liber III veni Carthaginem, et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. quaerebam quid amarem, amans amare, et oderam securitatem et viam sine muscipulis, quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo, te ipso, deus meus, et ea fame non esuriebam, sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium, non quia...

Augustinus – De civitate Dei – Prolugus – Libri I – II

Prolugus DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI AC SUSCIPIENDO FILIO FIRMO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM Libros De ciuitate Dei quos a me studiosissime flagitasti etiam mihi relectos sicut promiseram misi, quod ut fieret, adiuuante quidem deo, filius meus germanus tuus Cyprianus uere sic institit quemadmodum mihi ut instaretur uolebam. Quaterniones sunt XXII quos in unum corpus redigere multum est. Et si duos...

Augustinus – De grammatica

REGULAE AURELII AUGUSTINI [Caput I] De nomine [Terminationes nominum. Ac primo quae vocalibus terminantur]. Omnia nomina tredecim litteris terminantur: quinque vocalibus, a,e, i, o, u; sex semivocalibus, l, m, n,r, s, x; et duabus mutis, c, t a vocali. A masculino, ut Seneca, Catilina, Silla, Iuba, Cinna, Pansa; graeca, Sosia, Paseta; afra, Iugurtha, Micipsa. A feminino, femina, musa,tabula, regula, norma, forma; et talia. A neutro graeca sunt tantum, ut thema, schema, et talia, et unum latinum, nomen flumini, Turia; dicente Sallustio: Flumen Turia 1. A communi, advena, convena, indigena, Troiugena; et talia. Ab epicoeno, vipera, aquila, musca, locusta, ulula, quam nos noctuam dicimus,...

Augustinus – De Dialectica

1. Dialectica est bene disputandi scientia. Disputamus autem utique verbis. Verba igitur aut simplicia sunt aut coniuncta. Simplicia sunt quae unum quiddam significant ut cum dicimus ” homo, equus, disputat, currit “. Nec mireris, quod ” disputat ” quamvis ex duobus compositum sit tamen inter simplicia numeratum est. Nam res definitione illustratur. Dictum est enim id esse simplex quod unum...

Augustinus – De Rethorica

De officio oratoris 1. Oratoris officium est, proposita quaestione civili, dumtaxat primum ipsam intellegere, generalis sit an specialis, simplex an coniuncta ex pluribus, absoluta an conparativa; deinde cum intellexerit, invenire in eam congruentes partitioni locos et his morales seu naturales adcommodare sententias; exinde iudicare de inventis, repudiare quae parum commode occurrerint, tum iis, quae iudicio examinarit, dare ordinem certum. Etenim, quamvis...