Quintilianus – Institutiones L. III-IV
1 I. Quoniam in libro secundo quaesitum est quid esset rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse eam et utilem et virtutem, ut vires nostrae tulerunt, ostendimus, materiamque ei res omnes de quibus dicere oporteret subiecimus: iam hinc unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint exsequar: intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt,...