Opera Omnia Sancti Thomae Aquinatis – 4

RA3 Ad tertium dicendum quod affectus animae non sunt in intellectu neque per similitudinem tantum, sicut corpora; neque per praesentiam ut in subiecto, sicut artes; sed sicut principiatum in principio, in quo habetur notio principiati. Et ideo Augustinus dicit affectus animae esse in memoria per quasdam notiones. |q88 Quaestio 88 |a0 Prologus Deinde considerandum est quomodo anima humana cognoscat ea...