Opera Omnia Sancti Thomae Aquinatis – 10

RA1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de quaest. Evang., non omne quod fingimus mendacium est. Sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium, cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis. Et subiungit exemplum de figurativis locutionibus, in quibus fingitur quaedam res non ut asseratur ita...