Novum Testamentum – Apocalypsis Ioannis

1 1 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni, 2 qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit. 3 Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est....