Iuvenalis – Satirae V – VI – VII – VIII

V Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, ut bona summa putes aliena uiuere quadra, si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset, quamuis iurato metuam tibi credere testi. 5 uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum defecisse puta, quod inani sufficit aluo: nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars...