Institutiones – Krueger’s edition – Liber III
TIT. 1 DE HEREDITATIBUS QUAE AB INTESTATO DEFERUNTUR. Intestatus decedit qui aut omnino testamentum non fecit, aut non iure fecit, aut id quod fecerat ruptum irritumve factum est, aut nemo ex eo heres extitit. 1. Intestatorum autem hereditates ex lege duodecim tabularum primum ad suos heredes pertinent. 2. Sui autem heredes existimantur, ut et supra diximus, qui in potestate morientis...