Horatius – Sermones L. II
2.1 ‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra legem tendere opus; sine nervis altera quidquid conposui pars esse putat similisque meorum mille die versus deduci posse. Trebati, quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis, 5 omnino versus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si non optimum erat; verum nequeo dormire.’ ‘ter uncti transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, inriguumque mero...