Augustinus – De Dialectica

1. Dialectica est bene disputandi scientia. Disputamus autem utique verbis. Verba igitur aut simplicia sunt aut coniuncta. Simplicia sunt quae unum quiddam significant ut cum dicimus ” homo, equus, disputat, currit “. Nec mireris, quod ” disputat ” quamvis ex duobus compositum sit tamen inter simplicia numeratum est. Nam res definitione illustratur. Dictum est enim id esse simplex quod unum...