Augustinus – De civitate Dei – Prolugus – Libri I – II

Prolugus DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI AC SUSCIPIENDO FILIO FIRMO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM Libros De ciuitate Dei quos a me studiosissime flagitasti etiam mihi relectos sicut promiseram misi, quod ut fieret, adiuuante quidem deo, filius meus germanus tuus Cyprianus uere sic institit quemadmodum mihi ut instaretur uolebam. Quaterniones sunt XXII quos in unum corpus redigere multum est. Et si duos...