Quintilianus – Institutiones L. III-IV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XCI. Sed de singulis dicemus quaestionibus cum tractare praecepta divisionis coeperimus. Hoc inter omnes convenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum autem, quae velut subiacent his et ad illud quo iudicium continetur, referuntur, saepe in unam cadere plures posse; XCII. (etiam credo aliquando dubitari quo statu sit utendum cum adversus unam intentionem plura opponuntur, et sicut in colore dicitur narrationis eum esse optimum quem actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici eum statum esse faciendum in quo tuendo plurimum adhibere virium possit orator; XCIII. ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit, aliud Bruto cum exercitationis gratia componeret orationem, cum ille iure tamquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo cive): XCIV. in coniunctis vero posse duos et tris inveniri, vel diversos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud recte fecisse defendat, vel generis eiusdem, ut si quis duo crimina vel omnia neget. XCV. Quod accidit etiam si de una re quaeratur aliqua, sed eam plures petant, vel eodem iure, ut proximitatis, vel diverso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur. Quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissimilis esse status necesse est, ut in illa controversia: XCVI. “testamenta legibus facta rata sint: intestatorum parentium liberi heredes sint: abdicatus ne quid de bonis patris capiat: nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum natus tantum civis: in adoptionem dare liceat: in adoptionem dato redire in familiam liceat si pater naturalis sine liberis decesserit. XCVII. Qui ex duobus legitimis alterum in adoptionem dederat, alterum abdicaverat, sustulit nothum: instituto herede abdicato decessit. Tres omnes de bonis contendunt”. Nothum qui non sit legitimus Graeci vocant, Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non habemus, ideoque utimur peregrino; sed ad propositum. XCVIII. Heredi scripto opponitur lex: “abdicatus ne quid de bonis patris capiat”; fit status scripti et voluntatis, an ullo modo capere possit, an ex voluntate patris, an heres scriptus. Notho duplex fit quaestio, quod post legitimos natus sit et quod non sit ante legitimum natus. XCIX. Pior sillogismon habet, an pro non natis sint habendi qui a familia sunt alienati; altera scripti et voluntatis: non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse ut legitimus esset nothus tum natus cum alius legitimus in domo non esset. C. Scriptum quoque legis excludet, dicens non utique si postea legitimus natus non sit notho nocere, uteturque hoc argumento: “Finge solum natum nothum, cuius condicionis erit? Tantum civis? Atqui non erit post legitimum natus. An filius? Atqui non erit ante legitimum natus. Quare si verbis legis stari non potest, voluntate standum est”. CI. Nec quemquam turbet quod ex una lege duo status fiant: duplex est, ita vim duarum habet. Redire in familiam volenti dicitur ab altero primum: “ut tibi redire liceat, heres sum”. Idem status qui in petitione abdicati: quaeretur enim an possit esse heres abdicatus. CII. Adicitur communiter a duobus: “redire tibi in familiam non licet; non enim pater sine liberis decessit”. Sed in hoc propria quisque eorum quaestione nitetur. Alter enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex ipsa qua repellitur lege; supervacuum enim fuisse prohiberi patris bonis abdicatum si esset numero alienorum: nunc, quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id efficiat ne filius sit, sed ne heres sit. CIII. Status finitivus: quid sit filius. Rursus nothus eisdem colligit argumentis non sine liberis patrem decessisse quibus in petitione usus est ut probaret esse se filium, nisi forte et hic finitionem movet: an liberi sint etiam non legitimI. Cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status, scripti et voluntatis et syllogismos, et praeterea finitio, vel tres illi qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate, qualitas in syllogismo et, quae per se est aperta, finitio.
CIV. Causa quoque et iudicatio et continens est in omni genere causarum. Nihil enim dicitur cui non insit ratio et quo iudicium referatur et quod rem maxime contineat. Sed quia magis haec variantur in litibus et fere tradita sunt ab iis qui de iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur. Nunc, quia in tria genera causas divisi, ordinem sequar.
7 I. Ac potissimum incipiam ab ea quae constat laude ac vituperatione. Quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est pragmatikei, removisse totamque ad solos auditores relegasse; et id eius nominis quod ab ostentatione ducitur proprium est. II. Sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inservit. Nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in competitores, in L. Pisonem, in Clodium et curionem libri vituperationem continent et tamen in senatu loco sunt habiti sententiae. III. Neque infitias eo quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque quos priora tempora tulerunt. Quo solvitur quaestio supra tractata manifestumque est errare eos qui numquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt. IV. An laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiae sunt vel non oratorio genere tractantur?
Vt desiderat autem laus quae negotiis adhibetur probationem, sic etiam illa quae ostentationi componitur habet interim aliquam speciem probationis, V. ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit extingui, quod omnia sic egerit ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint. VI. Quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset. Sed proprium laudis est res amplificare et ornare.
Quae materia praecipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, et etiam carentium anima. VII. Verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum naturae venerabimur, deinde proprie vim cuiusque et inventa quae utile aliquid hominibus attulerint. VIII. Vis ostendetur ut in Iove regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris: inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero vinI. tum si qua ab iis acta vetustas tradidit, commemoranda. Addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis, addit antiquitas, ut iis qui sunt ex Chao, progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonae. IX. Laudandum in quibusdam quod geniti inmortales, quibusdam quod inmortalitatem virtute sint consecuti: quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit.
X. Magis est varia laus hominum. Nam primum dividitur in tempora, quodque ante eos fuit quoque ipsi vixerunt, in iis autem qui fato sunt functi etiam quod est insecutum. Ante hominem patria ac parentes maioresque erunt, quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus inlustrasse factis. XI. Illa quoque interim ex eo quod ante ipsum fuit tempore trahentur quae responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum qui ex Thetide natus esset maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula. XII. Ipsius vero laus hominis ex animo et corpore et extra positis peti debet. Et corporis quidem fortuitorumque cum levior, tum non uno modo tractanda est. Nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse. XIII. Fortuna vero tum dignitatem adfert, ut in regibus principibusque (namque est haec materia ostendendae virtutis uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem benefactis gloriam parit. Sed omnia quae extra nos bona sunt quaeque hominibus forte optigerunt non ideo laudantur quod habuerit quis ea, sed quod iis honeste sit usus. XIV. Nam divitiae et potentia et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum: aut enim meliores propter haec aut peiores sumus. XV. Animi semper vera laus, sed non una per hoc opus via ducitur. Namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum (id est factorum dictorumque) contextus, alias in species virtutum dividere laudem, fortitudinis iustitiae continentiae ceterarumque, ac singulis adsignare quae secundum quamque earum gesta erunt. XVI. Vtra sit autem harum via utilior cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid praeterea supra spem aut expectationem, praecipue quod aliena potius causa quam sua. XVII. Tempus quod finem hominis insequitur non semper tractare contingit, non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuae constitutae. XVIII. Inter quae numeraverim ingeniorum monumenta quae saeculis probarentur; nam quidam sicut Menander iustiora posterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti. Adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus, nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a publicola fasces populo summittere.
XIX. Qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit, tantum in diversum. Nam et turpitudo generis opprobrio multis fuit et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibusdam, ut in Paride traditur, est praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, XX. ut Nirea inbellem, Plisthenen inpudicum a poetis accepimus, et animi totidem vitia quot virtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur; et post mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut Maelio, cuius domus solo aequata, Marcoque Manlio, cuius praenomen e familia in posterum exemptum est. XXI. Et parentes malorum odimus: et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor: et Gracchorum leges invisae: et si quod est exemplum deforme posteris traditum, quale libidinis vir Perses in muliere Samia instituere ausus dicitur primus. XXII. Sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat.
XXIII. Interesse tamen Aristoteles putat ubi quidque laudetur aut vituperetur. Nam plurimum refert qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo qui laudabitur credant, aut in eo contra quem dicemus ea quae oderunt: ita non dubium erit iudicium quod orationem praecesserit. XXIV. Ipsorum etiam permiscenda laus semper (nam id benivolos facit), quotiens autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda. Minus Lacedaemone studia litterarum quam Athenis honoris merebuntur, plus patientia ac fortitudo. Rapto vivere quibusdam honestum, aliis cura legum. Frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret, veteribus Romanis summum luxuria crimen. Eadem in singulis differentia. XXV. Maxime favet iudex qui sibi dicentem adsentari putat. Idem praecipit illud quoque, quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit, quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, prodigo liberalem, avaro parcum vocemus: quae eadem etiam contra valent. Quod quidem orator, id est vir bonus, numquam faciet, nisi forte communi utilitate ducetur.
XXVI. Laudantur autem urbes similiter atque homines. Nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis qui terra dicuntur orti, et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quae in singulis: illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt. Cives illis ut hominibus liberi sunt decori. XXVII. Est laus et operum, in quibus honor utilitas pulchritudo auctor spectari solet: honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrubique. Est et locorum, qualis Siciliae apud Ciceronem: in quibus similiter speciem et utilitatem intuemur, speciem maritimis planis amoenis, utilitatem salubribus fertilibus. Erit et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi. XXVIII. Nam et somni et mortis scriptae laudes et quorundam a medicis ciborum.