Livius – Ab Urbe Condita L. XXI-XXII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

24. Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat; praeerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur; agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum leui praesidio fieret. Nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos; ipse autem, quod minime quis crederet cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit; dein castra ipsa propius hostem mouit, duo ferme a Gereonio milia, in tumulum hosti conspectum, ut intentum se. sciret esse ad frumentatores, si qua uis fieret, tutandos. propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur quia haud dubie hostis breuiore uia praeuenturus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. Quos tenentes locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra. tum ut. Itaque exiguum spatii uallum a uallo aberat et id ipsum totum ut prope compleuerat Romana acies, simul et per auersa castra e castris Hannibalis. equitatus cum leui armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit. Nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate—pars exercitus aberat iam fame grauante.—uix castra, si oppugnarentur, tutari poterat; iamque artibus Fabi sedendo et cunctando bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant. Iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt; primo concursu Poenum usque ad castra fusum; inde eruptione facta repente uersum terrorem in Romanos; Numeri Decimi Samnitis deinde aduentu proelium restitutum. Hunc, principem genere ac diuitiis, non Bouiani modo—unde erat— sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites ad quingentos. ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse noui praesidii cum Q. Fabio ab Roma uenientis. Hannibalem, insidiarum quoque aliquid timentem, recepisse suos; Romanum insecutum adiuuante Samnite duo castella eo die expugnasse. Sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade famam uanam. egregiae uictoriae cum uanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.

25. De iis rebus persaepe et in senatu et in contione actum est. Cum laeta ciuitate dictator unus nihil nec famae nec litteris crederet, ut uera omnia essent, secunda se magis quam aduersa timere diceret, tum M. Metilius tribunus plebis id unum enimuero ferendum esse negat, non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae sed absentem etiam gestae obstare et in ducendo bello. ac sedulo tempus terere quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat. Quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis Punicae persequendae procul ab Italia ablegatum; duos praetores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore prouincia praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne hostem uideret, ne quid rei bellicae gereret, prope in custodia habitum. Itaque hercule non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed et Campanum Calenumque et Falernum agrum peruastatos esse sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante. Exercitum cupientem pugnare et magistrum equitum clausos prope intra uallum retentos; tamquam hostibus captiuis arma adempta. Tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos, extra uallum egressos fudisse ac fugasse hostes. Quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris iure. Nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium quam consulem in locum C. Flamini suffecisset. Dictator contionibus se abstinuit in actione minime populari. Ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur tunc, cum hostem uerbis extolleret bienniique clades per temeritatem atque inscientiam ducum acceptas referret, magistro equitum, quod contra dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse. Si penes se summa imperii consiliique sit, propediem effecturum ut sciant homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, mentem rationemque dominari, et in tempore et sine ignominia seruasse exercitum quam multa milia hostium occidisse maiorem gloriam esse. Huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit. Luce orta cum plebis concilium esset, magis tacita inuidia dictatoris fauorque magistri equitum animos uersabat quam satis audebant homines ad suadendum quod uolgo placebat prodire, et fauore superante auctoritas tamen rogationi deerat. Vnus inuentus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus. Patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in seruilia eius artis ministeria usum.

26. Is iuuenis, ut primum ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit, togaque et forum placuere, proclamando pro sordidis hominibus causisque aduersus rem et famam bonorum primum in notitiam populi, deinde ad honores peruenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura, perfunctus, iam ad consulatus spem cum attolleret animos, haud parum callide auram fauoris popularis ex dictatoria inuidia petit scitique plebis unus gratiam tulit. Omnes eam rogationem, quique Romae quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in contumeliam eius latam acceperunt. Ipse, qua grauitate animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se saeuientis iniuriam tulit; acceptisque in ipso itinere litteris s. C.. de aequato imperio, satis fidens haudquaquam cum imperii iure artem imperandi aequatam, cum inuicto a ciuibus hostibusque animo ad exercitum rediit.

27. Minucius uero cum iam ante uix tolerabilis fuisset rebus secundis ac fauore uolgi, tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis uicto ab se quam Q. Fabio gloriari: illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem ciuitate, in qua magistri equitum uirgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint; tantum suam felicitatem uirtutemque enituisse. ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret. Itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse quemadmodum imperio aequato utantur: se optimum ducere aut diebus alternis aut, si maiora interualla placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperiumque esse, ut par hosti non solum consilio sed uiribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset. Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia fortunam eam habitura quamcumque temeritas collegae habuisset; sibi communicatum cum alio, non ademptum imperium esse; itaque se nunquam uolentem parte, qua posset, rerum consilio gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitum diuisurum suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset seruaturum. Ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter se. diuiderent. Prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio euenerunt. Item equites pari numero sociumque et Latini nominis auxilia diuiserunt. Castris quoque separari magister equitum uoluit.

28. Duplex inde Hannibali gaudium fuit; neque enim quicquam eorum quae apud hostes agerentur eum fallebat et perfugis multa non. Indicantibus et per suos explorantem: nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabi dimidium uirium decessisse. Tumulus erat inter castra Minuci et Poenorum, quem qui occupasset haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere sine certamine uolebat Hannibal, quamquam id operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo siluestre quicquam sed ne uepribus quidem uestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda ualle nulla talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus cauae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere. In has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque. Necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in ualle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumulum auertit oculos hostium. Primo statim conspectu contempta paucitas ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostes ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma uocat et uanis minis increpat hostem. Principio leuem armaturam emittit, deinde conferto agmine mitti. equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti uideret, instructis legionibus procedit. et Hannibal laborantibus suis alia atque alia accrescente certamine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleuerat aciem, ac totis utrimque uiribus certatur. Prima leuis armatura Romanorum, praeoccupatum ex. inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit. Peditum acies inter perculsos impauida sola erat uidebaturque, si iusta ac directa pugna esset, haudquaquam impar futura; tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta; sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut neque animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.

29. Tum Fabius, primo clamore pauentium audito, dein conspecta procul turbata acie, “ita est” inquit; “non celerius quam timui deprendit fortuna temeritatem. Fabio aequatus imperio Hannibalem et uirtute et fortuna superiorem uidet. Sed aliud iurgandi suscensendique tempus erit: nunc signa extra uallum proferte; uictoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris ciuibus”. Iam magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam, Fabiana se acies repente uelut caelo demissa ad auxilium ostendit. Itaque priusquam ad coniectum teli ueniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostes continuit. Qui solutis ordinibus uage dissipati erant undique confugerunt ad integram aciem; qui plures simul terga dederant conuersi in hostem uoluentesque orbem nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare. Ac iam prope una acies facta erat uicti atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio uictum. Ita per uariam fortunam diei maiore parte exacta cum in castra reditum esset, Minucius conuocatis militibus “saepe ego” inquit, “audiui, milites, eum primum esse uirum qui ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene monenti oboediat; qui nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio iungamus. Ad praetorium eius signa cum tulerimus, ubi ego eum parentem appellauero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius dignum est, uos, milites, eos quorum uos modo arma dexterae texerunt patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit.”

30. Signo dato conclamatur inde ut colligantur uasa. Profecti et agmine incedentes in dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant conuerterunt. Vt constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, “parentibus” inquit, “meis, dictator, quibus te modo nomine quod fando possum aequaui, uitam tantum debeo, tibi cum meam salutem, tum omnium horum. Itaque plebei scitum, quo oneratus sum. magis quam honoratus, primus antiquo abrogoque et, quod exercitibus his tuis quod tibi mihique seruato ac conseruatori sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo. tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere iubeas”. Tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter inuitati laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus. Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam uolgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre. Par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreuerant, ut uix cum eadem gente bellum esse crederent cuius terribilem eam. famam a patribus accepissent. Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.

31. Dum haec geruntur in Italia, Cn. Seruilius Geminus consul cum classe centum uiginti. nauium circumuectus Sardiniae et Corsicae oram, et obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit et, priusquam in continentem escensiones faceret, Menige insula uastata et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad litora Africae accessit copiasque exposuit. Inde ad populandum agrum ducti milites naualesque socii iuxta effusi ac si in. insulis cultorum egentibus praedarentur. Itaque in insidias temere inlati, cum a frequentibus palantes et locorum ignari ab gnaris circumuenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naues compulsi sunt. Ad mille hominum cum Ti. Sempronio Blaeso quaestore amissum, classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit, traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. Cincio Romam reduceretur. Ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit, litteris Q. Fabi accitus et ipse et collega eius M. Atilius, ut exercitus ab se exacto iam prope semenstri imperio acciperent. Omnium prope annales Fabium dictatorem aduersus Hannibalem rem gessisse tradunt; Caelius etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit. Sed et Caelium et ceteros fugit uni consuli Cn. Seruilio, qui tum procul in Gallia prouincia aberat, ius fuisse dicendi dictatoris; quam moram quia exspectare territa iam clade ciuitas non poterat, eo decursum esse ut a populo crearetur qui pro dictatore esset; res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes titulum imaginis posteros, ut qui pro dictatore creatus erat, dictator. crederetur, facile obtinuisse.

32. Consules Atilius Fabiano, Geminus Seruilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, quod reli.quum autumni erat Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt. Frumentatum exeunti Hannibali diuersis locis opportuni aderant, carpentes agmen palatosque excipientes; in casum uniuersae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non ueniebant, adeoque inopia est coactus Hannibal ut, nisi cum fugae specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit, nulla spe relicta alendi exercitus in eis locis si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent. Cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam uenere. Ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita uerba facta ut dicerent: scire sese populi Romani. aerarium bello exhauriri et, cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae urbe Romana atque imperio geratur, aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a maioribus relictum foret, eo iuuare populum Romanum. Si quam opem in sese crederent, eodem studio fuisse oblaturos. Gratum sibi patres Romanos populumque facturum si omnes res Neapolitanorum suas duxissent, dignosque iudicauerint ab quibus donum animo ac uoluntate eorum qui libentes darent quam re maius ampliusque acciperent. Legatis gratiae actae pro munificentia curaque; patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.

33. Per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimissus, et serui quinque et uiginti in crucem acti, quod in campo Martio coniurassent; indici data libertas et aeris grauis uiginti milia. Legati et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello uictus ad eum fugisset, et alii in. Ligures ad expostulandum quod Poenum opibus auxiliisque suis iuuissent, simul ad uisendum ex propinquo quae in Boiis atque Insubribus gererentur. Ad Pinnem quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cuius dies exierat, poscendum aut, si diem proferri uellet, obsides accipiendos. Adeo, etsi bellum ingens in ceruicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinquae quidem effugiebat. In religionem etiam uenit aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia uouisset, locatam ad id tempus non esse. Itaque duumuiri ad eam rem creati a M. Aemilio praetore urbano, C. Pupius et Caeso Quinctius Flamininus, aedem in arce faciendam locauerunt. Ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad consules missae ut, si iis uideretur, alter eorum ad consules creandos Romam ueniret; se in eam diem quam iussissent comitia edicturum. Ad haec a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter a bello auocaretur. Patribus rectius uisum est dictatorem a consule dici comitiorum habendorum causa. Dictus L. Veturius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit. Iis uitio creatis iussisque die quarto decimo se magistratu abdicare, ad interregnum res rediit.