Institutiones – Krueger’s edition – Liber I

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

TIT. 11

DE ADOPTIONIBUS.

Non solum tamen naturales liberi, secundum ea quae diximus, in potestate nostra sunt, verum etiam ii quos adoptamus. 1. Adoptio autem duobus modis fit, aut principali rescripto aut imperio magistratus. imperatoris auctoritate adoptamus eos easve, qui quaeve sui iuris sunt. quae species adoptionis dicitur adrogatio. imperio magistratus adoptamus eos easve qui quaeve in potestate parentium sunt, sive primum gradum liberorum optineant, qualis est filius filia, sive inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis. 2. Sed hodie ex nostra constitutione, cum filiusfamilias a patre naturali extraneae personae in adoptionem datur, iura potestatis naturalis patris minime dissolvuntur nec quidquam ad patrem adoptivum transit nec in potestate eius est, licet ab intestato iura successionis ei a nobis tributa sunt. si vero pater naturalis non extraneo, sed avo filii sui materno, vel, si ipse pater naturalis fuerit emancipatus, etiam paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno, filium suum dederit in adoptionem: in hoc casu quia in unam personam concurrunt et naturalia et adoptionis iura, manet stabile ius patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum et legitimo adoptionis modo constrictum, ut et in familia et in potestate huiusmodi patris adoptivi sit. 3. Cum autem impubes per principale rescriptum adrogatur, causa cognita adrogatio permittitur et exquiritur causa adrogationis, an honesta sit expediatque pupillo, et cum quibusdam condicionibus adrogatio fit, id est ut caveat adrogator personae publicae, hoc est tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis qui, si adoptio facta non esset, ad successionem eius venturi essent. item non alias emancipare eos potest adrogator, nisi causa cognita digni emancipatione fuerint et tunc sua bona eis reddat. sed et si decedens pater eum exheredaverit vel vivus sine insta causa eum emancipaverit, iubetur quartam partem ei suorum bonoram relinquere, videlicet praeter bona quae ad patrem adoptivum transtulit et quorum commodum ei adquisivit postea. 4. Minorem natu non posse maiorem adoptare placet: adoptio enim naturam imitatur et pro monstro est ut maior sit filius quam pater. debet itaque is qui sibi per adrogationem vel adoptionem filium facit, plena pubertate, id est decem et octo annis praecedere. 5. Licet autem et in locum nepotis vel neptis vel in locum pronepotis vel proneptis vel deinceps adoptare, quamvis filium quis non habeat. 6. Et tam filium alienum quis in locum nepotis potest adoptare, quam nepotem in locum filii. 7. Sed si quis nepotis loco adoptet vel quasi ex eo filio, quem habet iam adoptatum, vel quasi ex illo quem naturalem in sua potestate habet: in eo casu et filius consentire debet, ne ei invito suus heres adgnascatur. sed ex contrario si avus ex filio nepotem dat in adoptionem, non est necesse filium consentire. 8. In plurimis autem causis adsimilatur is, qui adoptatus vel adrogatus est, ei qui ex legitimo matrimonio natus est. et ideo si quis per imperatorem sive apud praetorem vel apud praesidem provinciae non extraneum adoptaverit, potest eundem alii in adoptionem dare. 9. Sed et illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi, qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt, castrati autem non possunt. 10. Feminae quoque adoptare non possunt, quia nec naturales liberos in potestate sua habent: sed ex indulgentia principis ad solatium liberorum amissorum adoptare possunt. 11. Illud proprium est illius adoptionis, quae per sacrum oraculum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes. sic enim et divus Augustus non ante Tiberium adoptavit, quam is Germanicum adoptavit: ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse. 12. Apud Catonem bene scriptum refert antiquitas, servi si a domino adoptati sint, ex hoc ipso posse liberari. unde et nos eruditi in nostra constitutione etiam eum servum quem dominus actis intervenientibus filium suum nominaverit liberum esse constituimus, licet hoc ad ius filii accipiendum ei non sufficit.

TIT. 12

QUIBUS MODIS IUS POTESTATIS SOLVITUR.

Videamus nunc, quibus modis ii qui alieno iuri subiecti sunt eo iure liberantur. et quidem servi quemadmodum potestate liberantur, ex his intellegere possumus quae de servis manumittendis superius exposuimus. Hi vero qui in potestate parentis sunt mortuo eo sui iuris fiunt. sed hoc distinctionem recipit. nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve sui iuris efficiuntur. mortuo vero avo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita si post mortem avi in potestatem patris sui recasuri non sunt: itaque si moriente avo pater eorum et vivit et in potestate patris sui est, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt: si vero is quo tempore avus moritur aut iam mortuus est aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt. 1. Cum autem is, qui ob aliquod maleficium in insulam deportatur, civitatem amittit, sequitur ut, quia eo modo ex numero civium Romanorum tollitur, perinde acsi mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse. pari ratione et si is qui in potestate parentis sit in insulam deportatus fuerit, desinit in potestate parentis esse. sed si ex indulgentia principali restituti fuerint, per omnia pristinum statum recipiunt. 2. Relegati autem patres in insulam in potestate sua liberos retinent: et e contario liberi relegate in postestate parentum remanent. 3. Poenae servus effectus filios in potestate habere desinit. servi autem poenae efficiuntur, qui in metallum damnantur et qui bestiis subiciuntur. 4. Filius familias si militaverit, vel si senator vel consul fuerit factus, manet in patris potestate. militia enim vel consularia dignitas patris potestate filium non liberat. sed ex constitutione nostra summa patriciatus dignitas illico ab imperialibus codicillis praestitis a patria potestate liberat. quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suae potestatis nexibus filiam relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi patrem elegit ab aliena eximere potestate? 5. Si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus hostium fiat, tamen pendet, ius liberorum propter ius postliminii: quia hi qui ab hostibus capti sunt si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt. idcirco reversus et liberos habebit in potestate, quia postliminium fingit eum qui captus est semper in civitate fuisse: si vero ibi decesserit, exinde, ex quo captus est pater, filius sui iuris fuisse videtur. ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicimus propter ius postliminii ius quoque potestatis parentis in suspenso esse. dictum est autem postliminium a limine et post, et eum qui ab hostibus captus in fines nostros postea pervenit postliminio reversum recte dicimus. nam limina sicut in domibus finem quendam faciunt, sic et imperii finem limen esse veteres voluerunt. hinc et limes dictus est quasi finis quidam et terminus. ab eo postliminium dictum quia eodem limine revertebatur quo amissus erat. sed et qui victis hostibus recuperatur, postliminio rediisse existimatur. 6. Praeterea emancipatione quoque desinunt liberi in potestate parentum esse. sed ea emancipatio antea quidem vel per antiquam legis observationem procedebat, quae per imaginarias venditiones et intercedentes manumissiones celebrabatur, vel ex imperiali rescripto. nostra autem providentia et hoc in melius per constitutionem reformavit, ut, fictione pristina explosa, recta via apud competentes iudices vel magistratus parentes intrent et filios suos vel filias vel nepotes vel neptes ac deinceps sua manu dimitterent. et tunc ex edicto praetoris in huius filii vel filiae, nepotis vel neptis, bonis, qui vel quae a parente manumissus vel manumissa fuerit, eadem iura praestantur parenti quae tribuuntur patrono in bonis liberti: et praeterea si impubes sit filius vel filia vel ceteri, ipse parens ex manumissione tutelam eius nanciscitur. 7. Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium ei, qui filium et ex eo nepotem vel neptem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem vero vel neptem retinere: et ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero vel neptem manumittere (eadem et de pronepote vel pronepte dicta esse intellegantur), vel omnes sui iuris efficere. 8. Sed et si pater filium, quem in potestate habet, avo vel proavo naturali secundum nostras constitutiones super his habitas in adoptionem dederit, id est si hoc ipsum, actis intervenientibus, apud competentem iudicem manifestavit, praesente eo qui adoptatur, et non contradicente nec non eo qui adoptat, solvitur quidem ius potestatis patris naturalis, transit autem in huiusmodi parentem adoptivum, in cuius persona adoptionem plenissimam esse antea diximus. 9. Illud autem scire oportet, quod, si nurus tua ex filio tuo conceperit et filium postea emancipaveris vel in adoptionem dederis praegnante nuru tua, nihilo minus quod ex ea nascitur, in potestate tua nascitur: quod si post emancipationem vel adoptionem fuerit conceptum, patris sui emancipati vel avi adoptivi potestati subicitur: 10. et quod neque naturales liberi neque adoptivi ullo paene modo possunt cogere parentum de potestate sua eos dimittere.

TIT. 13

DE TUTELIS.

Transeamus nunc ad aliam divisionem. nam ex his personis quae in potestate non sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. videamus igitur de his quae in tutela vel in curatione sunt: ita enim intellegemus ceteras personas, quae neutro iure tenentur. ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt. 1. Est autem tutela, ut Servius definivit, ius ac potestas in capite libero ad tuendom eum qui propter aetatem se defendere nequit, iure civili data ac permissa. 2. Tutores autem sunt, qui eam vim ac potestatem habent, ex qua re ipsa nomen ceperunt. itaque appellantur tutores quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur qui aedes tuentur. 3. Permissum est itaque parentibus liberis impuberibus, quos in potestate habent, testamento tutores dare. et hoc in filio filiaque omnimodo procedit; nepotibus tamen neptibusque ita demum parentes possunt testamento tutores dare, si post mortem eorum in patris sui potestatem non sint recasuri. itaque si filius tuus mortis tuae tempore in potestate tua sit, nepotes ex eo non poterunt testamento tuo tutorem habere, quamvis in potestate tua fuerint; scilicet quia mortuo te in patris sui potestatem recasuri sunt. 4. Cum autem in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habentur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut, si vivis parentibus nascerentur, sui et in potestate eorum fierent. 5. Sed si emancipato filio tutor a patre testamento datus fuerit, confirmandus est ex sententia praesidis omnimodo, id est sine inquisitione.

TIT. 14

QUI DARI TUTORES TESTAMENTO POSSUNT.

Dari autem potest tutor non solum paterfamilias, sed etiam filiusfamilias. 1. Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest. sed sciendum est, eum et sine libertate tutorem datum tacite et libertatem directam accepisse videri et per hoc recte tutorem esse. plane si per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est. servus autem alienus pure inutiliter datur testamento tutor: sed ita ‘ cum liber erit ’ utiliter datur. proprius autem servus inutiliter eo modo datur tutor. 2. Furiosus vel minor viginti quinque annis tutor testamento datus tutor erit, cum compos mentis aut maior viginti quinque annis fuerit factus.
3. Ad certum tempus vel ex certo tempore vel sub condicione vel ante heredis institutionem posse dari tutorem non dubitatur. 4. Certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur.
5. Si quis ‘ filiabus ’ suis vel ‘ filiis ’ tutores dederit, etiam postumae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur. quid, si nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt? dicendam est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo ‘ liberos ’ dixit. ceterum si ‘ filios, ’ non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. plane si ‘ postumis ’ dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.

TIT. 15

DE LEGITIMA ADGNATORUM TUTELA.

Quibus autem testamento tutor datus non sit his ex lege duodecim tabularum adgnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. 1. Sunt autem adgnati per virilis sexus cognationem coniuncti, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo. at qui per feminini sexus personas cognatione iunguntur non sunt adgnati, sed alias naturali iure cognati. itaque amitae tuae filius non est tibi adgnatus, sed cognatus (et invicem scilicet tu illi eodem iure coniungeris), quia qui nascuntur patris non matris familiam sequuntur. 2. Quod autem lex ab intestato vocat ad tutelam adgnatos, non hanc habet significationem, si omnino non fecerit testamentum is qui poterat tutores dare, sed si quantum ad tutelam pertinet, intestatus decesserit. quod tunc quoque accidere intellegitur, cum is qui datus est tutor, vivo testatore decesserit. 3. Sed adgnationis quidem ius omnibus modis capitis deminutione plerumque perimitur: nam adgnatio iuris est nomen. cognationis vero ius non omnibus modis commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non utique.