Frontinus – Opuscula Rerum Rusticarum

De Agrorum qualitate

Agrorum qualitates sunt tres: una agri divisi et adsignati, altera mensura per extremitatem conprehensi, tertia arcifini, qui nulla mensura continetur. Ager ergo divisus adsignatus est coloniarum. Hic habet condiciones duas: unam qua plerumque limitibus continetur, alteram qua per proximos possessionum rigores adsignatum est, sicut in Campania Suessae Auruncae. Quidquid autem secundum hanc condicionem in longitudinem est delimitatum, per strigas appellatur; quidquid per latitudinem, per scamna. Ager ergo limitatus hac similitudine decimanis et cardinibus continetur. Ager per strigas et per scamna divisus et adsignatus est more antiquo in hanc similitudinem, qua in provinciis arva publica coluntur. Ager est mensura conprehensus, cuius modus universus civitati est adsignatus, sicut in Lusitania Salmanticensibus aut Hispania citeriore Palantinis et in conpluribus provinciis tributarium solum per universitatem populis est definitum. Eadem ratione et privatorum agrorum mensurae aguntur. Hunc agrum multis locis mensores, quamvis extremum mensura conprehenderint, in formam in modum limitati condiderunt.

Ager est arcifinius, qui nulla mensura continetur. Finitur secundum antiquam observationem fluminibus, fossis, montibus, viis, arboribus ante missis, aquarum divergiis et si qua loca ante a possessore potuerunt optineri. Nam ager arcifinius, sicut ait Varro, ab arcendis hostibus est appellatus: qui postea interventu litium per ea loca quibus finit terminos accipere coepit. In his agris nullum ius subsicivorum intervenit. Subsicivum est, quod a subsecante linea nomen accepit [subsicivum]. Subsicivorum genera sunt duo: unum quod in extremis adsignatorum agrorum finibus centuria expleri non potuit; aliud genus subsicivorum, quod in mediis adsignationibus et integris centuriis intervenit. Quidquid enim inter IIII limites minus quam intra clusum est fuerit adsignatum, in hac remanet appellatione, ideo quod is modus, qui adsignationi superest, linea cludatur et subsecetur. Nam et reliquarum mensurarum actu quidquid inter normalem lineam et extremitatem interest subsicivum appellamus.

Est et ager similis subsicivorum condicioni extra clusus et non adsignatus; qui si rei publicae populi Romani aut ipsius coloniae, cuius fine circumdatur, sive peregrinae urbis aut locis sacris aut religiosis aut quae ad populum Romanum pertinent datus non est, iure subsicivorum in eius qui adsignare potuerit remanet potestate.

Ager extra clusus est et qui inter finitimam lineam et centurias interiacet; ideoque extra clusus, quia ultra limites finitima linea cludatur.

De Arte Mensoria

Principium artis mensoriae in agendi[s] positum est experimento. Exprimi enim locorum aut modi veritas sine rationa[bi]libus lineis non potest, quoniam omnium agrorum extremitas flexuosa et inaequali[s] cluditur finitione, quae propter angulorum dissimilium multitudinem numeris suis manentibus et cohiberi potest et extendi: nam sola mobile[m] habent spatium et incertam iugerum enuntiationem. Sed ut omnibus extremitatibus species sua constet et intra clusi modus enuntietur, agrum quo usque loci positio permittet rectis lineis dimetiemur: ex quibus proximam quamque extremitatium obliquitatem per omnes angulos facta normatione conplectimur, et cohercitam mensuralibus lineis statutis certo praecenturiato spatio simili futurae tradimus formae: modum autem intra lineas clusum rectorum angulorum ratione subducimus. Subiectas deinde extremitatium partes, areas tangentium nostrarum postulationum, podismis suis adaeramus, et adscriptis spatio suo finibus ipsam loci reddimus veritatem.

Haec ubique una ratione fieri multiplex locorum natura non patitur, oppositis ex alia parte montibus, alia flumine aut ripis aut quadam iacentis soli voragine, cum pluribus confragosorum locorum iniquitatibus, saepe et culturis, propter quae maxime ad artis copiam est recurrendum. Debet enim minima quaeque pars agri in potestate esse mensoris et habit[ur]a rectorum angulorum ratione sua postulatione constringi. Itaque maxime providere debemus, quo usu ferramenti quidquid occurrerit transeamus; adhibere deinde metiundi diligentiam, qua[e] potius actus incessus limitationis effectum laterum longitudine[s] aequ[e]et; ferramento primo uti et omnia momenta perpenso dirigere, oculo ex omnibus corniculis extensa ponderibus et inter se conparata fila seu nervias ita perspicere, donec proxima[m consumpto alterius visu solam intueatur; tunc dictare moetas, et easdem transposito interim extrema meta ferramento reprehendere eodem momento quo tenebatur, et coeptum rigorem ad interversuram aut ad finem perducere. Omnibus autem interversuris tetrantis locum perpendiculus ostendat.

Cuiuscumque loci mensura agenda fuerit, eum circumire ante omnia oportet, et ad omnes angulos signa ponere, quae normaliter ex rigore cogantur; posito deinde et perpenso ferramento rigorem secundum proximo lateri dictare, et moetis conlocatis respectis in alteram partem rigorem mittere, qui, cum ad extremum pervenerit, parallelon primi rigoris excipiat. Sed si in rigore dictando quaedam devitanda incurrunt, valles, loca confragosa, arbores quas propter moram aut fructum succidere non oportet, item aedificia, maceriae, petrae aut montes et his similia, haec quacumque ratione optime poterint mensuram accipere debebunt.

Si fuerit ergo vallis quae conspectum agentis exsuperet, per ipsam moetis ad ferramentum adpositis erit descendendum. Cuius rigoris incessum ut sescontrario aequemus, adf[l]icta ante linea ad capitulum perticae aequaliter ad perpendiculum cultellare debemus, tum ad permensum rigorem extendere lineam, quam in cult[rum locatam perpendiculus adsigna[n]t. Nam quotiens sine linea cultellamus, cum conspectum moetarum excedimus, et festinantes ex eo loco iterum rigorem conspicimus, tunc in illa perticarum quamvis exigua conversione non minus fit dispendi quam si iacentia sequamur.

Conpressiorem autem vallem et ultra quam prospici poterit evadendae difficultatis causa licet transire, in ulteriorem partem dictare moetas ne minus tres, quibus reprehensis transposito ferramento respicere priores oporteat, et perpenso coeptum rigorem quo usque res exegerit perducere.

Cultellandi ratio quae sit, saepe quaeritur, cum pro[pensi soli spatium consummamus, ut illam clivorum inaequalitatem planam esse cogamus, dum mensurae lateribus inseruimus; [cultellamus ergo agrum eminentiorem et ad planitiae redigimus aequalitatem]. Hanc nobis ipsa seminum natura monstravit: non enim illa soli inaequalitas recte colligi poterit, nisi quod e terra quidquid nascitur in aere rectum ex[t]istit et illam terrae obliquitatem crescendo adterit, nec maiorem numerum occupat quam si ex plano nascatur.

Quod si monti ordinata semina nascerentur omnia, secundum loci naturam metiremur: cum non idem, hoc est totidem arborum ordines, capiat, quod pares ei[us] in campo limites, recte cultellabitur.

De controversiis

Materiae controversiarum sunt duae, finis et locus. Harum alterutra continetur quidquid ex agro disconvenit. sed quoniam in his quoque partibus singulae controversiae diversas habent condiciones, proprie sunt nominandae. Vt potui ergo conprehendere, genera sunt controversiarum XV: de positione terminorum, de rigore, de fine, de loco, de modo, de proprietate, de possessione, de alluvione, de iure territorii, de subsicivis, de locis publicis, de locis sacris et religiosis, de aqua pluvia arcenda, de itineribus.

De positione terminorum controversia est inter duos pluresve vicinos: inter duos, an rigore sit ceterorum sive ratione[s]; inter plures, trifinium faciat an quadrifinium. de horum positione cum constitit mensori, si secundum proximi temporis possessionem non conveniunt, diversas attiguis possessoribus faciunt controversias, et ab integro alius forte de loco alius de fine litigat.

De rigore controversia est finitimae condicionis, quotiens inter duos pluresve terminos ordinatos sive quae alia signa secundum legem Mamiliam intra quinque pedes agitur.

De fine similis est controversia [nec dubium est quin supra de finis condicione dixerim]; nam et eadem lege continetur et de quinque pedum agitur latitudine, sed de fine, quidquid per flexus, quibus arcifinii agri continentur, ut per extrema arui aut promuntoria aut summa montium aut fluminum cursus aut locorum naturam agitur quam supercilium appellant. De loco controversia est, quidquid excedit supra scriptam latitudinem, cuius modus a[d] petente[m] non proponitur. Haec autem controversia frequenter in arcifiniis agris variorum signorum demonstrationibus exercetur, ut fossis, fluminibus, arboribus ante missis, aut culturae discrimine.

De modo controversia est in agro adsignato: agitur enim de antiquorum nominum propria defensione; ut si L. Titius dextra decimanum tertium, citra cardinem quartum, acceperit sortis suae partes tres sive quod huic simile, quartam habeat in quacumque proxima centuria: huic enim universitati limes finem non facit, etiam si publico itineri serviat. – Nam et in ceteris agris de modo fit controversia, quotiens [re]promissioni modus non quadrat.

De proprietate controversia est plerumque, quom ut in Campania cultorum agrorum silvae absunt in montibus ultra quartum aut quintum forte vicinum. Propterea proprietas ad quos fundos pertinere debeat disput[i]atur. Est et pascuorum proprietas pertinens ad fundos, sed in commune; propter quod ea conpascua multis locis in Italia communia appellantur, quibusdam provinciis pro indiviso. –

Nam et per hereditates aut emptiones eius generis controversiae fiunt, de quibus iure ordinario litigatur. De possessione controversia est, de qua ad interdictum, hoc est iure ordinario, litigatur.

De alluvione fit controversia fluminum infestatione. Haec autem multas habet condiciones.

De iure territorii controversia est de his quae ad ipsam urbem pertinent, [sive quod intra pomerium eius urbis erit, quod a privatis operibus optineri non oportebit. Eum dico locum quem nec ordo nullo iure a publico poterit amovere]. Habet autem condiciones duas, unam urbani soli, alteram agrestis, quod in tutelam rei fuerit adsignatum urbanae; [urbani quod operibus publicis datum fuerit aut destinatum]. Huius soli ius quamvis habita oratione divus Augustus de statu municipiorum tractaverit, in proximas urbes pervenire dicitur, quarum ex voluntate conditoris maxima pars finium coloniae est adtributa, aliqua portio moenium extremae perticae adsignatione inclusa; sicut in Piceno fertur Interamnatium Praetuttianorum quandam oppidi partem Asculanorum fine circum dari. [Quod si ad haec revertamur, hoc conciliabulum fuisse fertur et postea in municipii ius relatum]. – Nam non omnia antiqua municipia habent suum privilegium. [Quidquid enim ad coloniae municipiive privilegium pertinet, territorii iuris appellant. Sed si rationem appellationis huius tractemus, territorium est quidquid hostis terrendi causa constitutum est].

De subsicivis controversia est, quotiens aliqua pars centuriae sive tota non est adsignata et possidetur. Aut quidquid de extremitate perticae possessor proximus aliusve detinebit, ad subsicivorum controversiam pertinebit.

De locis publicis sive populi Romani sive coloniarum municipiorumve controversia est, quotiens ea loca, quae neque adsignata neque vendita fuerint umquam, aliquis possederit; ut alveum fluminis veterem populi Romani, quem vis aquae interposita insula exclusae proximi possessoris finibus reliquerit; aut silvas, quas ad populum Romanum multis locis pertinere ex veteribus instrumentis cognoscimus, ut ex proximo in Sabinis in monte Mutela. Nam et coloniarum aut municipiorum similis est condicio, quotiens loca, quae rei publicae data adsignata fuerint, ab aliis obtinebuntur, ut subsiciva concessa.

De locis relictis et extraclusis controversia est in agris adsignatis. Relicta autem loca sunt, quae sive locorum iniquitate sive arbitrio conditoris [relicta] limites non acceperunt. Haec sunt iuris subsicivorum. Extraclusa loca sunt aeque iuris subsicivorum, quae ultra limites et intra finitimam lineam erint; finitima autem linea aut mensuralis est aut aliqua observatione aut terminorum ordine servatur. Multis enim locis adsignationi agrorum inmanitas superfuit, sicut in Lusitania finibus Augustinorum.

De locis sacris et religiosis controversiae plurimae nascuntur, quae iure ordinario finiuntur, nisi si de locorum eorum modo agitur; ut lucorum publicorum in montibus aut aedium, quibus secundum instrumentum fines restituuntur; similiter locorum religiosorum, quibus secundum cautiones modus est restituendus. Habent enim et moesilea iuris sui hortorum modos circum iacentes aut praescriptum agri finem.

De aquae pluviae transitu controversia est, in qua si collectus pluvialis aquae transversum secans finem in alterius fundum influit, et disconvenit, ad ius ordinarium pertinebit: quod si per ordinationem finis ipsius agitur, exigit mensoris interventum [et controversia tollitur].

De itineribus controversia est quae in arcifiniis agris iure ordinario finitur, in assignatis mensurarum ratione. Omnes enim limites secundum legem colonicam itineri publico servire debent: sed multi exigente ratione per clivia et confragosa loca eunt, qua iter fieri non potest, et sunt in usu agrorum eorum locorum, ubi proximus possessor [est], cuius forte silva limitem detinet, transitum inverecunde denegat, cum itineri limitem aut locum limitis debeat.

Est et controversiae genus quod ad solum non pertinet, de arborum fructibus, earum quae in fine sunt sive intra, nec ullam ad radicem habent controversiam, quotiens inclinatae in alterutram partem fructum iactaverunt, inter adfines mouent disputationem.

De Limitibus

Limitum prima origo, sicut Varro descripsit, a[d] disciplina[m] Etrusca[m]; quod aruspices orbem terrarum in duas partes diviserunt, dextram apellaverunt quae septentrioni subiaceret, sinistram quae a meridiano terrae esset ab oriente ad occasum, quod eo sol et luna spectaret, sicut quidam carpiunt architecti delubra in occidentem recte spectare scripserunt. Aruspices altera[m] linea[m] a septentrione ad meridianum diviserunt terram, et a me[ri]dia[no] ultra antica, citra postica nominaverunt.

Ab hoc fundamento maiores nostri in agrorum mensura videntur constituisse rationem. Primum duo limites duxerunt; unum ab oriente in occasum, quem vocaverunt decimanum; alterum a meridiano ad septentrionem, quem cardinem appellaverunt. Decimanus autem dividebat agrum dextra et sinistra, cardo citra et ultra. Quare decimanus a decem potius quam a duobus, cum omnis ager eo fine in duas dividatur partes? Vt duopondium [et duoviginti] quod dicebant antiqui, nunc dicitur dipondium [et viginti], sic etiam duo[de]cimanus decimanus est factus. Kardo nominatur quod directus a kardine[m] caeli est. [Nam sine dubio caelum vertitur in septentrionali orbe].

Postea hoc ignorantes non nulli aliud secuti, ut quidam agri magnitudinem, qui qua longior erat, fecerunt decumanum. Quidam non ortum spectant, sed ita adversi sunt, ut sint contra septentrionem; ut in agro Campano qui est circa Capuam, ubi est kardo in oriente[m et decumanus in meridianum.

Ab his duobus omnes agri partes nominantur. Reliqui limites fiebant angustiores et inter se distabant par[t]ibus intervallis. Qui spectabant in orientem, dicebant prorsos: qui dirigebant in meridianum, dicebant [et] transversos.

Haec vocabula in lege, quae est in agro Uritano in Gallia, item in quibusdam locis adhuc permanere dicuntur. Limites autem appellati transversi sunt a limo, [id est] antiquo verbo [transgressa]; a quo dicunt poetae “limis oculis”; item limum cinctum, quod purpuram transversam habeat, et limina ostiorum. Alii et prorsos et transversos dicunt limites a liminibus, quod per eos in agro intro et foras eatur. Hi ab incolis variis ac dissimilibus vocabulis a caeli regione aut a loci natura sunt cognominati: in alio loco sicut in Umbria circa Fanum Fortunae, qui ad mare spectant maritimos appellant, alibi qui ad montem montanos.

Primum agri modum fecerunt quattuor limitibus clausum [figuram similem:], plerumque centenum pedum in utraque parte (quod Graeci plethron appellant, Osci et Umbri vorsum), nostri centenum et vicenum in utraque parte; cuius ex IIII unum latus, sicut diei XII horas, XII menses anni, XII decempedas esse voluerunt. IV actibus conclusum locum primum appellatum dicunt fundum. Hi duo fundi iuncti iugerum definiunt. Deinde haec duo iugera iuncta in unum quadratum agrum efficiunt, quod sint in omnes partes actus bini in hunc modum. Quidam primum appellatum dicunt sortem et centies ductum centuria[m. sunt qui centuriam maiorem modum appellant, ut Cremonae denum et ducenum. Sunt qui minorem, ut in Italia triumviralem iugerum quinquagenum.Nam et omnes in subsicivis extremae centuriae, quae non sunt quadratae, in eadem permanent appellatione.

Optima[e] ergo ac rationalis agrorum constitutio est, cuius decimani ab oriente in occidentem diriguntur, kardines a meridiano in septentrionem. Multi mobilem solis ortum et occasum secuti variarunt hanc rationem. Sic utique effectum est, ut decimani spectarent ex qua parte sol eo tempore, quo mensura acta est, oriebatur. Et multi, ne proximae coloniae limitibus ordinatos limites mitterent, exacta conversione discreverunt. Et sic per totum orbem terrarum est unaquaeque limitum constitutio, ubi proxima  ***

Sunt et aliae limitum condiciones, quae ad solum non pertinent [, hoc est ad artem nostram]. Solum autem quodcumque coloniae est adsignatum, id universum pertica appellatur: quidquid huic universitati adplicitum est ex alterius civitatis fine, [sine solidum sive cultellatum fuerit,] praefectura appellatur.