Digesta vel Pandectae – Liber tertius

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Ulpianus libro septimo disputationum

Vel si longinquo sit afuturus vel alia iusta causa intervenerit,

3.3.45

Paulus libro nono ad edictum

pr. Non cogendum. Sabinus autem nullas praetoris partes esse ad compellendum defendere, sed ex stipulatu ob rem non defensam agi posse: at si iustas causas habeat, cur iudicium accipere nolit, fideiussores non teneri, quia vir bonus arbitraturus non fuerit, ut qui iustam excusationem adferret, defendere cogeretur. Sed et si satis non dedit, sed repromittenti ei creditum est, idem statuendum est.

1 Qui ita de publico agunt, ut et privatum commodum defendant, causa cognita permittuntur procuratorem dare, et postea alius agens exceptione repelletur.

2 Si procuratori opus novum nuntiatum sit isque interdicto utatur “ne ei vis fiat aedificanti”, defensoris partes eum sustinere nec compelli cavere ratam rem dominum habiturum iulianus ait, et si satisdederit, non animadverto, inquit Iulianus, quo casu stipulatio committatur.

3.3.46

Gaius libro tertio ad edictum provinciale

pr. Qui proprio nomine iudicium accepisset, si vellet procuratorem dare, in quem actor transferat iudicium, audiri debet sollemniterque pro iudicatum solvi satisdatione cavere.

1 Ei qui defendit eum, cuius nomine ipse non agat, liberum est vel in unam rem defendere.

2 Qui alium defendit, satisdare cogitur: nemo enim alienae litis idoneus defensor sine satisdatione intellegitur.

3 Item quaeritur, si iudicium acceperit defensor et actor in integrum restitutus sit, an cogendus sit restitutorium iudicium accipere: et magis placet cogendum.

4 Procurator ut in ceteris quoque negotiis gerendis, ita et in litibus ex bona fide rationem reddere debet. Itaque quod ex lite consecutus erit sive principaliter ipsius rei nomine sive extrinsecus ob eam rem, debet mandati iudicio restituere usque adeo, ut et si per errorem aut iniuriam iudicis non debitum consecutus fuerit, id quoque reddere debeat.

5 Item contra quod ob rem iudicatam procurator solverit, contrario mandati iudicio reciperare debet: poenam autem, quam ex suo delicto praestitit, reciperare non debet.

6 Litis impendia bona fide facta vel ab actoris procuratore vel a rei debere ei restitui aequitas suadet.

7 Si duobus mandata sit administratio negotiorum, quorum alter debitor sit mandatoris, an alter cum eo recte acturus sit? Et utique recte: non enim ob id minus procurator intellegitur, quod is quoque cum quo agitur procurator sit.

3.3.47

Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem

Qui duos procuratores omnium rerum suarum reliquit, nisi nominatim praecepit ut alter ab altero pecuniam petat, non videtur mandatum utrilibet eorum dedisse.

3.3.48

Gaius libro tertio ad edictum provinciale

Itaque, si hoc specialiter mandatum est, tunc excipiente eo cum quo agitur “si non mihi mandatum sit, ut a debitoribus peterem” actorem ita debere replicare “aut si mihi mandatum est ut a te peterem”.

3.3.49

Paulus libro 54 ad edictum

Ignorantis domini condicio deterior per procuratorem fieri non debet.

3.3.50

Gaius libro 22 ad edictum provinciale

Quacumque ratione procurator tuus a me liberatus est, id tibi prodesse debet.

3.3.51

Ulpianus libro 60 ad edictum

pr. Minor viginti quinque annis si defensor existat, ex quibus causis in integrum restitui possit, defensor idoneus non est, quia et ipsi et fideiussoribus eius per in integrum restitutionem succurritur.

1. Quoniam tamen defendere est eandem vicem quam reus subire, defensor mariti in amplius quam maritus facere possit non est condemnandus.

2. Is qui suscepit defensionem, etsi locupletissimus sit,

3.3.52

Paulus libro 57 ad edictum

Etsi consularis sit,

3.3.53

Ulpianus libro 60 ad edictum

Non videtur defendere, nisi satisdare fuerit paratus.

3.3.54

Paulus libro 50 ad edictum

pr. Neque femina neque miles neque qui rei publicae causa afuturus est aut morbo perpetuo tenetur aut magistratum initurus est aut invitus iudicium pati non potest, idoneus defensor intellegitur.

1. Tutores, qui in aliquo loco administraverunt, eodem loco et defendi debent.

3.3.55

Ulpianus libro 65 ad edictum

Procuratore in rem suam dato praeferendus non est dominus procuratori in litem movendam vel pecuniam suscipiendam: qui enim suo nomine utiles actiones habet, rite eas intendit.

3.3.56

Ulpianus libro 66 ad edictum

Ad rem mobilem petendam datus procurator ad exhibendum recte aget.

3.3.57

Ulpianus libro 74 ad edictum

pr. Qui procuratorem dat, ut confestim agat, is intellegendus est permittere procuratori et postea litem peragere.

1. Si quis remisit exceptionem procuratoriam, non poterit ex paenitentia eam opponere.

3.3.58

Paulus libro 71 ad edictum

Procurator, cui generaliter libera administratio rerum commissa est, potest exigere, novare, aliud pro alio permutare.

3.3.59

Paulus libro decimo ad Plautium

Sed et id quoque ei mandari videtur, ut solvat creditoribus.

3.3.60

Paulus libro quarto responsorum

Mandato generali non contineri etiam transactionem decidendi causa interpositam: et ideo si postea is qui mandavit transactionem ratam non habuit, non posse eum repelli ab actionibus exercendis.

3.3.61

Paulus libro primo ad Plautium

Plautius ait: procuratorem damnatum non debere conveniri, nisi aut in rem suam datus esset aut optulisset se, cum sciret cautum non esse, omnibus placuit. Idem erit observandum et si defensoris loco cum satisdatione se liti optulerit.

3.3.62

Pomponius libro secundo ex Plautio

Ad legatum petendum procurator datus si interdicto utatur adversus heredem de tabulis exhibendis, procuratoria exceptio, quasi non et hoc esset ei mandatum non obstat.

3.3.63

Modestinus libro sexto differentiarum

Procurator totorum bonorum, cui res administrandae mandatae sunt, res domini neque mobiles vel immobiles neque servos sine speciali domini mandatu alienare potest, nisi fructus aut alias res, quae facile corrumpi possunt.

3.3.64

Modestinus libro tertio regularum

Is, cuius nomine defensor exstiterit, si ante litem contestatam in praesentia fuerit et postulet suo nomine litem suscipere, causa cognita audiendus est.

3.3.65

Modestinus libro singulari de heurematicis

Si procuratorem absentem dominus satisdatione relevare velit, litteras suas ad adversarium derigere debebit, quibus significet, quem adversus eum procuratorem et in qua causa fecerit, ratumque se habiturum quod cum eo actum sit: hoc enim casu litteris eius adprobatis velut praesentis procuratorem intervenire intellegendum est. Itaque etsi postea mutata voluntate procuratorem esse noluerit, tamen iudicium, quo quasi procurator expertus est, ratum esse debet.

3.3.66

Papinianus libro nono quaestionum

Si is qui Stichum vel Damam, utrum eorum ipse vellet, stipulatus est et ratum habeat, quod alterum procuratorio nomine titius petit: facit, ut res in iudicium deducta videatur, et stipulationem consumit.

3.3.67

Papinianus libro secundo responsorum

Procurator, qui pro evictione praediorum quae vendidit fidem suam adstrinxit, etsi negotia gerere desierit, obligationis tamen onere praetoris auxilio non levabitur: nam procurator, qui pro domino vinculum obligationis suscepit, onus eius frustra recusat.

3.3.68

Papinianus libro tertio responsorum

Quod procurator ex re domini mandato non refragante stipulatur, invito procuratore dominus petere non potest.

3.3.69

Paulus libro tertio responsorum

Paulus respondit etiam eum, qui ad litem suscipiendam procuratorem dedit, causae suae adesse non prohiberi.

3.3.70

Scaevola libro primo responsorum

Pater filio suo pupillo tutorem dedit Sempronium creditorem suum: is administrata tutela reliquit fratrem suum heredem, qui et ipse decessit et per fideicommissum nomen debitoris titio reliquit eique mandatae sunt actiones ab heredibus: quaero, cum tam tutelae actio quam pecuniae creditae ex hereditate Sempronii descendant, an non aliter mandata actio ei detur, quam si defendat heredes, a quibus ei actiones mandatae sunt. Respondi debere defendere.

3.3.71

Paulus libro primo sententiarum

Absens reus causas absentiae per procuratorem reddere potest.

3.3.72

Paulus libro primo manualium

Per procuratorem non semper adquirimus actiones, sed retinemus: veluti si reum conveniat intra legitimum tempus: vel si prohibeat opus novum fieri, ut interdictum nobis utile sit quod vi aut clam, nam et hic pristinum ius nobis conservat.

3.3.73

Paulus libro singulari de officio adsessorum

Si reus paratus sit ante litem contestatam pecuniam solvere, procuratore agente quid fieri oportet? Nam iniquum est cogi eum iudicium accipere. propter quod suspectus videri potest, qui praesente domino non optulit pecuniam? Quid si tunc facultatem pecuniae non habuit, numquid cogi debeat iudicium accipere? Quid enim si et famosa sit actio? Sed hoc constat, ut ante litem contestatam praeses iubeat in aede sacra pecuniam deponi: hoc enim fit et in pupillaribus pecuniis. Quod si lis contestata est, hoc omne officio iudicis dirimendum est.

3.3.74

Ulpianus libro quarto opinionum

Nec civitatis actor negotium publicum per procuratorem agere potest.

3.3.75

Iulianus libro tertio digestorum

Qui absentem emptorem eundemque possessorem fundi defendebat et iudicium nomine eius accipiebat, postulabat a venditore fundi, ut ab eo defenderetur: venditor desiderabat caveri sibi ratam rem emptorem habiturum: puto eum venditori de rato satisdare debere, quia si fundum agenti restituerit, nihil prohibet dominum rem petere et cogi venditorem rursus defendere.

3.3.76

Iulianus libro quinto ad Minicium

Titius cum absentem defenderet, satisdedit et prius quam iudicium acciperet desiit reus solvendo esse: quam ob causam defensor recusabat iudicium in se reddi oportere. Quaero, an id ei concedi oporteat. Iulianus respondit: defensor cum satisdedit, domini loco habendus est. Nec multum ei praestaturus est praetor, si eum non coegerit iudicium accipere, cum ad fideiussores eius iri possit et hi quidquid praestiterint a defensore consecuturi sint.

3.3.77

Paulus libro 57 ad edictum

Omnis qui defenditur boni viri arbitratu defendendus est.

3.3.78

Africanus libro sexto quaestionum

pr. Et ideo non potest videri boni viri arbitratu litem defendere is, qui actorem frustrando efficiat, ne ad exitum controversia deducatur.

1. Ad duas res petendas procurator datus si unam rem petat, exceptione non excluditur et rem in iudicium deducit.

3.4.0. Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.

 

3.4.1

Gaius libro tertio ad edictum provinciale

pr. Neque societas neque collegium neque huiusmodi corpus passim omnibus habere conceditur: nam et legibus et senatus consultis et principalibus constitutionibus ea res coercetur. Paucis admodum in causis concessa sunt huiusmodi corpora: ut ecce vectigalium publicorum sociis permissum est corpus habere vel aurifodinarum vel argentifodinarum et salinarum. Item collegia Romae certa sunt, quorum corpus senatus consultis atque constitutionibus principalibus confirmatum est, veluti pistorum et quorundam aliorum, et naviculariorum, qui et in provinciis sunt.

1. Quibus autem permissum est corpus habere collegii societatis sive cuiusque alterius eorum nomine, proprium est ad exemplum rei publicae habere res communes, arcam communem et actorem sive syndicum, per quem tamquam in re publica, quod communiter agi fierique oporteat, agatur fiat.

2. Quod si nemo eos defendat, quod eorum commune erit possideri et, si admoniti non excitentur ad sui defensionem, venire se iussurum proconsul ait. Et quidem non esse actorem vel syndicum tunc quoque intellegimus, cum is absit aut valetudine impedietur aut inhabilis sit ad agendum.

3. Et si extraneus defendere velit universitatem, permittit proconsul, sicut in privatorum defensionibus observatur, quia eo modo melior condicio universitatis fit.

3.4.2

Ulpianus libro octavo ad edictum

Si municipes vel aliqua universitas ad agendum det actorem, non erit dicendum quasi a pluribus datum sic haberi: hic enim pro re publica vel universitate intervenit, non pro singulis.

3.4.3

Ulpianus libro nono ad edictum

Nulli permittitur nomine civitatis vel curiae experiri nisi ei, cui lex permittit, aut lege cessante ordo dedit, cum duae partes adessent aut amplius quam duae.

3.4.4

Paulus libro nono ad edictum

Plane ut duae partes decurionum adfuerint, is quoque quem decernent numerari potest.

3.4.5

Ulpianus libro octavo ad edictum

Illud notandum Pomponius ait, quod et patris suffragium filio proderit et filii patri,

3.4.6

Paulus libro nono ad edictum

pr. Item eorum, qui in eiusdem potestate sunt: quasi decurio enim hoc dedit, non quasi domestica persona. Quod et in honorum petitione erit servandum, nisi lex municipii vel perpetua consuetudo prohibeat.

1. Si decuriones decreverunt actionem per eum movendam quem duumviri elegerint, is videtur ab ordine electus et ideo experiri potest: parvi enim refert, ipse ordo elegerit an is cui ordo negotium dedit. Sed si ita decreverint, ut quaecumque incidisset controversia, eius petendae negotium titius haberet, ipso iure id decretum nullius momenti esse, quia non possit videri de ea re, quae adhuc in controversia non sit, decreto datam persecutionem. Sed hodie haec omnia per syndicos solent secundum locorum consuetudinem explicari.

2. Quid si actor datus postea decreto decurionum prohibitus sit, an exceptio ei noceat? Et puto sic hoc accipiendum, ut ei permissa videatur, cui et permissa durat.

3. Actor universitatis si agat, compellitur etiam defendere, non autem compellitur cavere de rato. Sed interdum si de decreto dubitetur, puto interponendam et de rato cautionem. Actor itaque iste procuratoris partibus fungitur et iudicati actio ei ex edicto non datur nisi in rem suam datus sit. Et constitui ei potest. Ex isdem causis mutandi actoris potestas erit, ex quibus etiam procuratoris. Actor etiam filius familias dari potest.

3.4.7

Ulpianus libro decimo ad edictum

pr. Sicut municipum nomine actionem praetor dedit, ita et adversus eos iustissime edicendum putavit. Sed et legato, qui in negotium publicum sumptum fecit, puto dandam actionem in municipes.

1. Si quid universitati debetur, singulis non debetur: nec quod debet universitas singuli debent.

2. In decurionibus vel aliis universitatibus nihil refert, utrum omnes idem maneant an pars maneat vel omnes immutati sint. Sed si universitas ad unum redit, magis admittitur posse eum convenire et conveniri, cum ius omnium in unum recciderit et stet nomen universitatis.

3.4.8

Iavolenus libro 15 ex Cassio

Civitates si per eos qui res earum administrant non defenduntur nec quicquam est corporale rei publicae quod possideatur, per actiones debitorum civitatis agentibus satisfieri oportet.

3.4.9

Pomponius libro 13 ad Sabinum

Si tibi cum municipibus hereditas communis erit, familiae erciscundae iudicium inter vos redditur. Idemque dicendum est et in finium regundorum et aquae pluviae arcendae iudicio.

3.4.10

Paulus libro primo manualium

Constitui potest actor etiam ad operis novi nuntiationem et ad stipulationes interponendas, veluti legatorum, damni infecti, iudicatum solvi, quamvis servo potius civitatis caveri debeat: sed et si actori cautum fuerit, utilis actio administratori rerum civitatis dabitur.

3.5.0. De negotiis gestis.

 

3.5.1

Ulpianus libro decimo ad edictum

Hoc edictum necessarium est, quoniam magna utilitas absentium versatur, ne indefensi rerum possessionem aut venditionem patiantur vel pignoris distractionem vel poenae committendae actionem, vel iniuria rem suam amittant.

3.5.2

Gaius libro 3 ad edictum provinc.

Si quis absentis negotia gesserit licet ignorantis, tamen quidquid utiliter in rem eius impenderit vel etiam ipse se in rem absentis alicui obligaverit, habet eo nomine actionem: itaque eo casu ultro citroque nascitur actio, quae appellatur negotiorum gestorum. Et sane sicut aequum est ipsum actus sui rationem reddere et eo nomine condemnari, quidquid vel non ut oportuit gessit vel ex his negotiis retinet: ita ex diverso iustum est, si utiliter gessit, praestari ei, quidquid eo nomine vel abest ei vel afuturum est.

3.5.3

Ulpianus libro decimo ad edictum

pr. Ait praetor: “Si quis negotia alterius, sive quis negotia, quae cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit: iudicium eo nomine dabo. “

1. Haec verba “Si quis” sic sunt accipienda “sive quae”: nam et mulieres negotiorum gestorum agere posse et conveniri non dubitatur.

2. “Negotia” sic accipe, sive unum sive plura.

3. “Alterius”, inquit: et hoc ad utrumque sexum refertur.

4. Pupillus sane si negotia gesserit, post rescriptum divi Pii etiam conveniri potest in id quod factus est locupletior: agendo autem compensationem eius quod gessit patitur.

5. Et si furiosi negotia gesserim, competit mihi adversus eum negotiorum gestorum actio: curatori autem furiosi vel furiosae adversus eum eamve dandam actionem Labeo ait.

6. Haec verba: “Sive quis negotia, quae cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit” significant illud tempus, quo quis post mortem alicuius negotia gessit: de quo fuit necessarium edicere, quoniam neque testatoris iam defuncti neque heredis qui nondum adiit negotium gessisse videtur. Sed si quid accessit post mortem, ut puta partus et fetus et fructus, vel si quid servi adquisierint: etsi his verbis non continentur, pro adiecto tamen debent accipi.

7. Haec autem actio cum ex negotio gesto oriatur, et heredi et in heredem competit.

8. Si exsecutor a praetore in negotio meo datus dolum mihi fecerit, dabitur mihi adversus eum actio.

9. Interdum in negotiorum gestorum actione Labeo scribit dolum solummodo versari: nam si affectione coactus, ne bona mea distrahantur, negotiis te meis optuleris, aequissimum esse dolum dumtaxat te praestare: quae sententia habet aequitatem.

10. Hanc actione tenetur non solum is qui sponte et nulla necessitate cogente immiscuit se negotiis alienis et ea gessit, verum et is qui aliqua necessitate urguente vel necessitatis suspicione gessit.

11. Apud Marcellum libro secundo digestorum quaeritur, si, cum proposuissem negotia Titii gerere, tu mihi mandaveris ut geram, an utraque actione uti possim? Et ego puto utramque locum habere. Quemadmodum ipse Marcellus scribit, si fideiussorem accepero negotia gesturus: nam et hic dicit adversus utrumque esse actionem.

3.5.4

Ulpianus libro 45 ad Sabinum

Sed videamus, an fideiussor hic habere aliquam actionem possit: et verum est negotiorum gestorum eum agere posse, nisi donandi animo fideiussit.

3.5.5

Ulpianus libro decimo ad edictum

pr. Item si, cum putavi a te mihi mandatum, negotia gessi, et hic nascitur negotiorum gestorum actio cessante mandati actione. Idem est etiam, si pro te fideiussero, dum puto mihi a te mandatum esse.

1. Sed et si, cum putavi Titii negotia esse, cum essent Sempronii, ea gessi, solus Sempronius mihi actione negotiorum gestorum tenetur.

2. Iulianus libro tertio digestorum scribit, si pupilli tui negotia gessero non mandato tuo, sed ne tutelae iudicio tenearis, negotiorum gestorum te habebo obligatum: sed et pupillum, modo si locupletior fuerit factus.

3. Item si procuratori tuo mutuam pecuniam dedero tui contemplatione, ut creditorem tuum vel pignus tuum liberet, adversus te negotiorum gestorum habebo actionem, adversus eum cum quo contraxi nullam. Quid tamen si a procuratore tuo stipulatus sum? Potest dici superesse mihi adversus te negotiorum gestorum actionem, quia ex abundanti hanc stipulationem interposui.

4. Si quis pecuniam vel aliam quandam rem ad me perferendam acceperit: quia meum negotium gessit, negotiorum gestorum mihi actio adversus eum competit.

5. Sed et si quis negotia mea gessit non mei contemplatione, sed sui lucri causa, Labeo scripsit suum eum potius quam meum negotium gessisse ( qui enim depraedandi causa accedit, suo lucro, non meo commodo studet): sed nihilo minus, immo magis et is tenebitur negotiorum gestorum actione. Ipse tamen si circa res meas aliquid impenderit, non in id quod ei abest, quia improbe ad negotia mea accessit, sed in quod ego locupletior factus sum habet contra me actionem.

6. Si quis ita simpliciter versatus est, ut suum negotium in suis bonis quasi meum gesserit, nulla ex utroque latere nascitur actio, quia nec fides bona hoc patitur. Quod si et suum et meum quasi meum gesserit, in meum tenebitur: nam et si cui mandavero, ut meum negotium gerat, quod mihi tecum erat commune, dicendum esse Labeo ait, si et tuum gessit sciens, negotiorum gestorum eum tibi teneri.

7. Si quis quasi servus meus negotium meum gesserit, cum esset vel libertus vel ingenuus, dabitur negotiorum gestorum actio.