Digesta vel Pandectae – Liber secundus

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

2.6.0. In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.

2.7.0. Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.

2.8.0. Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.

2.9.0. Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.

2.10.0. De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.

2.11.0. Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.

2.12.0. De feriis et dilationibus et diversis temporibus.

2.13.0. De edendo.

2.14.0. De pactis.

2.15.0. De transactionibus.

2.1.0. De iurisdictione.

 

2.1.1

Ulpianus libro primo regularum

Ius dicentis officium latissimum est: nam et bonorum possessionem dare potest et in possessionem mittere, pupillis non habentibus tutores constituere, iudices litigantibus dare.

2.1.2

Iavolenus libro sexto ex Cassio

Cui iurisdictio data est, ea quoque concessa esse videntur, sine quibus iurisdictio explicari non potuit.

2.1.3

Ulpianus libro secundo de officio questoris

Imperium aut merum aut mixtum est. Merum est imperium habere gladii potestatem ad animadvertendum facinorosos homines, quod etiam potestas appellatur. Mixtum est imperium, cui etiam iurisdictio inest, quod in danda bonorum possessione consistit. Iurisdictio est etiam iudicis dandi licentia.

2.1.4

Ulpianus libro primo ad edictum

Iubere caveri praetoria stipulatione et in possessionem mittere imperii magis est quam iurisdictionis.

2.1.5

Iulianus libro primo digestorum

More maiorum ita comparatum est, ut is demum iurisdictionem mandare possit, qui eam suo iure, non alieno beneficio habet:

2.1.6

Paulus libro secundo ad edictum

Et quia nec principaliter ei iurisdictio data est nec ipsa lex defert, sed confirmat mandatam iurisdictionem. Ideoque si is, qui mandavit iurisdictionem, decesserit, antequam res ab eo, cui mandata est iurisdictio, geri coeperit, solvi mandatum Labeo ait, sicut in reliquis causis.

2.1.7

Ulpianus libro tertio ad edictum

pr. Si quis id, quod iurisdictionis perpetuae causa, non quod prout res incidit, in albo vel in charta vel in alia materia propositum erit, dolo malo corruperit: datur in eum quingentorum aureorum iudicium, quod populare est.

1. Servi quoque et filii familias verbis edicti continentur: sed et utrumque sexum praetor complexus est.

2. Quod si dum proponitur vel ante propositionem quis corruperit, edicti quidem verba cessabunt, Pomponius autem ait sententiam edicti porrigendam esse ad haec.

3. In servos autem, si non defenduntur a dominis, et eos qui inopia laborant corpus torquendum est.

4. Doli mali autem ideo in verbis edicti fit mentio, quod, si per imperitiam vel rusticitatem vel ab ipso praetore iussus vel casu aliquis fecerit, non tenetur.

5. Hoc vero edicto tenetur et qui tollit, quamvis non corruperit: item et qui suis manibus facit et qui alii mandat. Sed si alius sine dolo malo fecit, alius dolo malo mandavit, qui mandavit tenebitur: si uterque dolo malo fecerit, ambo tenebuntur: nam et si plures fecerint vel corruperint vel mandaverint, omnes tenebuntur:

2.1.8

Gaius libro primo ad edictum

Adeo quidem, ut non sufficiat unum eorum poenam luere.

2.1.9

Paulus libro tertio ad edictum

Si familia alicuius album corruperit, non similiter hic edicitur ut in furto, ne in reliquos actio detur, si tantum dominus, cum defendere voluit, unius nomine praestiterit, quantum liber praestaret: fortasse quia hic et contempta maiestas praetoris vindicatur et plura facta intelleguntur: quemadmodum cum plures servi iniuriam fecerunt vel damnum dederunt, quia plura facta sunt, non ut in furto unum. Octavenus hic quoque domino succurrendum ait: sed hoc potest dici, si dolo malo curaverint, ut ab alio album corrumperetur, quia tunc unum consilium sit, non plura facta. Idem Pomponius libro decimo notat.

2.1.10

Ulpianus libro tertio ad edictum

Qui iurisdictioni praeest, neque sibi ius dicere debet neque uxori vel liberis suis neque libertis vel ceteris, quos secum habet.

2.1.11

Gaius libro primo ad edictum provinciale

pr. Si idem cum eodem pluribus actionibus agat, quarum singularum quantitas intra iurisdictionem iudicantis sit, coacervatio vero omnium excedat modum iurisdictionis eius: apud eum agi posse Sabino Cassio Proculo placuit: quae sententia rescripto imperatoris Antonini confirmata est.

1. Sed et si mutuae sunt actiones et alter minorem quantitatem, alter maiorem petat, apud eundem iudicem agendum est ei qui quantitatem minorem petit, ne in potestate calumniosa adversarii mei sit, an apud eum litigare possim.

2. Si una actio communis sit plurium personarum, veluti familiae erciscundae “herciscundae”, communi dividundo, finium regundorum, utrum singulae partes spectandae sunt circa iurisdictionem eius qui cognoscit, quod ofilio et proculo placet, quia unusquisque de parte sua litigat: an potius tota res, quia et tota res in iudicium venit et vel uni adiudicari potest, quod Cassio et Pegaso placet: et sane eorum sententia probabilis est.

2.1.12

Ulpianus libro 18 ad edictum

Magistratibus municipalibus supplicium a servo sumere non licet, modica autem castigatio eis non est deneganda.

2.1.13

Ulpianus libro 51 ad Sabinum

pr. Eum qui iudicare iubet magistratum esse oportet.

1. Magistratus autem vel is qui in potestate aliqua sit, ut puta proconsul vel praetor vel alii qui provincias regunt, iudicare iubere eo die, quo privati futuri essent, non possunt.

2.1.14

Ulpianus libro 39 ad edictum

Est receptum eoque iure utimur, ut si quis maior vel aequalis subiciat se iurisdictioni alterius, possit ei et adversus eum ius dici.

2.1.15

Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus

Si per errorem alius pro alio praetor fuerit aditus, nihil valebit quod actum est. Nec enim ferendus est qui dicat consensisse eos in praesidem, cum, ut Iulianus scribit, non consentiant qui errent: quid enim tam contrarium consensui est quam error, qui imperitiam detegit?

2.1.16

Ulpianus libro tertio de omnibus tribunalibus

Solet praetor iurisdictionem mandare: et aut omnem mandat aut speciem unam: et is cui mandata iurisdictio est fungetur vice eius qui mandavit, non sua.

2.1.17

Ulpianus libro primo opinionum

Praetor sicut universam iurisdictionem mandare alii potest, ita et in personas certas vel de una specie potest, maxime cum iustam causam susceptae ante magistratum advocationis alterius partis habuerat.

2.1.18

Africanus libro septimo quaestionum

Si convenerit, ut alius praetor, quam cuius iurisdictio esset, ius diceret et priusquam adiretur mutata voluntas fuerit, procul dubio nemo compelletur eiusmodi conventioni stare.

2.1.19

Ulpianus libro sexto fideicommissorum

pr. Cum quaedam puella apud competentem iudicem litem susceperat, deinde condemnata erat, posteaque ad viri matrimonium alii iurisdictioni subiecti pervenerat, quaerebatur, an prioris iudicis sententia exsequi possit. Dixi posse, quia ante fuerat sententia dicta: sed et si post susceptam cognitionem ante sententiam hoc eveniet, idem putarem, sententiaque a priore iudice recte fertur. Quod generaliter et in omnibus huiuscemodi casibus observandum est.

1. Quotiens de quantitate ad iurisdictionem pertinente quaeritur, semper quantum petatur quaerendum est, non quantum debeatur.

2.1.20

Paulus libro primo ad edictum

Extra territorium ius dicenti impune non paretur. Idem est, et si supra iurisdictionem suam velit ius dicere.

2.2.0. Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.

 

2.2.1

Ulpianus libro tertio ad edictum

pr. Hoc edictum summam habet aequitatem, et sine cuiusquam indignatione iusta: quis enim aspernabitur idem ius sibi dici, quod ipse aliis dixit vel dici effecit?

1. “Qui magistratum potestatemve habebit, si quid in aliquem novi iuris statuerit, ipse quandoque adversario postulante eodem iure uti debet. Si quis apud eum, qui magistratum potestatemque habebit, aliquid novi iuris optinuerit, quandoque postea adversario eius postulante eodem iure adversus eum decernetur”: scilicet ut quod ipse quis in alterius persona aequum esse credidisset, id in ipsius quoque persona valere patiatur.

2. Haec autem verba: “quod statuerit qui iurisdictioni praeest” cum effectu accipimus, non verbo tenus: et ideo si, cum vellet statuere, prohibitus sit nec effectum decretum habuit, cessat edictum. Nam statuit verbum rem perfectam significat et consummatam iniuriam, non coeptam. Et ideo si inter eos quis dixerit ius, inter quos iurisdictionem non habuit, quoniam pro nullo hoc habetur nec est ulla sententia, cessare edictum putamus: quid enim offuit conatus, cum iniuria nullum habuerit effectum?

2.2.2

Paulus libro tertio ad edictum

Hoc edicto dolus debet ius dicentis puniri: nam si adsessoris imprudentia ius aliter dictum sit quam oportuit, non debet hoc magistratui officere, sed ipsi adsessori.

2.2.3

Ulpianus libro tertio ad edictum

pr. Si quis iniquum ius adversus aliquem impetravit, eo iure utatur ita demum, si per postulationem eius hoc venerit: ceterum si ipso non postulante, non coercetur. Sed si impetravit, sive usus est iure aliquo, sive impetravit ut uteretur licet usus non sit, hoc edicto puniatur.

1. Si procurator meus postulavit, quaeritur, quis eodem iure utatur: et putat Pomponius me solum, utique si hoc ei specialiter mandavi vel ratum habui. Si tamen tutor vel curator furiosi postulaverit vel adulescentis, ipse hoc edicto coercetur. Item adversus procuratorem id observandum est, si in rem suam fuerit datus.

2. Haec poena adversus omnem statuitur, qui in edictum incidit, non solum eo postulante qui ab eo laesus est, sed omni, qui quandoque experitur.

3. Si is pro quo spopondisti impetraverit, ne aliquis debitor ipsius adversus eum exceptione utatur, deinde tu in negotio, in quo spopondisti, velis exceptione uti: nec te nec ipsum oportet hoc impetrare, etsi interdum patiaris iniuriam, si solvendo debitor non sit. Sed si tu incidisti in edictum, reus quidem utetur exceptione, tu non utaris: nec poena tua ad reum promittendi pertinebit: et ideo mandati actionem non habebis.

4. Si filius meus in magistratu in hoc edictum incidit, an in his actionibus, quas ex persona eius intendo, hoc edicto locus sit? Et non puto, ne mea condicio deterior fiat.

5. Quod autem ait praetor, ut is eodem iure utatur, an etiam ad heredem haec poena transmittatur? Et scribit Iulianus non solum ipsi denegari actionem, sed etiam heredi eius.

6. Illud quoque non sine ratione scribit non solum in his actionibus pati eum poenam edicti, quas tunc habuit cum incideret in edictum, verum si quae postea ei adquirentur.

7. Ex hac causa solutum repeti non posse Iulianus putat: superesse enim naturalem causam, quae inhibet repetitionem.

2.2.4

Gaius libro primo ad edictum provinciale

Illud eleganter praetor excipit: “praeterquam si quis eorum contra eum fecerit, qui ipse eorum quid fecisset”: et recte, ne scilicet vel magistratus, dum studet hoc edictum defendere, vel litigator, dum vult beneficio huius edicti uti, ipse in poenam ipsius edicti committat.

2.3.0. Si quis ius dicenti non obtemperaverit.

 

2.3.1

Ulpianus libro primo ad edictum

pr. Omnibus magistratibus, non tamen duumviris, secundum ius potestatis suae concessum est iurisdictionem suam defendere poenali iudicio.

1. Is videtur ius dicenti non obtemperasse, qui quod extremum in iurisdictione est non fecit: veluti si quis rem mobilem vindicari a se passus non est, sed duci eam vel ferri passus est: ceterum si et sequentia recusavit, tunc non obtemperasse videtur.

2. Si procurator tuus vel tutor vel curator ius dicenti non obtemperavit, ipse punitur, non dominus vel pupillus.

3. Non solum autem reum, qui non obtemperavit, hoc edicto teneri Labeo ait, verum etiam petitorem.

4. Hoc iudicium non ad id quod interest, sed quanti ea res est concluditur: et cum meram poenam contineat, neque post annum neque in heredem datur.

2.4.0. De in ius vocando.

 

2.4.1

Paulus libro quarto ad edictum

In ius vocare est iuris experiundi causa vocare.

2.4.2

Ulpianus libro quinto ad edictum

In ius vocari non oportet neque consulem neque praefectum neque praetorem neque proconsulem neque ceteros magistratus, qui imperium habent, qui et coercere aliquem possunt et iubere in carcerem duci: nec pontificem dum sacra facit: nec eos qui propter loci religionem inde se movere non possunt: sed nec eum qui equo publico in causa publica transvehatur. Praeterea in ius vocari non debet qui uxorem ducat aut eam quae nubat: nec iudicem dum de re cognoscat: nec eum dum quis apud praetorem causam agit: neque funus ducentem familiare iustave mortuo facientem:

2.4.3

Callistratus libro primo cognitionum

Vel qui cadaver prosequuntur, quod etiam videtur ex rescripto divorum fratrum comprobatum esse:

2.4.4

Ulpianus libro quinto ad edictum

pr. Quique litigandi causa necesse habet in iure vel certo loco sisti: nec furiosos vel infantes.

1. Praetor ait: “parentem, patronum patronam, liberos parentes patroni patronae in ius sine permissu meo ne quis vocet”.

2. Parentem hic utriusque sexus accipe: sed an in infinitum, quaeritur. Quidam parentem usque ad tritavum appellari aiunt, superiores maiores dici: hoc veteres existimasse Pomponius refert: sed Gaius Cassius omnes in infinitum parentes dicit, quod et honestius est et merito optinuit.

3. Parentes etiam eos accipi Labeo existimat, qui in servitute susceperunt: nec tamen, ut Severus dicebat, ad solos iustos liberos: sed et si volgo quaesitus sit filius, matrem in ius non vocabit,

2.4.5

Paulus libro quarto ad edictum

Quia semper certa est, etiam si volgo conceperit: pater vero is est, quem nuptiae demonstrant.

2.4.6

Paulus libro primo sententiarum

Parentes naturales in ius vocare nemo potest: una est enim omnibus parentibus servanda reverentia.

2.4.7

Paulus libro quarto ad edictum

Patris adoptivi parentes impune vocabit, quoniam hi eius parentes non sunt, cum his tantum cognatus fiat quibus et adgnatus.

2.4.8

Ulpianus libro quinto ad edictum

pr. Adoptivum patrem, quamdiu in potestate est, in ius vocare non potest iure magis potestatis quam praecepto praetoris, nisi sit filius qui castrense habuit peculium: tunc enim causa cognita permittetur. Sed naturalem parentem ne quidem dum est in adoptiva familia in ius vocari.

1. “Patronum”, inquit, “patronam”. Patroni hic accipiendi sunt, qui ex servitute manumiserunt: vel si collusionem detexit: vel si qui praeiudicio pronuntietur esse libertus cum alioquin non fuerit, aut si iuravi eum libertum meum esse: quemadmodum per contrarium pro patrono non habebor, si contra me iudicatum est aut si me deferente iuraverit se libertum non esse.

2. Sed si ad iusiurandum adegi, ne uxorem ducat, ne nubat, impune in ius vocabor. Et Celsus quidem ait in tali liberto ius ad filium meum me vivo non transire: sed Iulianus contra scribit. Plerique Iuliani sententiam probant. Secundum quod eveniet, ut patronus quidem in ius vocetur, filius quasi innocens non vocetur.

2.4.9

Paulus libro quarto ad edictum

Is quoque, qui ex causa fideicommissi manumittit, non debet in ius vocari, quamvis ut manumittat, in ius vocetur.

2.4.10

Ulpianus libro quinto ad edictum

pr. Sed si hac lege emi ut manumittam, et ex constitutione divi Marci venit ad libertatem: cum sim patronus, in ius vocari non potero. Sed si suis nummis emi et fidem fregi, pro patrono non habebor.

1. Prostituta contra legem venditionis venditorem habebit patronum, si hac lege venierat, ut si prostituta esset, fieret libera. At si venditor, qui manus iniectionem excepit, ipse prostituit, quoniam et haec pervenit ad libertatem, sub illo quidem, qui vendidit, libertatem consequitur, sed honorem haberi ei aequum non est, ut et Marcellus libro sexto digestorum existimat.

2. Patronum autem accipimus etiam si capite minutus sit: vel si libertus capite minutus, dum adrogetur per obreptionem. Cum enim hoc ipso, quo adrogatur, celat condicionem, non id actum videtur ut fieret ingenuus.

3. Sed si ius anulorum accepit, puto eum reverentiam patrono exhibere debere, quamvis omnia ingenuitatis munia habet. Aliud si natalibus sit restitutus: nam princeps ingenuum facit.

4. Qui manumittitur a corpore aliquo vel collegio vel civitate, singulos in ius vocabit: nam non est illorum libertus. Sed rei publicae honorem habere debet et si adversus rem publicam vel universitatem velit experiri, veniam edicti petere debet, quamvis actorem eorum constitutum in ius sit vocaturus.

5. Liberos parentesque patroni patronaeque utriusque sexus accipere debemus.

6. Sed si per poenam deportationis ad peregrinitatem redactus sit patronus, putat Pomponius eum amisisse honorem. Sed si fuerit restitutus, erit ei etiam huius edicti Commodum salvum.

7. Parentes patroni etiam adoptivi excipiuntur: sed tamdiu quamdiu adoptio durat.

8. Si filius meus in adoptionem datus sit, vocari a liberto meo in ius non poterit: sed nec nepos in adoptiva familia susceptus. Sed si filius meus emancipatus adoptaverit filium, hic nepos in ius vocari poterit: nam mihi alienus est.

9. Liberos autem secundum cassium, ut in parentibus, et ultra trinepotem accipimus.

10. Si liberta ex patrono fuerit enixa, mutuo se ipsa et filius eius in ius non vocabunt.

11. Sin autem liberi patroni capitis accusaverunt libertum paternum vel in servitutem petierunt, nullus eis honor debetur.

12. Praetor ait: “in ius nisi permissu meo ne quis vocet”. Permissurus enim est, si famosa actio non sit vel pudorem non suggilat, qua patronus convenitur vel parentes. Et totum hoc causa cognita debet facere: nam interdum etiam ex causa famosa, ut pedius putat, permittere debet patronum in ius vocari a liberto: si eum gravissima iniuria adfecit, flagellis forte cecidit.

13. Semper autem hunc honorem patrono habendum, etsi quasi tutor vel curator vel defensor vel actor interveniat patronus. Sed si patroni tutor vel curator interveniat, impune posse eos in ius vocari Pomponius scribit et verius est.

2.4.11

Paulus libro quarto ad edictum

Quamvis non adiciat praetor causa cognita se poenale iudicium daturum, tamen Labeo ait moderandam iurisdictionem: veluti si paeniteat libertum et actionem remittat: vel si patronus vocatus non venerit: aut si non invitus vocatus sit, licet edicti verba non patiantur.

2.4.12

Ulpianus libro 57 ad edictum

Si libertus in ius vocaverit contra praetoris edictum filium patroni sui, quem ipse patronus in potestate habet: probandum est absente patre subveniendum esse filio qui in potestate est et ei poenalem in factum actionem, id est quinquaginta aureorum, adversus libertum competere.

2.4.13

Modestinus libro decimo pandectarum

Generaliter eas personas, quibus reverentia praestanda est, sine iussu praetoris in ius vocare non possumus.

2.4.14

Papinianus libro primo responsorum

Libertus a patrono reus constitutus, qui se defendere paratus pro tribunali praesidem provinciae frequenter interpellat, patronum accusatorem in ius non videtur vocare.

2.4.15

Paulus libro primo quaestionum

Libertus adversus patronum dedit libellum non dissimulato se libertum esse eius: an si ad desiderium eius rescribatur, etiam edicti poena remissa esse videtur? Respondi non puto ad hunc casum edictum praetoris pertinere. Neque enim qui libellum principi vel praesidi dat, in ius vocare patronum videtur.

2.4.16

Paulus libro secundo responsorum

Quaesitum est, an tutor pupilli nomine patronam suam sine permissu praetoris vocare possit. Respondi eum, de quo quaeritur, pupilli nomine etiam in ius vocare patronam suam potuisse sine permissu praetoris.

2.4.17

Paulus libro primo sententiarum

Eum, pro quo quis apud officium cavit, exhibere cogitur. Item eum qui apud acta exhibiturum se esse quem promisit, etsi officio non caveat, ad exhibendum tamen cogitur.

2.4.18

Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum

Plerique putaverunt nullum de domo sua in ius vocari licere, quia domus tutissimum cuique refugium atque receptaculum sit, eumque qui inde in ius vocaret vim inferre videri.

2.4.19

Paulus libro primo ad edictum

Satisque poenae subire eum, si non defendatur et latitet, certum est, quod mittitur adversarius in possessionem bonorum eius. Sed si aditum ad se praestet aut ex publico conspiciatur, recte in ius vocari eum Iulianus ait.

2.4.20

Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum

Sed etiam ab Ianua et balineo et theatro nemo dubitat in ius vocari licere.

2.4.21

Paulus libro primo ad edictum

Sed etsi is qui domi est interdum vocari in ius potest, tamen de domo sua nemo extrahi debet.

2.4.22

Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum

pr. Neque impuberes puellas, quae alieno iuri subiectae essent, in ius vocare permissum est.

1. Qui in ius vocatus est, duobus casibus dimittendus est: si quis eius personam defendet, et si, dum in ius venitur, de re transactum fuerit.

2.4.23

Marcianus libro tertio institutionum

Communis libertus licet plurium sit, debet a praetore petere, ut ei liceat vel quendam ex patronis in ius vocare, ne in poenam incidat ex edicto praetoris.

2.4.24

Ulpianus libro quinto ad edictum

In eum, qui adversus ea fecerit, quinquaginta aureorum iudicium datur: quod nec heredi nec in heredem nec ultra annum datur.

2.4.25

Modestinus libro primo de poenis

Si sine venia edicti impetrata libertus patronum in ius vocaverit, ex querella patroni vel supradictam poenam, id est quinquaginta aureos dat vel a praefecto urbi quasi inofficiosus castigatur, si inopia dinoscitur laborare.

2.5.0. Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.

 

2.5.1

Ulpianus libro primo ad edictum

Si quis in ius vocatus fideiussorem dederit in iudicio sistendi causa non suppositum iurisdictioni illius, ad quem vocatur, pro non dato fideiussor habetur, nisi suo privilegio specialiter renuntiaverit.

2.5.2

Paulus libro primo ad edictum

pr. Ex quacumque causa ad praetorem vel alios, qui iurisdictioni praesunt, in ius vocatus venire debet, ut hoc ipsum sciatur, an iurisdictio eius sit.

1. Si quis in ius vocatus non ierit, ex causa a competenti iudice multa pro iurisdictione iudicis damnabitur: rusticitati enim hominis parcendum erit: item si nihil intersit actoris eo tempore in ius adversarium venisse, remittit praetor poenam, puta quia feriatus dies fuit.

2.5.3

Ulpianus libro 47 ad Sabinum

Cum quis in iudicio sisti promiserit neque adiecerit poenam, si status non esset: incerti cum eo agendum esse in id quod interest verissimum est, et ita celsus quoque scribit.

2.6.0. In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.

 

2.6.1

Paulus libro primo ad edictum

Edicto cavetur, ut fideiussor iudicio sistendi causa datus pro rei qualitate locuples detur exceptis necessariis personis: ibi enim qualemcumque accipi iubet: veluti pro parente patrono,

2.6.2

Callistratus libro primo ad edictum monitorium

Item pro patrona liberisve suis vel uxore nuruve. Tunc enim qualiscumque fideiussor accipi iubetur: et in eum, qui non acceperit, cum sciret eam necessitudinem personarum, quinquaginta aureorum iudicium competit,

2.6.3

Paulus libro quarto ad edictum

Quoniam pro locuplete accipitur fideiussor in necessariis personis.

2.6.4

Ulpianus libro 48 ad edictum

Qui duos homines in iudicio sisti promisit, si alterum exhibet, alterum non, ex promissione non videtur eos stetisse, cum alter eorum non sit exhibitus.

2.7.0. Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.

 

2.7.1

Ulpianus libro quinto ad edictum

pr. Hoc edictum praetor proposuit, ut metu poenae compesceret eos, qui in ius vocatos vi eripiunt.

1. Denique Pomponius scribit servi quoque nomine noxale iudicium reddendum, nisi sciente domino id fecit: tunc enim sine noxae deditione iudicium suscipiet.

2. Ofilius putat locum hoc edicto non esse, si persona, quae in ius vocari non potuit, exempta est, veluti parens et patronus ceteraeque personae: quae sententia mihi videtur verior. Et sane si deliquit qui vocat, non deliquit qui exemit.

2.7.2

Paulus libro quarto ad edictum

pr. Nam cum uterque contra edictum faciat, et libertus qui patronum vocat, et is qui patronum vi eximat: deteriore tamen loco libertus est, qui in simili delicto petitoris partes sustinet.

1. Eadem aequitas est in eo, qui alio quam quo debuerat in ius vocabatur: sed et fortius dicendum est non videri vi eximi eum, cui sit ius ibi non conveniri.

2.7.3

Ulpianus libro quinto ad edictum

pr. Quod si servum quis exemit in ius vocatum, Pedius putat cessare edictum, quoniam non fuit persona, quae in ius vocari potuit. Quid ergo? Ad exhibendum erit agendum.

1. Si quis ad pedaneum iudicem vocatum quem eximat, poena eius edicti cessabit.

2. Quod praetor praecepit “vi eximat”: vi an et dolo malo? Sufficit vi, quamvis dolus malus cesset.

2.7.4

Paulus libro quarto ad edictum

pr. Sed eximendi verbum generale est, ut Pomponius ait. Eripere enim est de manibus auferre per raptum: eximere quoquo modo auferre. Ut puta si quis non rapuerit quem, sed moram fecerit quo minus in ius veniret, ut actionis dies exiret vel res tempore amitteretur: videbitur exemisse, quamvis corpus non exemerit. Sed et si eo loco retinuerit, non abduxit, his verbis tenetur.

1. Item si quis eum, qui per calumniam vocabatur, exemerit: constat eum hoc edicto teneri.

.2. Praetor ait “neve faciat dolo malo, quo magis eximeretur”: nam potest sine dolo malo id fieri, veluti cum iusta causa est exemptionis.

2.7.5

Ulpianus libro quinto ad edictum

pr. Si per alium quis exemerit, hac clausula tenetur, sive praesens fuit sive absens.

1. In eum autem, qui vi exemit, in factum iudicium datur: quo non id continetur quod in veritate est, sed quanti ea res est ab actore aestimata, de qua controversia est. Hoc enim additum est, ut appareat etiam si calumniator quis sit, tamen hanc poenam eum persequi.

2. Docere autem debet quis per hanc exemptionem factum quo minus in ius produceretur. Ceterum si nihilo minus productus est, cessat poena: quoniam verba cum effectu sunt accipienda.

3. Hoc iudicium in factum est: et si plures deliquerint in singulos dabitur, et nihilo minus manet qui exemptus est obligatus:

4. Heredibus autem ita dabitur, si eorum intersit: neque autem in heredem neque post annum dabitur.

2.7.6

Ulpianus libro 35 ad edictum

Is qui debitorem vi exemit, si solverit, reum non liberat, quia poenam suam solvit.

2.8.0. Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.

 

2.8.1

Gaius libro quinto ad edictum provinciale

Satisdatio eodem modo appellata est quo satisfactio. Nam ut satisfacere dicimur ei, cuius desiderium implemus, ita satisdare dicimur adversario nostro, qui pro eo, quod a nobis petiit, ita cavit, ut eum hoc nomine securum faciamus datis fideiussoribus.

2.8.2

Ulpianus libro quinto ad edictum

pr. Fideiussor in iudicio sistendi causa locuples videtur dari non tantum ex facultatibus, sed etiam ex conveniendi facilitate.

1. Si quis his personis, quae agere non potuerunt, fideiussorem iudicio sistendi causa dederit, frustra erit datio.

2. Praetor ait: “si quis parentem, patronum patronam, liberos aut parentes patroni patronae, liberosve suos eumve quem in potestate habebit, vel uxorem, vel nurum in iudicium vocabit: qualiscumque fideiussor iudicio sistendi causa accipiatur. “

3. Quod ait praetor “liberosve suos”, accipiemus et ex feminino sexu descendentes liberos. Parentique dabimus hoc beneficium non solum sui iuris, sed etiam si in potestate sit alicuius: hoc enim Pomponius scribit. Et filius fideiussor pro patre fieri potest, etiam si in alterius potestate sit. Nurum etiam pronurum et deinceps accipere debemus.

4. Quod ait praetor “qualiscumque fideiussor accipiatur”: hoc quantum ad facultates, id est etiam non locuples.

5. In fideiussorem, qui aliquem iudicio sisti promiserit, tanti quanti ea res erit actionem dat praetor. Quod utrum veritatem contineat an vero quantitatem, videamus. Et melius est ut in veram quantitatem fideiussor teneatur, nisi pro certa quantitate accessit.

2.8.3

Gaius libro primo ad edictum provinciale

Sive in duplum est actio sive tripli aut quadrupli, tanti eundem fideiussorem omnimodo teneri dicimus, quia tanti res esse intellegitur.

2.8.4

Paulus libro quarto ad edictum

Si decesserit qui fideiussorem dederit iudicio sistendi causa, non debebit praetor iubere exhibere eum. Quod si ignorans iusserit exhiberi vel post decretum eius ante diem exhibitionis decesserit, deneganda erit actio. Si autem post diem exhibitionis decesserit aut amiserit civitatem, utiliter agi potest.

2.8.5

Gaius libro primo ad edictum provinciale

pr. Si vero pro condemnato fideiusserit et condemnatus decesserit aut civitatem Romanam amiserit, recte nihilo minus cum fideiussore eius agetur.

1. Qui pro rei qualitate evidentissime locupletem vel, si dubitetur, adprobatum fideiussorem iudicio sistendi causa non acceperit: iniuriarum actio adversus eum esse potest, quia sane non quaelibet iniuria est duci in ius eum, qui satis idoneum fideiussorem det. Sed et ipse fideiussor, qui non sit acceptus, tamquam de iniuria sibi facta queri poterit.

2.8.6

Paulus libro 12 ad edictum

Quotiens vitiose cautum vel satisdatum est, non videtur cautum.

2.8.7

Ulpianus libro 14 ad edictum

pr. Si fideiussor non negetur idoneus, sed dicatur habere fori praescriptionem et metuat petitor, ne iure fori utatur: videndum quid iuris sit. Et divus Pius ( ut et Pomponius libro epistularum refert et Marcellus libro tertio digestorum et Papinianus libro tertio quaestionum) Cornelio Proculo rescripsit merito petitorem recusare talem fideiussorem: sed si alias caveri non possit, praedicendum ei non usurum eum privilegio, si conveniatur.

1. Si necessaria satisdatio fuerit et non facile possit reus ibi eam praestare, ubi convenitur: potest audiri, si in alia eiusdem provinciae civitate satisdationem praestare paratus sit. Si autem satisdatio voluntaria est, non in alium locum remittitur: neque enim meretur qui ipse sibi necessitatem satisdationis imposuit.

2. Si satisdatum pro re mobili non sit et persona suspecta sit, ex qua satis desideratur: apud officium deponi debebit si hoc iudici sederit, donec vel satisdatio detur vel lis finem accipiat.

2.8.8

Paulus libro 14 ad edictum

pr. De die ponenda in stipulatione solet inter litigatores convenire. Si non conveniat, Pedius putat in potestate stipulatoris esse moderato spatio: de hoc a iudice statuendum “statuendo”.

1. Qui mulierem adhibet ad satisdandum, non videtur cavere: sed nec miles nec minor viginti quinque annis probandi sunt: nisi hae personae in rem suam fideiubeant, ut pro suo procuratore. Quidam etiam, si a marito fundus dotalis petatur, in rem suam fideiussuram mulierem.

2. Si servus inveniatur, qui antequam iudicium accipiatur fideiussit iudicatum solvi: succurrendum est actori, ut ex integro caveatur. Minori quoque viginti quinque annis succurrendum est, fortasse et mulieri propter imperitiam.

3. Si fideiussor iudicatum solvi stipulatori heres extiterit aut stipulator fideiussori, ex integro cavendum erit.

4. Tutor et curator, ut rem salvam fore pupillo caveant, mittendi sunt in municipium, quia necessaria est satisdatio: item de re restituenda domino proprietatis, cuius usus fructus datus est: item legatarius, ut caveat evicta hereditate legata reddi, et quod amplius per legem Falcidiam ceperit: heres quoque ut legatorum satisdet audiendus est, ut in municipium mittatur. Plane si misso iam legatario in possessionem, cum per heredem staret quominus caveret, heres postulet uti de possessione decedat paratumque se dicat in municipio cavere: impetrare non debebit. Diversum, si sine culpa aut dolo heredis missus sit in possessionem.

5. Iubetur iurare de calumnia, ne quis vexandi magis adversarii causa, forsitan cum Romae possit satisdare, in municipium evocet: sed quibusdam hoc iusiurandum de calumnia remittitur, velut parentibus et patronis. Sic autem iurare debet qui in municipium remittitur “Romae se satisdare non posse et ibi posse, quo postulat remitti, idque se non calumniae causa facere”: nam sic non est compellendus iurare”alibi se quam eo loco satisdare non posse”, quia si Romae non potest, pluribus autem locis possit, cogitur peierare.

6. Hoc autem tunc impetrabitur, cum iusta causa esse videbitur. Quid enim si, cum erat in municipio, noluit cavere? hoc casu non debet impetrare, cum per eum steterit, quominus ibi, ubi ire desiderat, satisdaret.

2.8.9

Gaius libro quinto ad edictum provinciale

Arbitro ad fideiussores probandos constituto, si in alterutram partem iniquum arbitrium videatur, perinde ab ed atque ab iudicibus appellare licet.

2.8.10

Paulus libro 75 ad edictum